De Trinitate 13.1
Ac sic et Joannes nativitatem Christi describens (Joan. I, 14) , Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus claritatem ejus, claritatem tamquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate.
PL 3, 907Aそしてこのように、ヨハネもまたキリストの誕生を描いて(ヨハネ1:14)こう言う。「言葉は肉となり、我々のうちに宿った。そして我々はその栄光を見た。父からの独り子としての栄光であり、恩寵と真理とに満ちていた」。
De Trinitate 13.2
Nam et vocatur nomen ejus Verbum Dei (Apoc. XIX, 13) : nec immerito. Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2) ; quod Verbum Regis nomine consequenter appellat inferendo, Dico ego opera mea Regi.
PL 3, 907B実に、彼の名は「神の言葉」とも呼ばれる(黙示録19:13)。それも当然のことである。「私の心は良き言葉を吐き出した」(詩篇44:2)と彼は言う。続けてこの言葉を「王」の名で呼びながら、こう言い添える。「私は自分の業を王に語る」。
De Trinitate 13.3
Per ipsum enim omnia facta sunt opera, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . Sive enim, inquit Apostolus, Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Potestates, visibilia et invisibilia, omnia per ipsum constant (Coloss. I, 16) .
PL 3, 907B実に、彼を通してすべての業がなされ、彼なしには何一つなされなかった(ヨハネ1:3)。使徒は言う。「もろもろの座も、主権も、力も、権力も、見えるものも見えないものも、すべては彼を通して成り立っている」(コロサイ1:16)。
De Trinitate 13.4
Verbum autem hoc illud est, quod in sua venit, et sui eum non receperunt. Mundus enim per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10, 11) . Verbum autem hoc erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) .
PL 3, 907Bしかし、この言葉こそは、自分のところに来たのに、自分の者たちが彼を受け入れなかった、その方である。実に、世界は彼を通して造られたのに、世界は彼を知らなかった(ヨハネ1:10-11)。しかし、この言葉は、初めに神と共にあった。そして言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕(ヨハネ1:1)。
De Trinitate 13.5
Quis igitur dubitet, cum in extrema parte dicitur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, Christum cujus est nativitas, et quia caro factus est, esse hominem, et quia Verbum Dei, Deum incunctanter edicere esse; praesertim cum animadvertat Scripturam evangelicam, utramque istam substantiam in unam nativitatis Christi foederasse concordiam?
PL 3, 907Bそれゆえ、末尾の箇所で「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」と言われるとき、その誕生の主であるキリストについて、彼が肉となったがゆえに人間であり、神の言葉であるがゆえに神であると、ただちに言い表すのを、誰がためらうであろうか。とりわけ、福音書という聖典が、この両方の実体を、キリストの誕生という一つの調和のうちに結び合わせていることを見て取るならば、なおさらである。
De Trinitate 13.6
Hic est enim qui sicut sponsus egreditur de thalamo suo; exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus et usque ad summum regressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7) .
PL 3, 907C実に、この方は「花婿のようにその部屋から進み出る者であり、道を走ろうとする勇者のように喜び躍った。その出で立ちは天の果てより、その帰りは天の果てにまで至る」(詩篇18:6-7)。
De Trinitate 13.7
Quoniam usque ad summum, nec quisquam in coelum ascendit, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III, 13) . Repetens hoc ipsum dicit: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te antequam mundus esset (Joan. XVII, 5) .
PL 3, 907C天の果てにまで至るのは、天より降った者、すなわち天にいます人の子でなければ、誰も天に上ることがないからである(ヨハネ3:13)。同じことを繰り返して、彼はこう言う。「父よ、世界が存在する前に、私が汝のもとにあったその栄誉によって、私を輝かせたまえ」(ヨハネ17:5)。
De Trinitate 13.8
Ac si de coelo descendit Verbum hoc, tamquam sponsus ad carnem, ut per carnis assumptionem Filius hominis illuc posset ascendere, unde Dei Filius Verbum descenderat, merito, dum per connexionem mutuam et caro Verbum Dei gerit, et Filius Dei fragilitatem carnis assumit; cum sponsa carne conscendens illuc, unde sine carne descenderat, recipit jam claritatem illam, quam dum ante mundi institutionem habuisse ostenditur, Deus manifestissime comprobatur.
PL 3, 907Cそしてこの言葉は、花婿が肉へと赴くかのように天より降ったのであり、それは肉を受け取ることによって、人の子が、神の子である言葉がそこから降ったその場所へと上ることができるためであった。当然にも、この相互の結びつきによって、肉が神の言葉を担うと同時に、神の子が肉の弱さを受け取る一方で、花嫁である肉と共に、かつて肉を伴わずに降ったその場所へと上りゆくとき、彼はすでに、世界の創建に先立って持っていたことが示されるあの栄光を、再び受け取るのである。かくして彼が神であることは、このうえなく明らかに証明される。
De Trinitate 13.9
Et nihilominus, dum mundus ipse post illum institutus refertur, per ipsum creatus esse reperitur; quo ipso divinitatis in ipso, per quem factus est mundus, et claritas et auctoritas comprobetur.
PL 3, 908Aそしてそれにもかかわらず、世界そのものが彼の後に建てられたと言われる一方で、それが彼を通して創造されたことが見出される。まさにこのことによって、世界がそれを通して造られたその方における神性の栄光と権威とが、証明されるのである。
De Trinitate 13.10
Quod si, cum (III Reg. VIII, 39) nullius sit nisi Dei, cordis nosse secreta (Matth. IX, 4; Apoc. II, 23) , Christus secreta conspicit cordis: quod si, cum (Isa. XLIII, 25) nullius sit nisi Dei, peccata dimittere; idem (Marc. II, 5) Christus peccata dimittit: quod si, cum nullius sit hominis de coelo venire; de coelo veniendo descendit: quod si, cum nullius hominis haec vox esse possit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; hanc vocem de conscientia divinitatis Christus solus edicit: quod si postremo, omnibus divinitatis Christi probationibus et rebus instructus apostolus Thomas, respondens Christo, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28) dicit: quod si et apostolus Paulus, quorum, inquit, patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , in suis litteris scribit: quod si idem se Apostolum non ab hominibus, aut per hominem, sed per Jesum Christum (Gal. I, 1, 12) constitutum esse depromit: quod si idem, Evangelium non se ab hominibus didicisse aut per hominem, sed per Jesum Christum accepisse contendit: merito Deus est Christus.
PL 3, 908Aそしてもし、(列王記三8:39)心の秘密を知ること(マタイ9:4;黙示録2:23)は神のほかの誰にも属さないのに、キリストが心の秘密を見通すのであれば――そしてもし、(イザヤ43:25)罪を赦すことは神のほかの誰にも属さないのに、同じ(マルコ2:5)キリストが罪を赦すのであれば――そしてもし、天から来ることは人間の誰にも属さないのに、彼は天から来ることによって降ったのであれば――そしてもし、人間の誰にもありえないこの言葉、すなわち「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)というこの言葉を、神性の認識からキリストひとりが言い表すのであれば――そしてもし最後に、キリストの神性についてのあらゆる証明と事実とに教えられた使徒トマスが、キリストに答えて「私の主、私の神よ」(ヨハネ20:28)と言うのであれば――そしてもし使徒パウロもまた、「彼らの父祖たちであり〔「彼ら」の先行詞は原文に示されない。ローマ9:5 を途中から引いているためである〕、彼らから肉によればキリストが出た。その方こそすべてのものの上にいます、世々にわたって祝福された神である」(ローマ9:5)と、その書簡において書いているのであれば――そしてもし同じ使徒が、自分は人間からでも人間を通してでもなく、イエス・キリストを通して(ガラテヤ1:1,12)使徒として立てられたのだと述べているのであれば――そしてもし同じ使徒が、福音を人間から学んだのでも人間を通して受けたのでもなく、イエス・キリストを通して受け取ったのだと主張しているのであれば――当然にもキリストは神である。
De Trinitate 13.11
Itaque hoc in loco ex duobus alterum constare debebit. Cum enim manifestum sit omnia esse facta per Christum; aut ante omnia est, quoniam omnia per ipsum, et merito et Deus est: aut quia homo est, post omnia est, et merito per ipsum nihil factum est.
PL 3, 908Bしたがって、この点においては、二つのうちいずれか一方が成り立たねばならない。実に、すべてがキリストを通して造られたことは明らかなのだから――彼はすべてに先立つ方であり、すべてが彼を通してあるがゆえに、当然にも神でもある。あるいは、彼が人間であるがゆえにすべての後にある方であり、当然にも彼を通しては何一つ造られなかった、というのでなければならない。
De Trinitate 13.12
Sed nihil per ipsum factum esse non possumus dicere, cum animadvertamus omnia per ipsum facta esse scriptum: non ergo post omnia est, id est non homo tantum est, qui post omnia est: sed et Deus; quoniam Deus ante omnia est.
PL 3, 908Cしかし、すべてが彼を通して造られたと記されているのを見て取る以上、我々は、彼を通しては何一つ造られなかったと言うことはできない。それゆえ彼はすべての後にある者ではない。すなわち、すべての後にある者としてただ人間のみであるのではなく、神でもある。なぜなら、神はすべてに先立つからである。
De Trinitate 13.13
Ante omnia est enim, quia per ipsum omnia; ne si homo tantum, nihil per ipsum; aut si omnia per ipsum, non homo tantum: quoniam si homo tantum; non omnia per ipsum, immo nihil per ipsum. Quid ergo respondent? nihil per ipsum, ut homo sit tantum?
PL 3, 908C実に、彼はすべてに先立つ方である。すべては彼を通してあるのだから。もし彼がただ人間のみであれば、彼を通しては何一つないことになろう。あるいは、もしすべてが彼を通してあるのなら、彼はただ人間のみではない。なぜなら、もし彼がただ人間のみであれば、すべてが彼を通してあるのではなく、むしろ何一つ彼を通してはないことになるからである。それでは彼らは何と答えるのか。彼がただ人間のみであるために、何一つ彼を通してはない、とでも言うのか。
De Trinitate 13.14
Quomodo ergo omnia per ipsum? Ergo non homo tantummodo est, sed et Deus; siquidem omnia sunt per ipsum: ut merito intelligere debeamus , nec hominem esse Christum tantummodo, qui est post omnia; sed et Deum, cum per ipsum facta sint omnia.
PL 3, 908Cそれならば、どうしてすべてが彼を通してあるのか。ゆえに彼はただ人間のみではなく、神でもある。すべては彼を通してあるのだから。それゆえ我々は当然にも、すべての後にあるキリストがただ人間のみであるのではなく、すべてが彼を通して造られた以上、神でもあると理解すべきである。
De Trinitate 13.15
Quomodo enim aut hominem tantummodo dicas, cum illum etiam in carne conspicias; nisi quoniam si utrumque animadvertitur, utrumque merito credatur?
PL 3, 908D実に、彼を肉においても見て取る以上、どうして彼をただ人間のみと言うことができようか。両方が見て取られる以上、両方が当然にも信じられるべきなのでなければ。