ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XII 第XII章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 905B · 16 sectiones

De Trinitate 12.1

1

Cur ergo dubitemus dicere, quod Scriptura non dubitat exprimere? cur haesitabit fidei veritas, in quo Scripturae numquam haesitavit auctoritas?

PL 3, 905B

それゆえ、なぜ我々は、聖典がためらうことなく言い表していることを、言うことをためらうのか。聖典の権威が決してためらったことのないその事柄において、なぜ信仰の真理はためらうのか。

De Trinitate 12.2

2

Ecce enim Osee prophetes ait ex persona Patris: Jam non salvabo eos in arcu, neque in equis, neque in equitibus; sed salvabo eos in Domino Deo (Osee, I, 7) ipsorum.

PL 3, 905B

見よ、預言者ホセアは父の位格からこう言う。「私はもはや、弓によっても、馬によっても、騎兵たちによっても彼らを救うことをせず、彼らの主なる神において彼らを救うであろう」(ホセア1:7)。

De Trinitate 12.3

3

Si Deus salvare se dicit in Deo, non autem salvat nisi in Christo Deus: cur ergo homo dubitet Christum Deum dicere, quem Deum a Patre animadvertit positum per Scripturas esse? immo si non salvat nisi in Deo Pater Deus, salvari non poterit a Deo Patre quisquam, nisi confessus fuerit Christum Deum, in quo se et per quem se repromittit Pater salutem daturum; ut merito quisquis illum agnoscit esse Deum, salutem inveniat in Deo Christo; quisquis non recognoscit esse Deum, salutem perdiderit, quam alibi nisi in Christo Deo invenire non poterit.

PL 3, 905B

もし神が、自らは神において救うと言い、しかも神はキリストにおいてでなければ救わないのであれば、なぜ人間は、聖典を通して父から神として立てられていると見て取るその方を、キリストなる神と言うことをためらうのか。いや、もし父なる神が神においてでなければ救わないのであれば、父なる神によって救われうる者は誰もいないことになる。ただし、その方において、また、その方を通して救いを与えることを父が約束しているところの、キリストを神であると告白した場合を除いてである。それゆえ当然にも、彼を神であると認める者は誰であれ、神なるキリストにおいて救いを見出すであろうし、彼が神であると認めない者は誰であれ、救いを失うことになるであろう。その救いは、神なるキリストにおいてでなければ、他のどこにも見出すことができないのだから。

De Trinitate 12.4

4

Quomodo enim Isaias: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Isa., VII, 14) ; quod interpretatum est nobiscum Deus, sic Christus ipse dicit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth., XXVIII, 20) .

PL 3, 905C

実に、イザヤが「見よ、おとめがみごもり、子を産むであろう。そして汝らはその名をインマヌエルと呼ぶであろう」(イザヤ7:14)――これは「我々と共にいます神」と解釈される――と言うように、キリスト自身もまたこう言うのである。「見よ、私は世の終わりに至るまで汝らと共にいる」(マタイ28:20)。

De Trinitate 12.5

5

Est ergo nobiscum Deus, immo multo magis etiam in nobis est. Nobiscum est Christus: est ergo cujus nomen est, nobiscum Deus, quia et nobiscum est. Aut numquid non est nobiscum? quomodo ergo dicit se nobiscum esse? est ergo nobiscum.

PL 3, 905C

それゆえ神は我々と共にいます。いや、それどころか、なおのこと我々のうちにいますのである。キリストは我々と共にいます。それゆえ、その名を持つ方は、我々と共にいますがゆえに、「我々と共にいます神」なのである。あるいは、彼は我々と共にいないとでも言うのか。それならば、なぜ彼は自分が我々と共にいると言うのか。ゆえに彼は我々と共にいますのである。

De Trinitate 12.6

6

Sed quoniam nobiscum est; Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dictus est. Deus ergo quia nobiscum est, nobiscum Deus dictus est.

PL 3, 906A

しかし、彼は我々と共にいますがゆえに、インマヌエル、すなわち「我々と共にいます神」と呼ばれたのである。それゆえ神は、我々と共にいますがゆえに、「我々と共にいます神」と呼ばれたのである。

De Trinitate 12.7

7

Idem Prophetes: Convalescite, manus dissolutae, et genua debilia, consolamini pusillanimes sensu, convalescite, nolite timere: ecce Deus noster judicium retribuet; ipse veniet et salvabit nos: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient; tunc saliet claudus sicut cervus, et diserta erit lingua mutorum (Isa., XXXV, 3, 4, 5, 6) .

PL 3, 906A

同じ預言者は言う。「力弱った手よ、強くなれ。よろめく膝よ、強くなれ。気落ちした心の者たちよ、慰められよ。強くなれ、恐れるな。見よ、我々の神は裁きを報い返すであろう。神ご自身が来て、我々を救うであろう。その時、盲人たちの目は開かれ、耳の聞こえぬ者たちの耳は聞くであろう。その時、足萎えは鹿のように跳ね躍り、口のきけぬ者の舌は雄弁になるであろう」(イザヤ35:3-6)。

De Trinitate 12.8

8

Si in adventu Dei dicit Prophetes haec futura signa quae facta sunt; aut Dei Filium agnoscant Christum, in cujus adventu, et a quo haec sanitatum signa facta sunt; aut divinitatis Christi veritate superati, in alteram haeresim ruentes, Christum, dum Filium Dei et Deum confiteri nolunt, Patrem illum esse confiteantur.

PL 3, 906A

もし預言者が、現に成就したこれらのしるしを、神の到来において起こるであろうと語っているのであれば、彼らは、その到来において、またその方によってこれらの癒やしのしるしがなされたキリストを、神の子と認めるがよい。さもなくば、キリストの神性という真理に打ち負かされて、別の異端へと転落し、キリストを神の子にして神であると告白することを拒みながら、彼を父であると告白するがよい。

De Trinitate 12.9

9

Vocibus enim Prophetarum inclusi, jam Christum Deum negare non possunt. Quid ergo respondent, cum in adventu Dei haec signa futura dicuntur, quae in adventu Christi gesta sunt, Christum qualiter accipiunt Deum? Deum enim jam negare non possunt.

PL 3, 906B

実に、預言者たちの言葉によって閉じ込められて、彼らはもはやキリストが神であることを否定できない。それでは彼らは何と答えるのか。神の到来において起こると語られたこれらのしるしが、キリストの到来において成し遂げられたのである。彼らはキリストをどのような仕方で神として受け取るのか。彼らはもはや神であることを否定できないのだから。

De Trinitate 12.10

10

Qua Patrem? aut qua Filium? Si qua Filium; cur Dei Filium Deum negant? Si qua Patrem; cur eos non sequuntur; qui ejusmodi blasphemias tenere videntur? nisi quoniam nobis in hoc adversus illos de veritate certamine, hoc interim sufficit, ut quocumque genere convicti Christum confiteantur et Deum, quem etiam Deum negare voluerunt.

PL 3, 906B

父としてか、それとも子としてか。もし子としてであれば、なぜ彼らは神の子が神であることを否定するのか。もし父としてであれば、なぜ彼らは、この種の冒瀆を保持していると見えるような者たちに従わないのか。ただし、真理をめぐる彼らとのこの闘いにおいては、さしあたり我々にとって、いかなる仕方であれ、彼らが論破されて、自分たちが神であることを否定しようとしたそのキリストを、神でもあると告白するに至れば、それで十分である。

De Trinitate 12.11

11

Per Abacuc prophetam ait: Deus ab Africo veniet et sanctus de monte opaco et condenso (Abac., III, 3) . Quem volunt isti ab Africo venire?

PL 3, 906B

預言者ハバククを通して彼は言う。「神は南の方より来たり、聖なる者は影深く生い茂った山より来たる」(ハバクク3:3)。この者たちは、南の方から来るというこの方を、誰であると望むのか。

De Trinitate 12.12

12

Si venisse aiunt omnipotentem Deum Patrem, ergo de loco Deus Pater venit ex quo etiam loco cluditur, et intra sedis alicujus angustias continetur; et jam per istos, ut diximus, Sabelliana haeresis sacrilega corporatur.

PL 3, 906B

もし彼らが、全能の父なる神が来たと言うのであれば、父なる神はある場所から来たことになり、その場所によって閉じ込められ、いずれかの座の狭さのうちに包み込まれることになる。そして、既に述べたように、彼らを通して瀆聖的なサベリウス派の異端がまさに形をなすのである。

De Trinitate 12.13

13

Siquidem Christus non Filius, sed Pater creditur; et novo more, dum ab istis districte homo nudus asseritur, per eos rursum Christus Pater Deus omnipotens comprobatur.

PL 3, 906C

すなわち、キリストは子ではなく父であると信じられることになるからである。そして新奇な仕方で、彼らによってキリストが断固としてむき出しのただの人間であると主張される一方で、彼らを通して今度は、キリストが全能の父なる神であると証明されるのである。

De Trinitate 12.14

14

At si in Bethlehem, cujus metaturae regio ad meridianam respicit plagam coeli, Christus nascitur, qui per Scripturas et Deus dicitur: merito Deus hic ab Africo venire describitur, quia a Bethlehem venturus esse praevidebatur.

PL 3, 906C

しかし、その領域が天の南の方角に面するベツレヘムにおいてキリストが生まれるのであり、しかも聖典を通して彼は神とも言われているのだから、この神が南の方から来ると描かれているのは当然である。彼がベツレヘムから来ることになると、あらかじめ見て取られていたからである。

De Trinitate 12.15

15

Eligant ergo ex duobus quid velint, hunc, qui ab Africo venit Filium esse, an Patrem: Deus enim dicitur ab Africo venturus. Si Filium, quid dubitant Christum et Deum dicere?

PL 3, 906C

それゆえ彼らは、二つのうちどちらを望むのか選ぶがよい。南の方から来るこの方が子であるのか、父であるのかを。神が南の方から来ると言われているのだから。もし子であるならば、なぜ彼らはキリストを神とも言うことをためらうのか。

De Trinitate 12.16

16

Deum enim Scriptura dicit esse venturum: si Patrem, quid dubitant cum Sabellii temeritate misceri, qui Christum Patrem dicit? nisi quoniam, sive illum Patrem, sive Filium dixerint, ab haeresi sua, inviti licet, desciscant necesse est, qui Christum hominem tantummodo solent dicere: dum illum, rebus ipsis coacti, Deum incipiunt promere, sive dum illum Patrem, sive dum illum Filium voluerint nuncupare.

PL 3, 906D

実に、聖典は来るのは神であると言っているのだから。もし父であるならば、なぜ彼らは、キリストを父であると言うサベリウスの向こう見ずな説と入り混じることをためらうのか。ただし、次のことは避けられない。すなわち、彼を父と言おうと子と言おうと、常にキリストをただ人間とのみ言い慣わしてきた彼らは、たとえ望まずとも、自分たちの異端から脱落せざるを得ないということである。事柄そのものによって強いられて、彼を父と呼ぼうと子と呼ぼうと、彼らは彼を神であると言い表し始めるのだから。