De Trinitate 6.1
Et licet Scriptura coelestis ad humanam formam faciem divinam saepe convertat, dum dicit (Psal. XXXIII, 16) : Oculi Domini super justos: aut dum (Gen. VIII, 21) : Odoratus est Dominus Deus odorem bonae fragrantiae: aut dum traduntur Moysi tabulae scriptae digito Dei (Exod. XXXI, 18) : aut dum populus filiorum Israel de terra Aegypti manu valida et brachio excelso (Psal. CXXXV, 12) liberatur: aut dum dicit (Isa. I, 20) : Os enim Domini locutum est haec: aut dum terra scabellum pedum Dei esse perhibetur (Isa. LXVI, 1) : aut dum dicit: (IV Reg. XIX, 16) : Inclina aurem tuam, et audi: nos qui dicimus, quia Lex spiritalis est, non intra haec nostri corporis lineamenta, modum aut figuram divinae majestatis includimus, sed suis illam interminatae magnitudinis (ut ita dixerim) campis sine ullo fine diffundimus.
PL 3, 895Bそして、天の聖典が、神の顔をしばしば人間の姿に転じて語ることはあるとしても——「主の目は義人たちの上にある」(詩篇33:16)と言うときも、「主なる神は良い香りの匂いを嗅がれた」(創世記8:21)と言うときも、神の指で書かれた板がモーセに渡されたと伝えられるときも(出エジプト記31:18)、イスラエルの子らの民が強い手と高く伸ばされた腕とによって(詩篇135:12)エジプトの地から解放されるときも、「主の口がこれを語った」(イザヤ1:20)と言うときも、地が神の足の台であると言い表されるときも(イザヤ66:1)、「汝の耳を傾けて、聞け」(列王記四19:16)と言うときも——律法は霊的なものであると言う我々は、神の威厳の様態や形をこの我々の肉体の輪郭のうちに閉じ込めることをせず、むしろそれを、いわば際限なき広大さの野に、いかなる果てもなく押し広げるのである。
De Trinitate 6.2
Scriptum est enim (Psal. CXXXVIII, 8, 9, 10) : Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad inferos, ades: et si assumpsero alas meas, et abiero trans mare, ibi manus tua apprehendet me, et dextera tua detinebit me.
PL 3, 895C実にこう書かれている(詩篇138:8-10)——「我もし天に昇るとも、汝はそこにいます。我もし冥界に降るとも、汝はそこにいます。我もしわが翼を取りて海の彼方に去ろうとも、そこにて汝の手は我を捕らえ、汝の右手は我を捕えて離さぬであろう」。
De Trinitate 6.3
Rationem enim divinae Scripturae de temperamento dispositionis cognoscimus. Parabolis enim adhuc, secundum fidei tempus, de Deo Prophetes tunc loquebatur, non quomodo Deus erat, sed quomodo populus capere poterat.
PL 3, 895D実に我々は、神の聖典が語りの配剤の加減に従うという理を知っている。預言者はその頃、信仰の時に応じて、なお譬えをもって神について語っていたのであり、神がどうであったかにではなく、民がどれほど捉えることができたかに従って語っていたのである。
De Trinitate 6.4
Ut igitur haec sic de Deo dicantur, non Deo, sed populo potius imputetur. Sic (Exod. XXVI) et tabernaculum erigere populo permittitur; nec tamen Deus intra tabernaculum clusus continetur; sic (III Reg. IV) et Templum exstruitur; nec tamen Deus intra templi angustias omnino sepitur.
PL 3, 896Aしたがって、これらが神についてこのように語られるとしても、それは神にではなく、むしろ民に帰せられるべきである。同様に(出エジプト26章)幕屋を建てることが民に許されているが、それでも神が幕屋のうちに閉じ込められているのではない。同様に(列王記三4章)神殿も建てられるが、それでも神が神殿の狭さのうちにまったく閉ざされているのではない。
De Trinitate 6.5
Non igitur mediocris est Deus, sed populi mediocris est sensus: nec angustus Deus, sed rationis populi angustus est intellectus habitus.
PL 3, 896Aしたがって、神が限られているのではなく、民の感覚が限られているのである。神が狭いのではなく、民の理性が持つ理解が狭いのである。
De Trinitate 6.6
Denique in Evangelio (Joan. IV, 21) : Veniet hora, Dominus aiebat, cum neque in monte isto, neque in Hierusalem adorabitis Patrem, et causas reddidit dicens (Ibid. v. 24) : Spiritus est Deus; et eos ergo qui adorant, in spiritu et veritate adorare oportet.
PL 3, 896A実に福音書において(ヨハネ4:21)、主はこう言われた——「時が来る、そのとき汝らはこの山においても、エルサレムにおいても、父を礼拝しないであろう」。そして理由を示してこう言われた(ヨハネ4:24)——「神は霊である。それゆえ礼拝する者たちは、霊と真理とをもって礼拝すべきである」。
De Trinitate 6.7
Efficaciae igitur ibi divinae per membra monstrantur: non habitus Dei, nec corporalia lineamenta ponuntur.
PL 3, 896Bそれゆえ、そこでは神的な働きの数々が肢体を通して示されるのであって、神の様態や肉体的な輪郭が立てられているのではない。
De Trinitate 6.8
Nam et cum oculi describuntur, quod omnia videat exprimitur; et quando auris, quod omnia audiat proponitur; et cum digitus, significantia quaedam voluntatis aperitur; et cum nares, precum quasi odorum perceptio ostenditur; et cum manus, quod creaturae sit omnis auctor probatur; et quando brachium, quod nulla natura contra robur ipsius repugnare possit edicitur; et quando pedes, quod impleat omnia, nec sit quidquam ubi non sit Deus, explicatur.
PL 3, 896B実に、目が言われるときには、すべてを見るということが表され、耳が言われるときには、すべてを聞くということが示され、指が言われるときには、御旨のある種の意味が開示され、鼻が言われるときには、祈りをいわば匂いとして受け取ることが示され、手が言われるときには、あらゆる被造物の創造者であることが証しされ、腕が言われるときには、いかなる本性もその力に逆らうことができないということが告げられ、足が言われるときには、すべてを満たし、神がおられない所などどこにもないということが説き明かされるのである。
De Trinitate 6.9
Neque enim sunt ei aut membra aut membrorum officia necessaria, ad cujus solum etiam tacitum arbitrium et serviunt et adsunt omnia.
PL 3, 896B実に、この方には肢体もその働きも必要ではない。この方に対しては、ただその沈黙の意志だけに、万物が仕え、また傍らに控えるのである。
De Trinitate 6.10
Cur enim requirat oculos, qui Lux est? aut cur quaerat pedes, qui ubique est? aut cur ingredi velit, cum non sit quo extra se progredi possit? aut cur manus expetat, cujus ad omnia instituenda artifex est et silens voluntas?
PL 3, 896B実に、光であるこの方が、どうして目を必要とするであろうか。どこにでもいますこの方が、どうして足を求めるであろうか。自らの外へと進み出ることのできる場所などない以上、どうして歩み入ることを望むであろうか。あるいは、その沈黙の意志こそがあらゆるものを打ち立てる造り主であるこの方が、どうして手を求めるであろうか。
De Trinitate 6.11
Nec auribus eget, qui etiam tacitas novit voluntates. Aut propter quam causam linguam quaerat, cui cogitare jussisse est?
PL 3, 896C沈黙のうちの意志さえ知るこの方は、耳を必要ともしない。あるいは、考えることがすなわち命じることであるこの方が、いかなる理由で舌を求めるであろうか。
De Trinitate 6.12
Necessaria enim haec membra hominibus fuerunt, non Deo: quia inefficax hominis consilium fuisset, nisi cogitamen corpus implesset; Deo autem non necessaria, cujus voluntatem non tantum sine aliqua molitione, opera subsequuntur, sed ipsa statim opera cum voluntate procedunt.
PL 3, 896C実に、これらの肢体は人間にとって必要であったが、神にとってはそうではない。なぜなら、考えたことを肉体が満たさなければ、人間の意図は実を結ばなかったであろうから。しかし神にとっては必要ではない。この方の意志には、いかなる労苦もなくわざが従うだけでなく、そのわざ自体が意志と同時に進み出るからである。
De Trinitate 6.13
Caeterum ipse totus oculus, quia totus videt; et totus auris, quia totus audit; et totus manus, quia totus operatur; et totus pes, quia totus ubique est. Idem enim quidquid illud est, totus aequalis est, et totus ubique est.
PL 3, 896Cそのほか、この方はその全体が目である、全体として見るからである。その全体が耳である、全体として聞くからである。その全体が手である、全体として働くからである。その全体が足である、全体としていたるところにいますからである。実に、この方がそれであるところのものは、その全体が等しく、その全体がいたるところにいますのである。
De Trinitate 6.14
Non enim habet in se diversitatem sui, quidquid est simplex. Ea enim demum in diversitatem membrorum recidunt, quae veniunt ex nativitate in dissolutionem. Sed haec quae concreta non sunt, sentire non possunt.
PL 3, 896D単純であるものは、それ自身のうちに自らの多様性を持たない。実に、生まれることから解体へと至るものだけが、肢体の多様性へと帰着するのである。しかし、寄せ集まってできたものではないこれらのものは、そのようなことを蒙ることはできない。
De Trinitate 6.15
Quod enim immortale est, quidquid est, illud ipsum unum et simplex et semper est. Et ideo quia unum est, dissolvi non potest; quoniam quidquid est illud ipsum extra jus dissolutionis positum, legibus est mortis solutum.
PL 3, 897A実に、不死であるものは、それが何であれ、それ自身が一であり単純であり、常にあるものである。それゆえ、一であるがゆえに、解体されることができない。実に、それが何であれ、解体の法の外に置かれているものは、死の法から解き放たれているのである。