De Trinitate 27.1
Sed quia frequenter intendunt illum nobis locum quo dictum sit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et in hoc illos aeque facile vincemus. Si enim erat, ut haeretici putant, Pater Christus, oportuit dicere: Ego et Pater unus sum (Joan. X, 30) .
PL 3, 938Aしかし、彼らはしばしば、「私と父とは一つである」〔ウーヌム・スムス〕(ヨハネ10:30)と言われた箇所を我々に突きつけてくるが、この点でも我々は等しく容易に彼らに打ち勝つであろう。もし異端者たちの考えるとおり父がキリストであったならば、「私と父とは一つの者である」〔ウーヌス・スム〕(ヨハネ10:30)と言うべきであった。
De Trinitate 27.2
At cum Ego dicit, deinde Patrem infert, dicendo, Ego et Pater, proprietatem personae suae, id est Filii, a paterna auctoritate discernit atque distinguit, non tantummodo de sono nominis, sed etiam de ordine dispositae potestatis; qui potuisset dicere: Ego Pater, si Patrem se esse meminisset.
PL 3, 938Bしかし彼が「私」と言い、続けて「父」を持ち出して「私と父とは」と言うとき、彼は自らの位格に固有なるもの、すなわち子であることを、父の権威から区別し、分かつのである。それは名の響きの点だけでなく、秩序づけられた権力の順序の点においてもそうなのであって、もし自らが父であることを覚えていたならば、「私は父である」と言うこともできたはずである。
De Trinitate 27.3
Et quia dixit unum, intelligant haeretici quia non dixit unus. Unum enim neutraliter positum societatis concordiam, non unitatem personae, sonat. Unum enim non unus esse dicitur, quoniam nec ad numerum refertur, sed ad societatem alterius expromitur.
PL 3, 938Bそして彼が「一つ」〔中性形ウーヌム〕と言ったのであって、「一人の者」〔男性形ウーヌス〕とは言わなかったことを、異端者たちは理解するがよい。中性に置かれた「一つ」は、位格の一体性ではなく、交わりの一致を響かせるのである。すなわち「一つ」は「一人の者」であるとは言われない。なぜなら、それは数を示すのではなく、他者との交わりを言い表すものだからである。
De Trinitate 27.4
Denique adjicit dicens, sumus, non sum; ut ostenderet per hoc quod dixit, sumus, et Pater, duas esse personas.
PL 3, 938Bさらに彼は「我々はある」〔スムス〕と付け加え、「私はある」〔スム〕とは言わなかった。それは、「我々はある」、そして「父」と言ったことによって、二つの位格があることを示すためであった。
De Trinitate 27.5
Unum autem quod ait, ad concordiam et eamdem sententiam et ad ipsam charitatis societatem pertinet; ut merito unum sit Pater et Filius, per concordiam, et per amorem, et per dilectionem.
PL 3, 938Bしかし彼が「一つ」と言ったのは、一致と、同じ思いと、まさに愛の交わりとに関わることである。それゆえ父と子とは、一致によって、また愛情によって、また愛によって、当然にも一つなのである。
De Trinitate 27.6
Et quoniam ex Patre est; quidquid illud est, Filius est: manente tamen distinctione, ut non sit Pater ille qui Filius; quia nec Filius ille qui Pater est. Nec enim, sumus, addidisset, si unum se et solitarium Patrem, Filium factum esse meminisset.
PL 3, 938Cそして彼は父から出ているのであるから、それが何であれ、彼は子である。ただし区別は保たれたままである。すなわち、子である方が父であるのではなく、父である方も子ではない。もし、唯一にして単独なる父である自らが子となったのだと覚えていたならば、「我々はある」とは付け加えなかったであろう。
De Trinitate 27.7
Denique novit hanc concordiae unitatem et Apostolus Paulus, cum personarum tamen distinctione. Nam cum ad Corinthios scriberet: Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit.
PL 3, 938Cさらに使徒パウロも、位格の区別を保ちつつ、この一致の一体性を知っていた。実にコリントの人々へ書き送ったとき、彼は言う。「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長を与えたのは神である」と。
De Trinitate 27.8
Itaque neque qui plantat est quidquam, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus. Qui autem plantat, et qui rigat unum sunt (I Cor. III, 6, 7, 8) . Quis autem non intelligat alterum esse Apollo, alterum Paulum, non eumdem atque ipsum Apollo pariter et Paulum?
PL 3, 939A「それゆえ、植える者も何ものでもなく、水を注ぐ者も何ものでもない。成長を与える神こそがすべてである。しかし植える者と水を注ぐ者とは一つである」(一コリント3:6,7,8)と。しかるに、一方はアポロであり、他方はパウロであって、アポロとパウロとが同一の者ではないことを、誰が理解しないであろうか。
De Trinitate 27.9
Denique et diversa uniuscujusque sunt officia prolata: alter enim qui plantat, et alter qui rigat; hos tamen duos, non quod unus sit, sed quod unum sint proposuit Apostolus Paulus; ut alter quidem sit Apollo, alter vero Paulus, quantum ad personarum distinctionem pertinet (quantum vero ad concordiam pertinet); unum ambo sint.
PL 3, 939Aさらに、それぞれの務めも異なるものとして示されている。一方は植える者であり、他方は水を注ぐ者である。それでも使徒パウロは、この二人が一人であるからではなく、一つであるからとして示したのである。すなわち、位格の区別に関する限り、一方はアポロであり、他方はパウロであるが、一致に関する限り、両者は一つなのである。
De Trinitate 27.10
Nam quando duorum una sententia est, veritas una est, fides una est, una atque eadem religio est, unus etiam Dei timor est, unum sunt, etiam si duo sint; ipsum sunt, dum ipsum sapiunt.
PL 3, 939Aなぜなら、二人の思いが一つであるとき、真理は一つであり、信仰は一つであり、宗教もまた同じ一つであり、神への畏れもまた一つであるからである。二人であっても彼らは一つなのであり、同じことを思う限り、彼らは同一なのである。
De Trinitate 27.11
Etenim quos personae ratio invicem dividit, eosdem rursus invicem religionis ratio conducit. Et quamvis idem atque ipsi non sint; dum idem sentiunt, ipsum sunt; et cum duo sint, unum sunt, habentes in fide societatem, etiam si gerant in personis diversitatem.
PL 3, 939B実に、位格の理によって互いに分かたれる者たちを、信仰の理は再び互いに結び合わせる。そして彼らが同一の者ではないとしても、同じことを思う限り、彼らは同一なのである。二人でありながら、彼らは一つである。位格において多様性を保ちながらも、信仰においては交わりを持つからである。
De Trinitate 27.12
Denique cum ad has voces Domini imperitia fuisset Judaica commota, et temere ad usque saxa succensa, ita ut discurrerent, et dicerent: Non te lapidamus propter bonum opus, sed propter blasphemiam, et quia tu cum homo sis, facis te Deum (Joan. X, 33) ; distinctionem posuit Dominus in ratione reddenda, quomodo se Deum aut dixisset aut intelligi vellet.
PL 3, 939Bさらに、主のこれらの言葉によってユダヤ人の無知が搔き立てられ、無謀にも石を取るまでに逸り立って、駆け回りながらこう言った時のことである。「我々が汝を石打ちにするのは、善き業のゆえではなく、冒瀆のゆえである。汝は人でありながら、自らを神としているからだ」(ヨハネ10:33)と。主は、理由を述べるにあたって区別を立てられた。すなわち、自らをどのような意味で神と言ったのか、またどのような意味で神と理解されることを望んだのか、という区別である。
De Trinitate 27.13
Quem Pater sanctificavit, inquit, et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum? (Ibid. v. 36.) Etiam heic Patrem habere se dixit.
PL 3, 939B「父が聖なるものとし、この世界に遣わした者に向かって、汝らは『汝は冒瀆している』と言うのか。私が『私は神の子である』と言ったからといって」(ヨハネ10:36)と。ここでもまた、彼は自らが父を持つと言ったのである。
De Trinitate 27.14
Filius est ergo, non Pater; Patrem enim confessus se fuisset, si Patrem se esse meminisset: et sanctificatum se a suo Patre esse proponit. Dum ergo accipit sanctificationem a Patre, minor Patre est: minor autem Patre consequenter est, sed Filius.
PL 3, 939Cそれゆえ、彼は父ではなく子である。もし自らが父であると覚えていたならば、父であると告白したはずだからである。そして彼は、自らの父によって聖なるものとされたことを示す。それゆえ、父から聖化を受ける限り、彼は父より小さい者である。しかるに父より小さい者は、結果として子であるほかない。
De Trinitate 27.15
Pater enim si fuisset, sanctificationem dedisset, non accepisset. Et nunc autem profitendo se accepisse sanctificationem a Patre; hoc ipso, quo Patre se minorem accipiendo ab ipso sanctificationem probat, Filium se esse, non Patrem monstravit.
PL 3, 939Cなぜなら、もし彼が父であったならば、聖化を与えたはずであって、受けたはずはないからである。しかるに今、父から聖化を受けたと公言することによって、まさにそのこと、すなわち父から聖化を受けることによって自らが父より小さい者であることを証しするそのことによって、彼は自らが父ではなく子であることを示したのである。
De Trinitate 27.16
Missum praeterea se esse dicit, ut per hanc obedientiam qua venit Dominus Christus, missus, non Pater, sed Filius probetur; qui misisset utique, si Pater fuisset: missus autem non fuit Pater, ne Pater subditus alteri Deo, dum mittitur, probaretur.
PL 3, 939Cさらに彼は、自らが遣わされた者であると言う。それは、主キリストが来られたこの従順によって、遣わされた者は父ではなく子であることが証されるためである。もし彼が父であったならば、遣わした側であったはずである。しかし父が遣わされたのではない。それは、遣わされることによって父が別の神に服する者であると証されることのないためである。
De Trinitate 27.17
Et tamen post haec adjicit, quod omnem omnino ambiguitatem dissolveret, et totam controversiam erroris extingueret. Ait enim in ultima parte sermonis: Vos dicitis quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum.
PL 3, 939Cそれでもなお、彼はこれらの後に、あらゆる曖昧さを解き、誤りをめぐる論争のすべてを消し去るであろう言葉を付け加える。実に彼は、その語りの最後の部分でこう言うのである。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったから、『汝は冒瀆している』と言う」と。
De Trinitate 27.18
Ergo si evidenter Filium Dominus se, non Patrem esse testatur, magnae temeritatis et ingentis est furoris exemplum, contra ipsius Christi Domini testimonium controversiam divinitatis et religionis agitare, et Christum Jesum Patrem esse dicere, cum animadvertat illum non Patrem se, sed Filium comprobasse.
PL 3, 940Aそれゆえ、もし主が明らかに、自らが父ではなく子であると証しされているのであれば、主キリストご自身の証言に逆らって、神性と信仰とをめぐる論争を煽り立て、キリスト・イエスが父であると言うことは、この上ない無謀と甚だしき狂気の実例である。彼が自らを父ではなく子であると証明されたことを認めながら、なおもそうするのだから。