De Trinitate 15.1
Si homo tantummodo Christus, quomodo ait (Joan., VIII, 14, 15) : Etsi ego de me testificor, verum est testimonium meum; quia scio unde venerim, et quo eam: vos ignoratis unde venerim, aut quo eam: vos secundum carnem judicatis.
PL 3, 911Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼はこう言うのか(ヨハネ8:14-15)。「たとえ私が自分について証言するとしても、私の証言は真実である。私は自分がどこから来て、どこへ行くかを知っているからである。汝らは、私がどこから来て、どこへ行くかを知らない。汝らは肉によって裁く」。
De Trinitate 15.2
Ecce et heic illuc se dicit rediturum, unde se testificatur ante venisse, missum scilicet de coelo. Descendit ergo unde venit, quomodo illuc vadit unde descendit.
PL 3, 911A見よ、ここでも彼は、かつて自分が来たと証言していたその場所へと、再び戻ると言っている。すなわち天から遣わされたということである。それゆえ彼は、来たところから降ったのであり、そのようにして、降ったところへと再び行くのである。
De Trinitate 15.3
Ex quo, si homo tantummodo Christus esset, non inde venisset; atque ideo nec illuc abiret, quoniam non inde venisset. Veniendo autem inde, unde homo venire non potest, Deum se ostendit venisse.
PL 3, 911Aこのことから、もしキリストがただ人間のみであったなら、そこから来ることはなかったであろう。それゆえ、そこから来なかった以上、そこへ去ることもなかったであろう。しかし、人間が来ることのできない場所から来ることによって、彼は自らが神として来たことを示したのである。
De Trinitate 15.4
Sed enim hujus ipsius descensionis ignari et imperiti Judaei, heredes sibi haereticos istos reddiderunt, quibus dicitur: Vos ignoratis unde veniam, et quo eam: vos secundum carnem judicatis (Ib.) .
PL 3, 911Bしかし、まさにこの降下について知らず、理解しなかったユダヤ人たちは、この異端者たちを自らの相続人としたのである。彼らに向かって、こう言われている。「汝らは、私がどこから来て、どこへ行くかを知らない。汝らは肉によって裁く」(ヨハネ8:14-15)。
De Trinitate 15.5
Tam isti quam Judaei carnalem solam esse Christi nativitatem tenentes, nihil aliud Christum esse quam hominem crediderunt; non considerantes illud, quoniam cum de coelo homo non potuerit venire, ut merito illuc posset redire, Deum esse qui inde descenderit, unde homo venire non potuerit.
PL 3, 911Bこの者たちも、ユダヤ人たちと同様に、キリストの誕生をただ肉によるものとのみ解して、キリストは人間以外の何ものでもないと信じた。彼らは次のことを顧みなかった。すなわち、人間は天から来ることができなかった以上、当然にもそこへ戻ることもできないのであって、人間が来ることのできなかったその場所から降った方こそ、神であるということを。
De Trinitate 15.6
Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Vos ex inferioribus estis, ego de sursum sum; vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo? (Joan., VIII, 23.) Ideo autem si omnis homo ex hoc mundo est, et ideo in hoc mundo est Christus, an homo tantummodo est?
PL 3, 911Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼はこう言うのか。「汝らは下なるものより出ている。私は上より出ている。汝らはこの世界に属している。私はこの世界に属していない」(ヨハネ8:23)。ところで、もしすべての人間がこの世界に属しており、それゆえキリストもまたこの世界にあるのだとすれば、彼はただ人間のみであるということになるのか。
De Trinitate 15.7
Absit. Sed considera quod ait: Ego non sum de hoc mundo. Numquid ergo mentitur, quum ex hoc mundo sit, si homo tantummodo sit? Aut si non mentitur; non est ex hoc mundo. Non ergo homo tantummodo est, quia ex hoc mundo non est.
PL 3, 911C断じてそうではない。むしろ、彼が「私はこの世界に属していない」と言っていることを考えよ。もし彼がただ人間のみであるならば、この世界に属しているのに、偽っているのであろうか。あるいは、もし偽っていないのであれば、彼はこの世界に属していないのである。したがって、彼はただ人間のみではない。この世界に属していないのだから。
De Trinitate 15.8
Sed ne lateret quis esset, expressit unde esset: Ego, inquit, de sursum sum; hoc est, de coelo, unde homo venire non potest; non enim in coelo factus est.
PL 3, 911Cしかし、自分が何者であるかが隠れたままとならぬよう、彼は自分がどこから来たのかを明らかにした。「私は」と彼は言う、「上より出ている」。すなわち天からということである。人間はそこから来ることができない。人間は天において造られたのではないからである。
De Trinitate 15.9
Deus est ergo qui de sursum est, et idcirco de hoc mundo non est: quamquam etiam quodammodo ex hoc mundo est; unde non Deus tantum est Christus, sed et homo.
PL 3, 911Cそれゆえ、上より出ている者は神である。それゆえこの世界に属していない。とはいえ、ある仕方ではこの世界に属してもいる。したがって、キリストはただ神のみではなく、人間でもある。
De Trinitate 15.10
Ut merito, quomodo non est ex hoc mundo secundum Verbi divinitatem; ita ex hoc mundo sit secundum suscepti corporis fragilitatem: Homo est enim cum Deo junctus, et Deus cum homine copulatus.
PL 3, 912Aそれゆえ当然にも、言葉の神性に従ってはこの世界に属していないのと同じ仕方で、受け取った肉体の脆さに従ってはこの世界に属しているのである。すなわち、人間は神と結び合わされ、神は人間と結ばれているのである。
De Trinitate 15.11
Sed idcirco nunc heic Christus in unam partem solius divinitatis incubuit, quoniam caecitas Judaica solam in Christo partem carnis aspexit, et inde in praesenti loco, silentio praeterita corporis fragilitate quae de mundo est, de sua sola divinitate locutus est quae de mundo non est: ut in quantum illi inclinaverant, ut hominem illum tantummodo crederent, in tantum illos Christus posset ad divinitatem suam considerandam trahere, ut se Deum crederent; volens illorum incredulitatem circa divinitatem suam, omissa interim commemoratione sortis humanae, solius divinitatis oppositione superare.
PL 3, 912Aしかし、キリストがここで神性のみという一方の側にひたすら傾いて語ったのは、ユダヤ人の盲目が、キリストのうちに肉の側面のみを見ていたからである。それゆえ、この箇所において、この世界に属する肉体の脆さについては沈黙のうちに過ぎ去らせ、この世界に属さない自らの神性のみについて語ったのである。それは、彼らが彼をただ人間のみと信じるほうへと傾いていたその度合いに応じて、キリストが彼らを自らの神性を考えるほうへと引き寄せ、自らを神と信じさせることができるようにするためであった。彼は、人間としての境遇についての言及をさしあたり措いて、自らの神性に対する彼らの不信を、神性のみを対置することによって打ち破ろうと望んだのである。
De Trinitate 15.12
Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Ego ex Deo prodii et veni (Joan. VIII, 42; XVI, 28) , cum constet hominem a Deo factum esse, non ex Deo processisse: ex Deo autem homo quomodo non processit, sic Dei Verbum processit; de quo dictum est: Eructavit cor meum Verbum bonum (Ps. XLIV, 2) .
PL 3, 912Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼はこう言うのか。「私は神より出て、そして来た」(ヨハネ8:42、16:28)。人間は神によって造られたのであって、神より出たのではないことは明らかである。しかし、人間が神より出るということのなかった、まさにその仕方で、神の言葉は出たのである。この言葉について、こう言われている。「我が心は良き言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。
De Trinitate 15.13
Quod quoniam ex Deo est, merito et apud Deum est. Quodque, quia non otiose prolatum est, merito omnia facit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . Sed enim hoc Verbum per quod facta sunt omnia (Deus est).
PL 3, 912Bそれが神より出ている以上、当然にも神のもとにもある。そして、それは無為に発出せしめられたのではない以上、当然にもすべてを造る。実に、「すべては彼を通して造られ、彼なしには何一つ造られなかった」(ヨハネ1:3)。しかし、すべてがそれを通して造られたこの言葉こそは(神である)〔底本では Deus est が丸括弧に入っている〕。
De Trinitate 15.14
Et Deus, inquit, erat Verbum. Deus ergo processit ex Deo, dum qui, processit Sermo, Deus est qui processit ex Deo.
PL 3, 912B「そして」と彼は言う、「言葉は神であった」。それゆえ、神は神より出たのである。すなわち、言葉として出た者こそ、神より出た神なのである〔底本は dum qui, processit Sermo, Deus est。構文が乱れているらしく、言葉として出た者が神より出た神である、と解した〕。
De Trinitate 15.15
Si homo tantummodo Christus; quomodo ait: Si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum? (Joan. VIII, 51.) Mortem in aeternum non videre, quid aliud quam immortalitas est?
PL 3, 912Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼はこう言うのか。「もし誰かが私の言葉を守るならば、その者は永遠に死を見ることがない」(ヨハネ8:51)。永遠に死を見ないということは、不死性以外の何であろうか。
De Trinitate 15.16
Immortalitas autem divinitati socia est, quia et Divinitas immortalis est, et immortalitas divinitatis fructus est. Sed enim omnis homo mortalis est; immortalitas autem ex mortali non potest esse. Ergo ex Christo homine mortali, immortalitas non potest nasci.
PL 3, 912Cところで、不死性は神性に伴うものである。神性は不死であり、不死性は神性の実りだからである。しかし、すべての人間は死すべきものである。そして不死性は死すべきものから生じることはできない。それゆえ、死すべき人間であるキリストから、不死性が生まれることはできない。
De Trinitate 15.17
Sed qui verbum custodierit, inquit, meum, mortem non videbit in aeternum. Ergo verbum Christi praestat immortalitatem, et per immortalitatem praestat divinitatem.
PL 3, 912Cしかし、「私の言葉を守る者は」と彼は言う、「永遠に死を見ることがない」。それゆえ、キリストの言葉は不死性を与え、不死性を通して神性を与えるのである。
De Trinitate 15.18
Quod si non potest exhibere, ut immortalem alterum faciat ipse mortalis; hoc autem Christi verbum exhibet, pariter et praestat immortalitatem: non utique homo tantum est, qui praestat immortalitatem; quam, si tantummodo homo esset, praestare non posset: praestando autem divinitatem per immortalitatem, Deum se probat divinitatem porrigendo, quam nisi Deus esset, praestare non posset.
PL 3, 912C死すべき者自身が、他の者を不死なる者とすることはできない。しかし、キリストの言葉はこれを行い、等しく不死性を与える。それゆえ、不死性を与える者は、決してただ人間のみではない。もしただ人間のみであれば、それを与えることはできなかったであろう。しかし、不死性を通して神性を与えることによって、彼は自らが神であることを証すのである。もし神でなければ、神性を差し出すことはできなかったであろうから。
De Trinitate 15.19
Si homo tantummodo Christus, quomodo inquit Ante Abraham ego sum? (Joan. VIII, 58.) Nemo enim hominum ante eum potest esse ex quo ipse est; nec potest fieri ut quisquam prius fuerit ante illum ex quo ipse originem sumpsit.
PL 3, 913Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼はこう言うのか。「アブラハムより前に、私はある」(ヨハネ8:58)。人間の誰も、自分がそこから出たその人物より先に存在することはできない。また、誰かが自分の起源をそこから得たその人物より先にあったなどということも、あり得ないのである。
De Trinitate 15.20
Sed enim Christus, cum ex Abraham sit, ante Abraham esse se dicit. Aut mentitur igitur et fallit si ante Abraham non fuit, qui ex Abraham fuit: aut non fallit si etiam Deus est, dum ante Abraham fuit.
PL 3, 913Aしかし、キリストはアブラハムより出ているにもかかわらず、アブラハムより前に自分はあると言う。それゆえ、もしアブラハムより出た者がアブラハムより前に存在しなかったのなら、彼は偽り欺いているのである。あるいは、アブラハムより前に存在していた以上、彼が神でもあるならば、偽ってはいないのである。
De Trinitate 15.21
Quod nisi fuisset, consequenter cum ex Abraham fuisset, ante Abraham esse non posset. Si homo tantummodo Christus; quomodo ait: Et ego agnosco eas et sequuntur me meae; et ego vitam aeternam do illis, et numquam peribunt in perpetuum? (Joan. X, 27, 28.) Sed enim cum omnis homo mortalitatis sit legibus alligatus, et idcirco in perpetuum se ipse servare non possit, multo magis in perpetuum alterum servare non poterit.
PL 3, 913Aもし彼が神でなかったなら、アブラハムより出た者である以上、当然にもアブラハムより前に存在することはできなかったであろう。もしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼はこう言うのか。「私は私の羊を知っており、私の羊は私に従う。そして私は彼らに永遠の生命を与え、彼らは永遠に滅びることがない」(ヨハネ10:27-28)。しかし、すべての人間は死すべき者の法則に縛られており、それゆえ永遠に自分自身を保つことすらできないのであるから、まして他の者を永遠に保つことなど、なおさらできないはずである。
De Trinitate 15.22
At in perpetuum se Christus repromittit salutem daturum; quam si non dat, mendax est: si dat, Deus est.
PL 3, 913Bしかしキリストは、永遠に救いを与えると約束している。もしそれを与えないならば、彼は偽り者である。もし与えるならば、彼は神である。
De Trinitate 15.23
Sed non fallit; dat enim quod repromittit: Deus est ergo, qui salutem perpetuam porrigit; quam homo, qui se ipsum servare non potest, alteri praestare non poterit.
PL 3, 913Bしかし彼は欺いていない。約束したことを実際に与えるからである。それゆえ、永遠の救いを差し出す者は神である。自分自身を保つことすらできない人間は、それを他者に与えることなどできないのだから。
De Trinitate 15.24
Si homo tantummodo Christus, quid est, quod ait: Ego et Pater unum sumus? (Ib. v. 30.) Quomodo enim Ego et Pater unum sumus, si non et Deus est et Filius? qui idcirco unum potest dici dum ex ipso est, et dum Filius ejus est, et dum ex ipso nascitur, dum ex ipso processisse reperitur, per quod et Deus est.
PL 3, 913Bもしキリストがただ人間のみであるならば、彼がこう言うのは何であろうか。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。もし彼が神でありかつ子であるのでなければ、どうして「私と父とは一つである」と言えようか。彼が一つであると言われうるのは、彼が父より出ており、父の子であり、父より生まれ、父より出たことが見出されるがゆえであり、それによって彼はまた神でもあるからである。
De Trinitate 15.25
Quod cum invidiosum Judaei putassent, et blasphemum credidissent, eo quod se ostenderat his sermonibus Christum esse Deum, ac propterea ad lapides concurrissent, et saxorum ictus injicere gestiissent; exemplo et testimonio Scripturarum adversarios suos fortiter refutavit.
PL 3, 913Cユダヤ人たちはこれを憎むべきことと思い、冒瀆であると信じた。というのも、彼はこれらの言葉によって、キリストである自らが神であることを示していたからである。それゆえ彼らは石に駆け寄り、石礫の一撃を浴びせようと逸り立った。しかし彼は、聖典の実例と証しとによって、自らの敵対者たちを力強く論駁した。
De Trinitate 15.26
Si illos, inquit, dixit deos ad quos Dei verba facta sunt, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum, vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum ego (Joan. X, 35, 36) .
PL 3, 913C「もし」と彼は言う、「彼〔聖典〕が、神の言葉を向けられた者たちを神々と呼び、しかも聖典は廃されえないのであれば、父が聖別してこの世に遣わしたこの私について、汝らは、私が『私は神の子である』と言ったことをもって、冒瀆していると言うのか」(ヨハネ10:35-36)。
De Trinitate 15.27
Quibus vocibus neque se negavit Deum, quin immo Deum se esse firmavit. Nam quia sine dubitatione dii esse dicuntur, ad quos verba Dei facta sunt; multo magis hic Deus, qui melior illis omnibus invenitur.
PL 3, 914Aこれらの言葉によって、彼は自らが神であることを否定しなかったばかりか、むしろ自らが神であることを確言したのである。なぜなら、神の言葉が向けられた者たちが疑いなく神々と呼ばれるのであれば、彼らのすべてに勝る者として見出されるこの方は、なおさら神なのだから。
De Trinitate 15.28
Et nihilominus calumniosam blasphemiam dispositione legitima congruenter refutavit: Deum enim se sic intelligi vult, ut Filium Dei, et non ipsum Patrem vellet intelligi.
PL 3, 914Aそれでもなお彼は、正当な論の運びによって、この誹謗による冒瀆を筋道立てて退けた。すなわち彼は、自らが神であると理解されることを望みながらも、それは父ご自身としてではなく、神の子として理解されることを望んだのである。
De Trinitate 15.29
Missum enim se esse dixit (Ib. v. 32) , et multa operase ex Patre ostendisse monstravit; ex quo non Patrem se, sed Filium esse intelligi voluit; et in ultima parte defensionis, Filii, non Patris, fecit mentionem dicendo: Vos dicitis quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum.
PL 3, 914A実に彼は、自らが遣わされた者であると言い(ヨハネ10:32)、父より出た多くの業を〔底本は operase。opera se と読む〕自ら示したことを明らかにした。このことから、彼は自らが父としてではなく、子として理解されることを望んだのである。そして弁明の最後の部分において、父にではなく子に言及して、こう言った。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったことをもって、冒瀆していると言う」。
De Trinitate 15.30
Ita quod ad crimen blasphemiae pertinet, Filium se, non Patrem dicit: quod autem ad divinitatem spectet ipsius, Ego et Pater unum sumus dicendo, Filium se esse et Deum probavit: Deus est ergo: Deus autem sic, ut Filius sit, non Pater.
PL 3, 914Aこのように、冒瀆という罪状に関わる限り、彼は自らを父ではなく子であると言う。しかし彼自身の神性に関わる限り、「私と父とは一つである」と言うことによって、自らが子であり、かつ神であることを証したのである。それゆえ彼は神である。ただし、父としてではなく、子としてそうであるような神である。