ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XVIII 第XVIII章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 918D · 30 sectiones

De Trinitate 18.1

1

Ecce idem Moyses refert alio in loco, quod Abrahae visus sit Deus (Gen. XII, 7) . Atquin idem Moyses audit a Deo, quod nemo hominum Deum videat et vivat (Exod. XXXIII, 20) . Si videri non potest Deus, quomodo visus est Deus?

PL 3, 918D

見よ、同じモーセが別の箇所で、神がアブラハムに見られたと伝えている(創世記12:7)。しかるに同じモーセは、いかなる人間も神を見て生きることはない、と神から聞いている(出エジプト記33:20)。神が見られえないのなら、どうして神は見られたのか。

De Trinitate 18.2

2

Aut si visus est, quomodo videri non potest? Nam et Joannes, Deum nemo (inquit) vidit umquam (I Joan. IV, 12) . Et apostolus Paulus: Quem vidit hominum nemo, nec videre potest (I Tim. VI, 16) . Sed non utique Scriptura mentitur: ergo vere visus est Deus.

PL 3, 919A

あるいは、見られたのなら、どうして見られえないのか。実にヨハネも、「神をいまだかつて見た者はいない」と言っている(一ヨハネ4:12)。使徒パウロも、「いかなる人もこの方を見た者はなく、見ることもできない」と言う(一テモテ6:16)。しかし聖典は決して偽らない。ゆえに神は真に見られたのである。

De Trinitate 18.3

3

Ex quo intelligi potest, quod non Pater visus sit, qui numquam visus est; sed Filius, qui et descendere solitus est, et videri quia descenderit.

PL 3, 919A

このことから理解されうるのは、見られたのは父ではないということである。父は決して見られたことがないのだから。むしろ子である。子は降ることを常としており、降ったがゆえに見られるのである。

De Trinitate 18.4

4

Imago est enim invisibilis Dei, ut mediocritas et fragilitas conditionis humanae Deum Patrem videre aliquando jam tunc assuesceret in imagine Dei, hoc est, in Filio Dei.

PL 3, 919A

子は見えざる神の像である。それは、人間という境遇の凡庸さと脆さが、神の像のうちに、すなわち神の子のうちに、いつか父なる神を見ることに、すでにその時から慣れていくためである。

De Trinitate 18.5

5

Gradatim enim et per incrementa fragilitas humana nutriri debuit per imaginem ad istam gloriam, ut Deum Patrem videre possit aliquando. Periculosa sunt enim quae magna sunt, si repentina sunt.

PL 3, 919A

実に、人間の脆さは、段階を追い、少しずつ増しながら、この像を通してかの栄光へと養われていかなければならなかった。いつか父なる神を見ることができるようになるためである。大きなものは、突然であれば危険だからである。

De Trinitate 18.6

6

Nam etiam lux solis subita post tenebras, splendore nimio insuetis oculis non ostendet diem, sed potius faciet caecitatem.

PL 3, 919B

実に、闇の後に突然差す太陽の光は、慣れない目にはあまりの輝きのために昼を示すことなく、むしろ盲目をもたらすであろう。

De Trinitate 18.7

7

Quod ne in damnum humanorum contingat oculorum, paulatim disruptis et dissipatis tenebris, ortus luminaris istius mediocribus incrementis fallenter assurgens oculos hominum sensim assuefacit ad totum orbem suum ferendum per incrementa radiorum.

PL 3, 919B

それが人間の目に害となって生じることのないよう、闇は少しずつ破られ払われていき、かの光る天体の上りは、目立たぬ増し方で気づかれぬまま昇りながら、光線の増加を通して、人間の目を徐々にその全き球体を耐え見ることに慣らしていくのである。

De Trinitate 18.8

8

Sic ergo et Christus, id est, imago Dei et Filius Dei, ab hominibus inspicitur, qua poterat videri.

PL 3, 919B

かくしてキリストも、すなわち神の像にして神の子は、人間に見られうる限りにおいて人間から見つめられるのである。

De Trinitate 18.9

9

Et ideo fragilitas et mediocritas sortis humanae per ipsum alitur, producitur, educatur; ut aliquando Deum quoque ipsum Patrem, assueta Filium conspicere, possit, ut est, videre; ne majestatis ipsius repentino et intolerabili fulgore percussa intercipi possit, ut Deum Patrem quem semper optavit, videre non possit.

PL 3, 919B

それゆえ、人間の運命の脆さと凡庸さは、この方を通して養われ、育てられ、教え導かれる。それは、子を見ることに慣れたのち、いつか父なる神をもまた、あるがままに見ることができるようになるためであり、その方の威厳の突然で耐えがたい輝きに打たれて断ち切られ、常に望んでいた父なる神を見ることができなくなる、ということのないためである。

De Trinitate 18.10

10

Ex quo Filius est hic qui videtur; Dei autem Filius, Dei Verbum est; Dei autem Verbum caro factum est et habitavit in nobis: hic autem Christus est. Quae, malum, ratio est ut dubitetur Deus dici, qui tot modis Deus intelligitur approbari?

PL 3, 919C

このことから、見られるのはこの子である。神の子は神の言葉である。神の言葉は肉となって我々のうちに住んだ。この方こそキリストである。これほど多くの仕方で神であると証しされていると理解される方が、神と呼ばれることを疑われるとは、いったいどのような理屈であろうか。

De Trinitate 18.11

11

Ac si et Agar (Gen. XVI, 7) , ancillam Sarae de domo ejectam pariter et fugatam Angelus convenit apud fontem aquae in via Sur, fugae causas interrogat atque accipit; et post haec humilitatis consilia porrigit; spem praeterea illi materni nominis facit, quodque ex utero ejus multum semen esset futurum spondet atque promittit, et quod Hismael ex illa nasci haberet, et cum caeteris aperit locum habitationis ipsius, actumque describit: hunc autem Angelum, et Dominum Scriptura proponit et Deum: (nam nec benedictionem seminis promisisset, nisi Angelus et Deus fuisset) quaerant quid in praesenti loco haeretici tractent.

PL 3, 919C

アガル(創世記16:7)についても同様である。サラの家から追い出され、逃げ去った女奴隷アガルに、天使がシュルへの道の水の泉のほとりで出会い、逃げた理由を尋ね、答えを得る。その後、へりくだりについての勧めを与える。さらに、母となる名の希望を彼女に抱かせ、その胎から多くの子孫が生まれるであろうと請け合い、約束し、イシュマエルが彼女から生まれることになると告げ、そのほかにも彼女の住む場所を明かし、その成り行きを描き出す。ところで聖典は、この天使を主とも神とも示している(実に、天使であり神でなければ、子孫の祝福を約束することはなかったであろう)。異端者たちは、この箇所について何を論じるつもりか、自ら問うてみるがよい。

De Trinitate 18.12

12

Pater fuit iste qui ab Agar visus est, an non? quia Deus positus est. Sed absit Deum Patrem Angelum dicere: ne alteri subditus sit, cujus Angelus fuerit.

PL 3, 920A

アガルに見られたのは父であったのか、そうでないのか。神と呼ばれているからには。しかし、父なる神を天使と呼ぶことは断じてあってはならない。さもなくば、自らがその天使であるところの、他の誰かに従属することになってしまう。

De Trinitate 18.13

13

Sed Angelum dicent fuisse: quomodo ergo Deus erit, si Angelus fuit? cum non sit hoc nomen Angelis umquam concessum; nisi quoniam ex utroque latere nos veritas in istam concludit sententiam ; quia intelligere debeamus Dei Filium fuisse: qui quoniam ex Deo est, merito Deus, quia Dei Filius, dictus sit: quoniam Patri subditus et annuntiator paternae voluntatis est, magni consilii Angelus pronuntiatus est.

PL 3, 920A

しかし、天使であったと彼らは言うであろう。ならば、天使であったのなら、どうして神であろうか。この名は天使たちに決して許されたことがないのだから。とすれば残る道は一つ、真理が両側から我々を次の見解へと閉じ込めるのである。すなわち、これは神の子であったと理解しなければならない、ということである。神の子は神から出た者であるから当然にも神と呼ばれ、また父に従属し、父の御旨を告げる者であるから「大いなる計画の天使」と呼ばれたのである。

De Trinitate 18.14

14

Ergo si hic locus neque personae Patris congruit, ne Angelus dictus sit: neque personae Angeli, ne Deus pronuntiatus sit: personae autem Christi convenit ut et Deus sit, quia Dei Filius est; et Angelus sit, quoniam paternae dispositionis annuntiator est; intelligere debent contra Scripturas se agere haeretici; qui Christum cum dicant se et Angelum credere, nolint illum etiam Deum pronuntiare, quem in Veteri Testamento ad visitationem generis humani legunt saepe venisse.

PL 3, 920A

ゆえに、この箇所は父の位格には適合しない、天使と呼ばれないためである。また天使の位格にも適合しない、神と呼ばれないためである。しかしキリストの位格には適合する。神の子であるから神でもあり、父の配剤を告げる者であるから天使でもあるからである。異端者たちは、自分たちが聖典に逆らって行動していると理解すべきである。彼らはキリストを天使であるとも信じると言いながら、旧約聖書において人類を訪れるためにしばしば来たと読むこの方を、神とも呼ぼうとしないのである。

De Trinitate 18.15

15

Adhuc adjecit Moyses (Gen. XVIII, 1) , Abrahae visum Deum apud quercum Mambre, sedente ipso ad ostium tabernaculi sui meridie: et nihilominus, cum tres conspexisset viros, unum ex illis Dominum nuncupasse; quorum cum pedes lavisset, cineritios panes cum butyro, et ipsius copia lactis offert, et ut hospites retenti vescerentur, hortatur.

PL 3, 920B

さらにモーセは付け加えている(創世記18:1)。すなわち、神がマムレの樫の木のもとでアブラハムに現れたということ、その時アブラハムは真昼に自分の天幕の入り口に座っていたこと、それでもなお、三人の男を見たとき、そのうちの一人を主と呼んだということを。アブラハムはその足を洗うと、灰で焼いたパンをバターとともに供し、また豊かな乳を捧げ、客人たちに留まって食するよう勧める。

De Trinitate 18.16

16

Post quae et quod pater futurus esset, audit: et quod Sara uxor ejus paritura ex ipso filium esset, ediscit: et de exitu Sodomitarum, quae merebantur pati, recognoscit: et quod propter clamorem Sodomorum Deus descendisset, addiscit.

PL 3, 920C

その後、自分が父となるであろうことを聞く。妻サラが彼によって子を産むことになると知らされる。ソドムの人々が受けるに値する報いとしての最期について確かめる。そしてソドムの叫びのゆえに神が下ったことを教えられる。

De Trinitate 18.17

17

Quo in loco in Patrem volunt videri tunc fuisse cum Angelis duobus hospitio receptum, Patrem visibilem haeretici crediderunt: si autem Angelum, cum ex Angelis tribus unus Dominus nuncupatur: cur, quod non solet, Angelus Deus dicitur? nisi quoniam, ut Deo Patri invisibilitas propria reddatur, et Angelo propria mediocritas remittatur, non nisi Dei Filius, qui et Deus est, Abrahae visus, et hospitio receptus esse. credetur.

PL 3, 920C

この箇所で異端者たちは、その時二人の天使とともに客として迎え入れられたのは父であったと見なそうと望み、見られうる父を信じた。しかし、もし天使であったとするならば――三人の天使のうちの一人が主と呼ばれているのだから――なぜ、通例に反して、天使が神と呼ばれるのか。それは、父なる神には固有の見られえなさが保たれ、天使には固有の凡庸さが認められた上で、神でもある神の子のみが、アブラハムに見られ、客として迎え入れられたと信じられるべきだからにほかならない。

De Trinitate 18.18

18

Quod enim erat futurus, meditabatur in sacramento, Abrahae factus hospes apud Abrahae filios futurus (Joan. XIII, 5) ; cujus filiorum pedes, ad probationem quod ipse esset, abluit; reddens in filiis jus hospitalitatis, quod aliquando illi feneraverat pater.

PL 3, 920C

彼はやがてそうなるべきことを、秘義のうちに思い巡らしていたのである。アブラハムの客となった者が、いずれアブラハムの子らのもとに客となるであろうから(ヨハネ13:5)。その子らの足を、自分が誰であるかを証しするために洗う。そして、子らにおいて客をもてなす権利を返す。かつて父〔アブラハム〕が彼に貸し与えていたものである。

De Trinitate 18.19

19

Unde et ne qua esset dubitatio quin iste Abrahae hospes fuisset, in Sodomitarum exitu ponitur (Gen. XIX, 24) : Quoniam pluit Dominus super Sodomam, et Gomorrham ignem et sulphur a Domino de coelo.

PL 3, 921A

それゆえ、この方がアブラハムの客であったことに何ら疑いが残らぬよう、ソドムの人々の最期において次のように記されている(創世記19:24)。「主はソドムとゴモラの上に、火と硫黄を、主のもとから、天から降らせた。」

De Trinitate 18.20

20

Sic enim et Prophetes ex persona Dei: Subverti vos, inquit, sicut subvertit. Dominus Sodomam et Gomorrham (Amos IV, 11) . Dominus ergo Sodomam subvertit, id est, Deus Sodomam subvertit: sed in subversione Sodomorum Dominus pluit ignem a Domino.

PL 3, 921A

実に預言者もまた、神の位格から語って言う。「わたしは汝らを、主がソドムとゴモラを覆したように覆した」(アモス4:11)。かくして主がソドムを覆した、すなわち神がソドムを覆したのである。しかしソドムの転覆において、主は主のもとから火を降らせた。

De Trinitate 18.21

21

Hic autem Dominus visus est Abrahae Deus: Deus autem hic hospes est Abrahae, visus utique quia tactus: sed cum Pater, quia invisibilis, nec tunc utique visus sit; visus est et hospitio receptus et acceptus est, qui solitus est tangi, et videri: hic autem Filius Dei, Dominus a Domino pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur atque ignem.

PL 3, 921A

この主こそ、アブラハムに見られた神である。この神こそ、アブラハムの客である。見られたのは、まさしく触れられたからである。しかし父は、見られえない方であるがゆえに、その時も決して見られはしなかった。見られ、客として迎えられ、受け入れられたのは、触れられ、見られることを常とする方である。この方こそ神の子であり、主が主のもとから硫黄と火をソドムとゴモラの上に降らせたのである。

De Trinitate 18.22

22

Hic autem Dei Verbum est: Verbum autem Dei caro factum est, et habitavit in nobis: hic autem Christus est. Non Pater igitur apud Abraham hospes, sed Christus fuit; nec tunc Pater visus est, sed Filius; visus autem est Christus.

PL 3, 921B

この方は神の言葉である。神の言葉は肉となって我々のうちに住んだ。この方こそキリストである。ゆえに、アブラハムのもとの客であったのは父ではなく、キリストであった。その時見られたのは父ではなく、子であった。見られたのはキリストである。

De Trinitate 18.23

23

Merito igitur Christus, et Dominus et Deus est, qui non aliter Abrahae visus est, nisi quia ante ipsum Abraham, ex Patre Deo Deus Sermo generatus est. Adhuc, inquit, idem Angelus et Deus eamdem Agar fugatam de domo Abrahae cum puero, consolatur et visitat.

PL 3, 921B

それゆえ当然にも、キリストは主であり神である。アブラハムに見られたのは、この方がアブラハムより前に、父なる神から神である言葉として生み出されていたからにほかならない。さらに〔聖典は〕言う。同じ天使にして神である方が、子とともにアブラハムの家から逃げた同じアガルを慰め、訪れる、と。

De Trinitate 18.24

24

Nam cum illa in solitudine exposuisset infantem, quia aqua defecisset ex utre, cumque puer ille clamasset, fletum et planctum levasset (Gen. XXI, 17, 18, 19) , Et audivit, inquit Scriptura, Deus vocem pueri de loco ubi erat.

PL 3, 921B

荒れ野で彼女が幼子を捨て置いたのは、皮袋の水が尽きたためであった。その子が泣き叫び、泣き声と嘆きをあげたとき(創世記21:17,18,19)、聖典は言う、「神はその子のいる場所からの声を聞いた」と。

De Trinitate 18.25

25

Cum Deum esse qui vocem infantis audivit, retulisset; adjecit: Et vocavit Angelus Domini ipsam Agar de coelo; Angelum referens esse quem Deum dixerat, et Dominum pronuntians esse quem Angelum collocarat: quique Angelus et Deus adhuc ipsi Agar promittit majora solatia, dicendo: Ne timueris; exaudivi enim vocem pueri de loco ubi erat.

PL 3, 921C

幼子の声を聞いたのが神であったと述べたのち、聖典はさらに言う。「主の天使が天からアガルを呼んだ」と。ここで、神と呼んでいたその方を天使とも伝え、天使としていたその方を主とも告げているのである。この天使にして神である方は、なおもアガルに、いっそう大きな慰めを約束して言う。「恐れるな。わたしはその子のいる場所からの声を聞いたのだから。」

De Trinitate 18.26

26

Surge, sume puerum, et tene: in gentem enim magnam faciam eum. Hic Angelus, si Angelus tantum est, cur hoc sibi vindicat ut dicat: In gentem enim magnam faciam eum, cum hoc utique genus potentiae Dei sit, Angeli esse non possit?

PL 3, 921C

「起きよ、その子を取り上げて抱け。わたしは彼を大いなる国民とするからである。」この天使が、もし単なる天使にすぎないのなら、なぜ「わたしは彼を大いなる国民とする」と言って、これを自らのものと主張するのか。これはまさしく神の力の類のものであって、天使のものではありえないのに。

De Trinitate 18.27

27

Ex quo etiam Deus confirmatur esse qui hoc potest facere: quoniam ut hoc ipsum comprobetur, adjicitur per Scripturam statim: Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit puteum aquae vivae, et abiit, et implevit utrem de puteo, et dedit puero, et erat Deus cum puero.

PL 3, 922A

このことからも、これをなしうる方が神であることが確かめられる。まさにこのことを証するために、聖典はただちに付け加えているからである。「神は彼女の目を開き、彼女は命の水の井戸を見た。彼女は行って皮袋に井戸の水を満たし、子に与えた。神はその子とともにあった。」

De Trinitate 18.28

28

Si ergo hic Deus erat cum puero qui aperuit oculos Agar, ut videret puteum aquae vivae, et hauriret aquam propter urgentem sitis necessitatem; hic autem Deus coelo illam vocat Angelus dictus, cum superius vocem audiens clamantis pueri.

PL 3, 922A

それゆえ、もしアガルの目を開いて命の水の井戸を見させ、差し迫った渇きの必要のために水を汲ませたのが、子とともにいたこの神であったとするなら〔この si 節の帰結は次節の Deus esset potius に続くと解した。原文の構文はやや崩れている〕――そしてこの神は、天使と呼ばれつつ天から彼女を呼ぶのであり、先に泣き叫ぶ子の声を聞いたときには、

De Trinitate 18.29

29

Deus esset potius, non alius intelligitur quam Angelus esse pariter et Deus. Quod cum Patri competens et conveniens esse non possit, qui tantummodo Deus est: competens autem esse possit Christo, qui non tantummodo Deus, sed et Angelus pronuntiatus est; manifeste apparet, non Patrem ibi tunc locutum fuisse ad Agar, sed Christum potius, cum Deus sit, cui etiam Angeli competit nomen; quippe cum magni consilii Angelus factus sit (Isa. IX, 6) : Angelus autem sit, dum exponit sinum Patris, sicut Joannes edicit (Joan. I, 18) .

PL 3, 922A

むしろ神であったにもかかわらず――この方は、天使であると同時に神でもある方にほかならないと理解される。このことは、ただ神であるにすぎない父には適合せず、また相応しくないが、神であるだけでなく天使とも呼ばれるキリストには適合し、相応しくありうる。ゆえに明らかに、その時アガルに語ったのは父ではなく、むしろキリストであったことが分かる。この方は神でありながら、天使という名にも相応しいからである。実に「大いなる計画の天使」となったのであり(イザヤ9:6)、また父の懐を明かす者であるがゆえに天使でもある。ヨハネが述べているとおりである(ヨハネ1:18)。

De Trinitate 18.30

30

Si enim ipse Joannes hunc eumdem qui sinum exponit Patris, Verbum dicit carnem factum esse, ut sinum Patris posset exponere: merito Christus non solum homo est, sed et Angelus; nec Angelus tantum, sed et Deus per Scripturas ostenditur, et a nobis hoc esse creditur: ne, si non Christum tunc locutum ad Agar voluerimus accipere; aut Angelum Deum faciamus, aut Deum Patrem omnipotentem inter Angelos computemus.

PL 3, 922B

実に、ヨハネ自身が、父の懐を明かすこの同じ方を、肉となった言葉であると述べているのであり、それは父の懐を明かすことができるためであった。ゆえに当然にも、キリストは人であるだけでなく天使でもあり、天使であるだけでなく神でもあると聖典によって示され、我々もそのように信じている。そうでなければ、もしその時アガルに語ったのがキリストであったと受け取ることを望まないならば、我々は天使を神としてしまうか、あるいは全能なる父なる神を天使の中に数え入れてしまうことになるからである。