ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XVII 第XVII章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 917A · 16 sectiones

De Trinitate 17.1

1

Quid si Moyses hanc eamdem regulam veritatis exequitur, et hoc in principio suarum nobis tradidit Litterarum, quo discamus omnia creata et condita esse per Dei Filium, hoc est per Dei Verbum?

PL 3, 917A

では、もしモーセもまたこの同じ真理の規範を遂行しており、自らの文書の冒頭において、万物が神の子を通して、すなわち神の言葉を通して、造られ建てられたことを我々が学ぶようにと、我々に伝えていたとすればどうであろうか。

De Trinitate 17.2

2

Id enim dicit quod Joannes, quod caeteri; immo et Joannes et caeteri ab hoc intelliguntur accepisse quod dicant.

PL 3, 917A

実に、彼が語ることは、ヨハネが語ることであり、他の者たちが語ることでもある。いや、むしろヨハネも他の者たちも、自分たちの語ることを、ここから受け取ったのだと理解されるのである。

De Trinitate 17.3

3

Si enim Joannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) ; Prophetes autem refert: Dico ego opera mea Regi (Psal. XLIV, 2) ; Moyses autem introducit praecipientem Deum ut lux fiat in primis, coelum firmetur, aquae congregentur, arida ostendatur, fructus secundum semina provocetur, animalia producantur, luminaria in coelo atque astra ponantur (Gen. I) : non alium ostendit tunc adfuisse Deo cui praeciperentur haec opera ut fierent, nisi eum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil.

PL 3, 917B

実に、ヨハネはこう言う。「すべては彼を通して造られ、彼なしには何一つ造られなかった」(ヨハネ1:3)。また預言者はこう告げる。「私は私の業を王に語る」(詩篇44:2)。そしてモーセは、神がまず光あれと命じ、天を固めさせ、水を集めさせ、乾いた地を現させ、種にしたがって実りを生じさせ、動物を生み出させ、天に光る物と星々を置かせる様を描き出す(創世記1章)。このとき、これらの業がなされるようにと命じられた相手として、それを通してすべてが造られ、それなしには何一つ造られなかったその方以外の誰も、神のもとに居合わせたことを示してはいない。

De Trinitate 17.4

4

Ac si hic Verbum Dei est, nam eructavit cor meum verbum bonum; ostendit in principio Verbum fuisse, et Verbum hoc apud Patrem fuisse, Deum praeterea Verbum fuisse, omnia per ipsum facta esse.

PL 3, 917B

そして、もしこの方が神の言葉であるならば——「我が心は良き言葉を吐き出した」とあるからである——彼は、初めに言葉があったこと、この言葉が父のもとにあったこと、さらに言葉が神であったこと、そしてすべてが彼を通して造られたことを示しているのである。

De Trinitate 17.5

5

Sed enim hoc Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) , Christus scilicet Filius Dei; quem, dum et postmodum secundum carnem hominem accipimus, et ante mundi institutionem Dei Verbum et Deum videmus; merito secundum institutionem Veteris et Novi Testamenti, et Deum et hominem Christum Jesum et credimus et tenemus.

PL 3, 917C

しかしこの言葉は肉となり、我々のうちに宿った(ヨハネ1:14)。すなわちそれは神の子キリストである。彼を、その後は肉によって人間として受け取りながら、世界の創建の前には神の言葉であり神であると見て取る我々は、旧約と新約という制度に従って、当然にも、イエス・キリストを神であり人間であると信じ、そう保持するのである。

De Trinitate 17.6

6

Quid si idem Moyses introducit dicentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26, 27) : et infra, Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos?

PL 3, 917C

では、もし同じモーセが、神がこう言うのを描き出しているとすればどうであろうか。「我々の像と似姿とに、人を造ろう」(創世記1:26-27)。そしてさらに下って、「そして神は人を造り、神の像に彼を造り、男と女とに彼らを造った」。

De Trinitate 17.7

7

Si, ut jam docuimus, Dei Filius est per quem facta sunt omnia; utique Dei Filius est per quem etiam homo institutus est, propter quem facta sunt omnia.

PL 3, 917C

もし、我々がすでに教えたとおり、それを通してすべてが造られたのが神の子であるならば、当然にも、それのために万物が造られたところの人間もまた、神の子を通して建てられたのである。

De Trinitate 17.8

8

Sed enim Deo praecipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui hominem facit: facit autem hominem Dei Filius, Verbum scilicet Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil.

PL 3, 917C

しかし、神が人を造れと命じたことによって、人を造る方は神であると言われている。そして人を造るのは神の子、すなわち神の言葉である。それを通してすべてが造られ、それなしには何一つ造られなかった、その方である。

De Trinitate 17.9

9

Hoc autem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ergo Christus est Deus. Per Christum igitur homo factus est, ut per Dei Filium.

PL 3, 917D

しかしこの言葉は肉となり、我々のうちに宿った。それゆえキリストは神である。したがって、人間はキリストを通して、すなわち神の子を通して造られたのである。

De Trinitate 17.10

10

Sed Deus hominem ad imaginem Dei fecit; Deus est ergo qui fecit hominem ad imaginem Dei, Deus ergo Christus est: ut merito nec Veteris Testamenti circa personam Christi vacillet auctoritas, dum Novi Testamenti manifestatione fulcitur: nec Novi Testamenti intercepta sit potestas, dum radicibus veteris Testamenti ejusdem nititur veritas.

PL 3, 918A

しかし神は、神の像に人を造った。それゆえ、神の像に人を造った方は神である。したがってキリストは神である。それゆえ当然にも、旧約の権威は、キリストの位格について揺らぐことがない。それは新約の顕現によって支えられているからである。また新約の権力が奪われることもない。それは新約自身の真理が、旧約の根に支えられているからである。

De Trinitate 17.11

11

Ex quo, qui Christum, Dei Filium et hominis, tantummodo praesumunt hominem, non et Deum, contra Testamentum et Vetus et Novum faciunt, dum et Veteris et Novi Testamenti auctoritatem veritatemque corrumpunt.

PL 3, 918A

このことから、神の子であり人間の子でもあるキリストを、ただ人間のみであって神ではないと思い込む者たちは、旧約と新約の双方に反することを行っている。旧約と新約の権威と真理とを、ともに損なっているのだから。

De Trinitate 17.12

12

Quid si idem Moyses ubique introducit Deum Patrem immensum atque sine fine, non qui loco cludatur, sed qui omnem locum cludat: nec eum qui in loco sit, sed potius in quo omnis locus sit: omnia continentem et cuncta complexum; ut merito nec descendat nec ascendat, quoniam ipse omnia et continet et implet: et tamen nihilominus introducit Deum descendentem ad turrem quam aedificabant filii hominum considerare quaerentem, et dicentem: Venite; et mox: Descendamus, et confundamus illic ipsorum linguas, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui? (Gen. XI, 7.) Quem volunt heic Deum descendisse ad turrem illam, et homines tunc illos visitare quaerentem?

PL 3, 918A

では、同じモーセが至るところで、父なる神を、量り尽くしえず果てしない方として、すなわち場所に閉じ込められる方ではなく、あらゆる場所を閉じ込める方として、また場所のうちにある方ではなく、むしろすべての場所がそのうちにある方として、万物を包み込み、すべてを抱く方として描き出しているとすればどうであろうか。それゆえ当然にも、彼は降ることも上ることもない。彼自身がすべてを包み、すべてを満たしているからである。それにもかかわらず、モーセは同時に、人の子らが建てていた塔を見ようとして降る神を描き出し、「来たれ」と言い、続けて「我々は降って、そこで彼らの言葉を混乱させ、それぞれが隣人の声を聞き取れぬようにしよう」と言う神を描き出している(創世記11:7)。彼らはここで、この塔へと降り、当時その人々を訪れようとしていたのは誰であると言おうとするのか。

De Trinitate 17.13

13

Deum Patrem? Ergo jam loco clauditur: et quomodo ipse omnia complectitur? Aut numquid Angelum cum Angelis dicit descendentem, et dicentem: Venite; et mox: Descendamus et confundamus illic ipsorum linguas?

PL 3, 918B

父なる神であろうか。それならば、彼はすでに場所に閉じ込められることになる。しかし、それでどうして彼自身がすべてを抱くと言えようか。あるいは、天使たちと共に降り、「来たれ」と言い、続けて「我々は降って、そこで彼らの言葉を混乱させよう」と言うのは、一人の天使であるとでも言うのか。

De Trinitate 17.14

14

Sed enim in Deuteronomio animadvertimus retulisse Deum haec, Deumque dixisse, ubi ponitur: Cum disseminaret filios Adam, statuit fines gentium juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8) .

PL 3, 918B

しかし我々は、申命記において、神がこれらのことを語り伝え、神が言ったことに気づく。そこにはこう記されている。「彼がアダムの子らを散らしたとき、神の天使たちの数にしたがって、諸国民の境を定めた」(申命記32:8)。

De Trinitate 17.15

15

Neque ergo Pater descendit, ut res indicat; neque Angelus ista praecipit, ut res probat. Superest ergo, ut ille descenderit, de quo apostolus Paulus: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia (Ephes. IV, 10) ; hoc est Dei Filius, Dei Verbum.

PL 3, 918C

それゆえ、事柄が示すとおり、父が降ったのではない。また、事柄が証すとおり、一人の天使がこれらのことを命じたのでもない。したがって、残るのは、使徒パウロが語るあの方が降ったということである。「降った方こそ、万物を満たすために、すべての天の上に上った方である」(エフェソ4:10)。すなわちこれは神の子、神の言葉である。

De Trinitate 17.16

16

Verbum autem Dei caro factum est, et habitavit in nobis: hic erit Christus: Deus ergo pronuntiabitur Christus.

PL 3, 918C

しかし神の言葉は肉となり、我々のうちに宿った。この方こそキリストである。それゆえキリストは神であると宣せられるであろう。