De Trinitate 26.1
Sed ex hac occasione quia Christus non homo tantum, sed et Deus, Divinarum Litterarum sacris auctoritatibus approbatur, alii haeretici erumpentes statum in Christo religionis concutere machinantur, hoc ipso Patrem Deum volentes ostendere Christum esse, dum non homo tantum asseritur, sed et Deus promitur.
PL 3, 936Bしかし、キリストが単なる人間であるだけでなく神でもあるということが、神の文書の聖なる権威によって是認されている、まさにこの機会に乗じて、別の異端者たちが躍り出て、キリストにおける信仰の状態を揺るがそうと企てている。すなわち、キリストが単なる人間であると主張されるだけでなく神であると告げられているというまさにこの点によって、キリストが父なる神であることを示そうと欲するのである。
De Trinitate 26.2
Sic enim, inquiunt: si unus esse Deus promitur, Christus autem Deus; ergo, inquiunt, si Pater et Christus est unus Deus, Christus Pater dicetur.
PL 3, 936Bというのも彼らはこう言うのである。もし神は唯一であると告げられており、しかもキリストは神であるならば、それゆえ、と彼らは言う、もし父とキリストとが唯一の神であるならば、キリストは父と言われることになる、と。
De Trinitate 26.3
In quo errare probantur Christum non noscentes, sed sonum nominis approbantes: nolunt enim illum secundam esse personam post Patrem, sed ipsum Patrem. Quibus quia facile respondetur, pauca dicentur.
PL 3, 936Cこの点において彼らは、キリストを知らず、ただ名の響きを是認するだけの者として、誤っていることが証明される。というのも彼らは、キリストが父の後に続く第二の位格であることを望まず、キリストその人が父であることを望むからである。彼らに答えることは容易なので、わずかのことだけを述べるにとどめよう。
De Trinitate 26.4
Quis enim non secundam Filii post Patrem agnoscat esse personam, cum legat dictum a Patre consequenter ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26, 27) ; et post haec relatum, et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum?
PL 3, 936C実に、父から子へと続けて語られた次の言葉、「我々の像に、我々の似姿によって、人を造ろう」(創世記1:26,27)、そしてその後に記された「そして神は人を造られた。神の像に彼を造られた」を読むならば、子が父の後に続く第二の位格であることを、誰が認めずにいられようか。
De Trinitate 26.5
Aut cum inter manus teneat: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur a Domino de coelo? (Gen. XIX, 24.) Aut cum ad Christum: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? (Psal. II, 7, 8.) Aut cum etiam ille desideratus scriba ait: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum? (Psal. CIX, I.) Aut cum Isaiae prophetias explicans, invenit positum sic: Haec dicit Dominus Christo meo Domino? (Isa. XLV, 1.) Aut cum legit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me? (Joan. VI, 38.) Aut dum invenit positum: Quoniam qui me misit, major me est? (Joan. XIV, 28.) Aut cum considerat scriptum: Eo ad patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum? (Joan. XX, 17.) Aut quando habet cum caeteris collocatum: Sed in lege vestra scriptum est, quia duorum testimonium verum est; ego de me testificor, et testificatus est de me qui me misit Pater? (Joan. VIII, 17, 18.) Aut quando vox de coelo redditur: Et honorificavi, et honorificabo? (Joan. XII, 28.) Aut quando a Petro respondetur et dicitur: Tu es Filius Dei vivi? (Matth. XVI, 16.) Aut quando ab ipso Domino sacramentum hujus revelationis approbatur, et dicitur: Beatus es, Simon Barjona: quoniam hoc tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est? (Ibid. v. 17.) Aut quando ab ipso Christo exprimitur: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te, antequam mundus fieret? (Joan. XVII, 5.) Aut cum ab eodem dicitur: Pater, sciebam quia semper me audis; verum propter circumstantes dixi, ut credant quia tu me misisti? (Joan. XI, 42.) Aut cum definitio regulae ab ipso Christo collocatur, et dicitur: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
PL 3, 936Cあるいは、「主はソドムとゴモラの上に、天より、主のもとから、火と硫黄とを降らせた」(創世記19:24)という言葉を手にする時はどうであろうか。あるいは、キリストに対して「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ。私に求めよ、そうすれば私は諸国民を汝の嗣業として、地の果てまでを汝の所有として与えよう」(詩篇2:7,8)と言われている時はどうであろうか。あるいは、あの待ち望まれた書記者もまた、「主は私の主に言われた。『わが右に座せよ、私が汝の敵を汝の足台とするまで』」(詩篇109:1)と言う時はどうであろうか。あるいは、イザヤの預言を説き明かす時、こう記されているのを見出す時はどうであろうか。「主は、私の主なるキリストにこう言われる」〔底本は Christo meo Domino。イザヤ書の通常の文言とは異なるが、底本のまま訳した〕(イザヤ45:1)と。あるいは、「私が天から降ってきたのは、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした方の意志を行うためである」(ヨハネ6:38)と読む時はどうであろうか。あるいは、「私を遣わした方は、私よりも大いなる方である」(ヨハネ14:28)と記されているのを見出す時はどうであろうか。あるいは、「私は私の父、また汝らの父、私の神、また汝らの神のもとへ行く」(ヨハネ20:17)と記されているのを考える時はどうであろうか。あるいは、他の言葉とともに置かれている「汝らの律法にも、二人の証言は真実であると記されている。私は自分について証言し、私を遣わした父も私について証言された」(ヨハネ8:17,18)という言葉はどうであろうか。あるいは、天から声が返された時、「私はすでに栄光を与えた、そしてまた栄光を与えるであろう」(ヨハネ12:28)と言われた時はどうであろうか。あるいは、ペトロが答えて「汝は生ける神の子である」(マタイ16:16)と言う時はどうであろうか。あるいは、主ご自身によってこの啓示の秘義が是認され、「幸いなるかな、シモン・バルヨナよ。この事を汝に啓示したのは肉と血ではなく、天にいます私の父である」(マタイ16:17)と言われる時はどうであろうか。あるいは、キリストご自身によって「父よ、世界が造られる前に、私が汝のもとにあって持っていたその栄光をもって、私に栄光をお与えください」(ヨハネ17:5)と言い表される時はどうであろうか。あるいは、同じ方によって「父よ、汝が常に私の願いを聞いてくださることを、私は知っておりました。しかし、まわりに立つ者たちのために、私は言いました。彼らが、汝が私を遣わされたことを信じるためです」(ヨハネ11:42)と言われる時はどうであろうか。あるいは、キリストご自身によって規範の定義が置かれ、「永遠の生命とは、汝、唯一の真の神と、汝が遣わされたイエス・キリストとを知ることである。
De Trinitate 26.6
Ego te honorificavi super terram, opus perfeci quod dedisti mihi? (Joan. XVII, 3, 4.) Aut cum item ab eodem asseritur et dicitur: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo? (Luc. X, 22.) Aut cum sedere ad dexteram Patris (Psal. CIX, 1; Marc. XVI, 9; Hebr, I, 3) , et a Prophetis et ab Apostolis approbatur?
PL 3, 937B私は地上において汝に栄光を与え、汝が私に与えられた業を成し遂げました」(ヨハネ17:3,4)と言われる時はどうであろうか。あるいは、同じ方によって「すべては私の父から私に委ねられた」(ルカ10:22)と重ねて言われる時はどうであろうか。あるいは、父の右に座すること(詩篇109:1;マルコ16:9;ヘブライ1:3)が預言者たちと使徒たちとによっても是認されている時はどうであろうか。
De Trinitate 26.7
Et satis longum facio, si enisus fuero omnes omnino ad hanc partem voces congregare; quandoquidem non tam veteris quam etiam novi Testamenti Scriptura divina ubique ostendat, illum ex Patre natum, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, qui obedierit semper Patri et obediat, semper habentem rerum omnium potestatem, sed qua traditam, sed qua concessam, sed qua a Patre proprio sibi indultam.
PL 3, 937Cこの点に関わるすべての言葉を集めようと努めるならば、私はあまりに長くしてしまうであろう。旧約のみならず新約の神の聖典もまた至るところで、彼が父から生まれた者であり、彼を通してすべてのものが造られ、彼なしには何一つ造られなかったこと、常に父に従ってきたし今も従っていること、そして万物に対する権力を常に持ちながらも、それは委ねられたものとして、許されたものとして、彼自身の父から恵み与えられたものとして持っているのだということを示しているからである。
De Trinitate 26.8
Quid enim tam evidens potest esse, hunc non Patrem esse, sed Filium, quam quod obediens Patri Deo proponitur, ne si Pater esse credatur, alteri jam Deo Patri Christus subjectus esse dicatur.
PL 3, 938A実に、彼が父ではなく子であることについて、彼が神なる父に従順な者として示されているということほど明白なことがあろうか。それは、もし彼が父であると信じられるならば、キリストがすでに別の神なる父に服する者であると言われることのないためである。