De Trinitate 20.1
At si aliquis haereticus, pertinaciter obluctans adversus veritatem, voluerit in his omnibus exemplis proprie Angelum aut intelligere, aut intelligendum esse contenderit, in hoc quoque viribus veritatis frangatur necesse est.
PL 3, 925Cしかし、もしある異端者が、真理に頑なに抗いながら、これらすべての実例において、天使を固有の意味で理解しようとし、あるいは理解されるべきだと主張しようとするならば、この点でもまた、真理の力によって打ち砕かれなければならない。
De Trinitate 20.2
Nam si omnibus coelestibus terrenis et infernis Christo subditis, etiam ipsi Angeli cum omnibus caeteris quaecumque subjecta sunt Christo dicuntur dii, jure et Deus Christus.
PL 3, 926A実に、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものすべてがキリストに従属しているのであれば、天使たち自身もまた、キリストに従属するその他のすべてのものとともに「神々」と呼ばれるのであり、それならば当然にもキリストもまた神である。
De Trinitate 20.3
Et si quivis Angelus subditus Christo deus potest dici; et hoc si dicitur et sine blasphemia profertur: multo magis utique et hoc ipsi Dei Filio Christo competere potest, ut Deus pronuntietur.
PL 3, 926Aそして、もしキリストに従属するいかなる天使も「神」と呼ばれうるのであり、そう言われても冒瀆なく口にされうるのであれば、まして神の子キリスト自身にこそ、神と告げられることが相応しくありうるのである。
De Trinitate 20.4
Si enim qui subjectus Christo Angelus, Deus promitur; multo magis et constantius Christus, cui sunt omnes Angeli subjecti, Deus esse dicetur. Nec enim naturae congruit, ut quae minoribus concessa sunt, majoribus denegentur.
PL 3, 926A実に、キリストに従属する天使が神と呼ばれるのであれば、まして、すべての天使がそれに従属するキリストは、いっそう確固として神であると言われるであろう。より小さき者たちに許されたことが、より大いなる者たちに拒まれるというのは、本性にふさわしくないからである。
De Trinitate 20.5
Ita si Angelus Christo minor est, Angelus autem deus dicitur, magis consequenter Christus Deus esse dicitur, qui non uno, sed omnibus Angelis et major et melior invenitur.
PL 3, 926Aかくして、天使がキリストより劣る者でありながら神と呼ばれるのであれば、一人の天使にではなく、すべての天使より大いなる者、優れた者として見出されるキリストが神であると言われるのは、いっそう理にかなっている。
De Trinitate 20.6
Ac si stetit Deus in synagoga deorum in medio autem Deus deos discernit (Psal. LXXXI, 1, 2) ; in synagoga autem aliquotiens Christus stetit; Christus ergo in synagoga Deus stetit, dijudicans scilicet deos quibus dicit: Usquequo personas hominum accipitis? accusans scilicet consequenter homines synagogae non exercentes justa judicia.
PL 3, 926Bそして、「神は神々の会衆の中に立たれた。その中央で神は神々を裁く」(詩篇81:1,2)とあり、キリストはしばしばその会衆の中に立たれたのであるから、キリストは会衆の中に神として立たれ、神々を裁いて、「汝らはいつまで人を偏り見るのか」と言うのである。すなわち、正しい裁きを行わない会衆の人々を、続けて咎めているのである。
De Trinitate 20.7
Porro si illi qui reprehenduntur atque culpantur, propter aliquam tamen causam hoc nomen adipisci sine blasphemia videntur, ut dii nuncupentur: multo magis utique hic Deus habebitur qui non tantum Deus in synagoga deorum stetisse dicitur, sed etiam deos discernens et dijudicans, ex eadem lectionis auctoritate aperitur.
PL 3, 926Bしかも、咎められ責められるあの者たちでさえ、何らかの理由によって、冒瀆なくこの名を得て「神々」と呼ばれると見なされるのであれば、まして、単に神々の会衆の中に立ったと言われるだけでなく、神々を選り分け裁く者として、同じ聖句の権威によって明らかにされるこの方こそ、いっそう神とされるべきである。
De Trinitate 20.8
At si illi, qui tamquam unus de principibus cadunt (Ibid. vers. 7) , dii tamen nuncupantur; multo magis Deus esse dicetur, qui non tantum tamquam unus ex principibus non cadit; sed ipsum quoque malitiae et auctorem et principem vincit.
PL 3, 926Cしかし、君侯の一人のように倒れるあの者たちでさえ(詩篇81:7)、それでもなお「神々」と呼ばれるのであれば、まして、君侯の一人のようには倒れないばかりか、悪意の創始者にして君侯そのものをも打ち負かすこの方こそ、いっそう神であると言われるべきである。
De Trinitate 20.9
Quae autem, malum, ratio est, ut cum legant hoc etiam Moysi nomen datum, dum dicitur, Deum te posui Pharaoni (Exod. VII, 1) ; Christo negetur, qui non Pharaoni Deus, sed universae creaturae et Dominus et Deus constitutus esse reperitur?
PL 3, 926Cしかし、モーセにさえこの名が与えられたと読みながら――「わたしはお前をファラオに対する神とした」(出エジプト記7:1)と言われている――、それなのにキリストに対してはこれを拒むとは、いったいどのような理屈であろうか。キリストは、ファラオに対してだけの神ではなく、あらゆる被造物に対して主であり神であると立てられていることが見出される方であるのに。
De Trinitate 20.10
Et in illo quidem hoc nomen temperate datum, in hoc profuse: in illo ad mensuram, in hoc supra omnem omnino mensuram. Non enim ad mensuram, inquit, dat Filio Pater: Pater enim, inquit, diligit Filium (Joan. III, 34, 35) .
PL 3, 927Aそして、あの方〔モーセ〕においてはこの名が控えめに与えられたが、この方〔キリスト〕においては溢れるほどに与えられている。あの方においては量りに応じて、この方においては量りをまったく超えて与えられている。「父は子に量りに応じて与えるのではない」と言われ、「父は子を愛している」と言われているからである(ヨハネ3:34,35)。
De Trinitate 20.11
In illo ad tempus, in hoc sine tempore; divini enim nominis potestatem et super omnia et in omne tempus accepit.
PL 3, 927Aあの方においては一時のことであるが、この方においては時を超えている。この方は、神という名の権力を、あらゆるものの上に、あらゆる時にわたって受けたからである。
De Trinitate 20.12
Quod si qui unius hominis accepit potestatem, in hac exiguitate hujus datae potestatis nomen tamen istud Dei incunctanter consequitur; quanto magis qui in ipsum quoque Moysen habet potestatem, nominis istius auctoritatem consecutus esse credetur?
PL 3, 927Aもし、ただ一人の人間に対する権力を受けた者でさえ、その与えられた権力のこの乏しさのうちにあってなお、ためらうことなく神というこの名を得るのであれば、モーセその人に対してさえ権力を持つこの方が、この名の権威を得たと信じられるのは、いっそう当然ではないか。