De Trinitate 4.1
Quem solum merito bonum pronuntiat Dominus (Luc. XVIII, 19) : cujus bonitatis totus testis est mundus, quem non instituisset, nisi bonus fuisset.
PL 3, 892C主はこの方だけを当然にも善なる者と宣言する(ルカ18:19)。その善性の証人となるのは世界全体である。もし善くなかったならば、この世界を創ることはなかったであろう。
De Trinitate 4.2
Nam si omnia bona valde (Gen. I, 31) ; consequenter ac merito et quae instituta sunt bona, bonum institutorem probaverunt: et quae a bono institutore sunt, aliud quam bona esse non possunt: ex quo omne malum facessat a Deo.
PL 3, 892C実に、もしすべてが甚だ善いものであるならば(創世記1:31)、その帰結として当然にも、創られたものが善いということは、善い創始者を証明する。そして善い創始者に由来するものは、善いもの以外ではありえない。それゆえ、あらゆる悪は神から遠ざけられねばならない。
De Trinitate 4.3
Nec enim potest fieri, ut sit initiator aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti vindicat et parentis et judicis: maxime quum omnis mali operis vindex sit et judex; quoniam et non aliunde occurrit homini malum, nisi a bono Deo recessisset.
PL 3, 892C実に、完全なる者、また親、また審判者という名を自らのものとする方が、いかなる悪しきわざの創始者あるいは造り手であるということはありえない。とりわけ、この方こそあらゆる悪しきわざの罰する者であり審判者であるからである。なぜなら、人間に悪が生じるのは、善なる神から離れ去ったこと以外に由来しないからである。
De Trinitate 4.4
Hoc autem ipsum in homine denotatur: non quia necesse fuit, sed quia ipse sic voluit. Unde manifeste et quid malum esset apparuit, et, ne invidia in Deo esse videretur, a quo malum ortum esset, eluxit.
PL 3, 893Aそして、まさにこのことが人間において示される。すなわち、必然であったからではなく、人間自身がそう望んだからである。それゆえ、悪とは何であるかが明らかに現れ、また、悪がどこから生じたのかについて、神に妬みがあるように見えることのないよう、明白になったのである。
De Trinitate 4.5
Hic ergo semper sui est similis, nec se umquam in aliquas formas vertit aut mutat (Jac. I, 17) : ne per immutationem, etiam mortalis esse videatur. Immutatio enim conversionis, portio cujusdam comprehenditur mortis.
PL 3, 893Aそれゆえ、この方は常に自らに等しく、いかなる形へも自らを転じたり変えたりすることは決してない(ヤコブ1:17)。変化を通して、死すべき者であるかのように見えることのないようにである。実に、転変の変化は、ある意味で死の一部として捉えられるからである。
De Trinitate 4.6
Ideo nec adjectio in illo umquam ullius aut partis aut honoris accedit, ne quid umquam perfecto defuisse videatur: nec detrimentum in eo aliquod agitur, ne gradus mortalitatis receptus esse videatur: sed quod est, id semper est; et qui est, semper ipse est; et qualis est, semper talis est.
PL 3, 893Aそれゆえ、この方には、いかなる部分あるいは誉れの付加も決して起こらない。完全なる者に何かが欠けていたかのように見えることのないようにである。また、この方において何らかの損失が生じることもない。死すべき運命の段階を受け入れたかのように見えることのないようにである。むしろ、あるところのものは常にあり、あるところの者は常にその者自身であり、あるところの性質は常にその性質のままである。
De Trinitate 4.7
Nam et incrementa originem monstrant, et detrimenta mortem atque interitum probant, et ideo: Ego, ait, sum Deus, et non sum mutatus (Malach. III, 6) , statum suum tenens semper, dum id quod natum non est, converti non potest.
PL 3, 893B実に、増大は起源を示し、減少は死と滅びとを証明する。それゆえ、こう言う。「私は神であり、変わることがない」(マラキ3:6)。生まれることのないものは転じることができない以上、常に自らの状態を保つのである。
De Trinitate 4.8
Hoc enim in ipso quidquid illud potest quod est Deus, semper sit necesse est; ut semper sit Deus, servans sese virtutibus suis. Et ideo dicit (Exod. III, 14) : Ego sum qui sum. Quod enim est, ideo hoc habet nomen, quoniam eamdem semper sui obtinet qualitatem.
PL 3, 893B実に、この方において、神であることを可能にするものは何であれ、常にそうであることが必然である。すなわち、常に神であり、自らの力によって自らを保つのである。それゆえこう言う(出エジプト記3:14)。「私はあるところの者である。」実に、あるものがこの名を持つのは、常に自ら同じ性質を保っているからである。
De Trinitate 4.9
Immutatio enim tollit illud nomen quod est: quidquid enim aliquando vertitur, mortale ostenditur, hoc ipso quod convertitur.
PL 3, 893B実に、変化はその「ある」という名を取り去る。なぜなら、いつか転じるものは、まさに転じるというそのことによって、死すべきものであることを示すからである。
De Trinitate 4.10
Desinit enim esse quod fuerat, et incipit consequenter esse quod non erat: idcirco et merito in Deo manet semper status suus, dum sine detrimento commutationis, semper sui et similis et aequalis est.
PL 3, 893B実に、かつてあったものであることをやめ、その結果、なかったものであり始める。それゆえ当然にも、神においては常にその状態が留まる。変化による損失なしに、常に自らに等しく、自らと同一だからである。
De Trinitate 4.11
Quod enim natum non est, nec mutari potest: ea enim sola in conversionem veniunt, quaecumque fiunt vel quaecumque gignuntur; dum quae aliquando non fuerant, discunt esse nascendo, atque ideo nascendo converti.
PL 3, 893C実に、生まれることのないものは変えられることもできない。変化のうちに至るのは、造られるもの、あるいは生まれるものだけだからである。かつて存在しなかったものは、生まれることによって存在することを学び、それゆえ生まれることによって変じるのである。
De Trinitate 4.12
At enim, illa quae nec nativitatem habent nec artificem, excluserunt a se demutationem, dum in qua conversionis causa est, non habent originem: ideo et unus pronuntiatus est, dum parem non habet: Deus enim, quidquid esse potest Deus est, summum sit necesse est.
PL 3, 893Cしかし、誕生も造り手も持たないものは、自らから変化を締め出している。変化の原因となる起源そのものを持たないからである。それゆえ、この方は唯一の者と宣言される。等しい者を持たないからである。実に神は、神でありうるところのものである以上、最高であることが必然だからである。
De Trinitate 4.13
Summum autem quidquid est, ita demum summum esse oportet, dum extra comparem est. Et ideo solum et unum sit necesse est, cui conferri nihil potest, dum parem non habet. Quoniam nec duo infinita esse possunt; ut rerum dictat ipsa natura.
PL 3, 893Cしかし、最高であるものは、比べうる者の外にあってこそ、初めて最高であることができる。それゆえ、何ものとも比べることのできない者は、唯一かつ単一であることが必然である。等しい者を持たないからである。なぜなら、事物の本性そのものが命じるように、二つの無限なるものは存在しえないからである。
De Trinitate 4.14
Infinitum est autem, quidquid nec originem habet omnino, nec finem. Excludit enim alterius initium, quidquid occupaverit totum.
PL 3, 893D無限であるとは、およそ起源も終わりも持たないものを言う。実に、全体を占めるものは、他のものの始まりを締め出すのである。
De Trinitate 4.15
Quoniam si non omne id quod est, quidquid est continet; dum intra id invenitur quo continetur, minus inventum eo quo continetur, Deus esse desierit, in alterius potestatem redactus, cujus magnitudine, qua minor, fuerit inclusus: et ideo quod continuit, Deus potius esse jam coeperit.
PL 3, 894Aなぜなら、もしあるところのものがすべてを包含するのでないならば、それを包含するもののうちに見出されることになり、それを包含するものより小さいものとして見出されることになり、その大きさによって自らより劣るものとして閉じ込められ、他者の権力の下に落とされて、神であることをやめてしまうであろうから。そしてその場合、包含した方こそがむしろ神であり始めることになるのである。
De Trinitate 4.16
Ex quo effectum est, ut nec nomen Dei proprium possit edici, quoniam non possit nec concipi. Id enim nomine continetur, quidquid etiam ex naturae suae conditione comprehenditur. Nomen enim significantia est ejus rei, quae comprehendi potuit ex nomine.
PL 3, 894Aそれゆえ、神の固有の名は語られえないという結果になる。なぜなら、把握されえないからである。実に、名によって包含されるのは、その本性の在り方から把握されうるものだけである。名とは、名によって把握されえた事物の意味なのである。
De Trinitate 4.17
At quando id de quo agitur tale est, ut condigne nec ipsis intellectibus colligatur; quomodo appellationis digne vocabulo pronuntiabitur, quod dum extra intellectum est, etiam supra appellationis significantiam sit necesse est?
PL 3, 894Aしかし、論じられている当のものが、知性そのものによってさえふさわしく捉えられないようなものであるとき、どうしてふさわしい名の言葉によって語られえようか。知性の外にある以上、それは必然的に名の意味をも超えているのである。
De Trinitate 4.18
Ut merito quando nomen suum Deus, ex quibusdam rationibus et occasionibus adjicit et praefert, non tam legitimam proprietatem appellationis sciamus esse depromptam, quam significantiam quamdam constitutam; ad quam dum homines decurrunt, Dei misericordiam per ipsam impetrare posse videantur.
PL 3, 894Bそれゆえ当然にも、神がある種の理由や機会から自らの名を付け加え、掲げるとき、我々はそれが名の正当な固有性として引き出されたものというよりは、むしろある定められた意味であると知るのである。人間はそこへと立ち返ることによって、それを通して神の慈しみを得ることができるように見えるのである。
De Trinitate 4.19
Est ergo et immortalis et incorruptibilis, nec detrimenta sentiens omnino, nec finem. Nam et quia incorruptibilis, ideo et immortalis; et quia immortalis, utique et incorruptibilis; utroque invicem sibi et in se connexione mutua perplexo, et ad statum aeternitatis vicaria concatenatione producto, et immortalitate de incorruptione descendente, et incorruptione de immortalitate veniente.
PL 3, 894Bそれゆえ、この方は不死であり不朽でもあり、いかなる損失も終わりもまったく感じることがない。実に、不朽であるがゆえに不死でもあり、不死であるがゆえにまた当然不朽でもある。両者は互いに、自らのうちで相互に結び合わされ、代わる代わる連鎖することによって永遠という状態へと導かれ、不死は不朽から下り、不朽は不死から来るのである。