De Trinitate 28.1
Adhuc adjiciam illam quoque partem in qua dum haereticus quasi oculo quodam gaudet propriae veritatis et luminis amisso, totam caecitatem sui agnoscat erroris. Identidem enim et frequenter opponit quia dictum sit: Tanto tempore vobiscum sum, et non agnoscitis me?
PL 3, 940A私はさらに、次の部分をも付け加えよう。この部分において、異端者は、いわば自分自身の真理と光とを失った目を喜びながらも、自らの誤りの盲目のすべてを思い知るのである。というのも彼は、繰り返し、また頻繁に、「私はこれほど長い時、汝らとともにいるのに、汝らは私を知らないのか」と言われた言葉を突きつけてくるからである。
De Trinitate 28.2
Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. (Joan. XIV, 9) . Sed quod non intelligit, discat. Culpatur Philippus, et jure quidem meritoque, quia dixerit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. (Ibid. v. 8) .
PL 3, 940B「フィリポよ、私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)と。しかし、彼が理解していないことを、彼に学ばせよう。フィリポが咎められるのは当然であり、まさにふさわしいことである。彼は「主よ、我々に父をお示しください。そうすれば我々には十分です」(ヨハネ14:8)と言ったからである。
De Trinitate 28.3
Quando enim ex Christo aut audierat istud, aut didicerat quasi esset Pater Christus? cum contra magis quod Filius esset, non quia Pater, frequenter audisset, et saepe didicisset.
PL 3, 940Bいったい彼は、キリストからいつ、キリストが父であるかのようなこの事を聞き、あるいは学んだというのか。それどころか彼は、キリストが父ではなく子であるということを、繰り返し聞き、幾度も学んでいたのである。
De Trinitate 28.4
Quod enim dixit Dominus, si me cognovistis, et Patrem meum cognovistis, et amodo nostis illum, et vidistis illum, (Joan. XIV, 7) , non sic dixerat ut se Patrem vellet intelligi; sed quoniam qui penitus et plene et cum tota fide et tota religione accessit ad Dei Filium, omnibus modis per ipsum Filium in quem sic credit, ad Patrem perventurus sit, eumdemque visurus.
PL 3, 940B実に、主が「もし汝らが私を知ったのであれば、私の父をも知ったであろう。そして今より汝らは彼を知り、彼を見たのである」(ヨハネ14:7)と言われたのは、自らが父であると理解されることを望んで言われたのではなく、心の底から、また全き信仰と全き崇敬とをもって神の子に近づいた者は、あらゆる仕方で、その信じるところの子自身を通して、父のもとへと至り着き、その同じ方を見るに至るであろうということを言われたのである。
De Trinitate 28.5
Nemo enim, inquit, potest venire ad Patrem nisi per me. (Ibid. v. 6) . Et ideo ad Patrem Deum non tantum venturus est, et cogniturus ipsum Patrem; sed etiam sic tenere debet, atque ita animo ac mente praesumere, quasi jam noverit Patrem pariter et viderit.
PL 3, 940C「誰も、私を通してでなければ、父のもとに来ることはできない」(ヨハネ14:6)と彼は言う。それゆえ、そのような者はただ父なる神のもとに至り、父その方を知るようになるだけでなく、あたかもすでに父を知り、かつ見たかのように、そのように保ち、心と思いのうちに先取りして思い描くべきなのである。
De Trinitate 28.6
Saepe enim Scriptura divina quae nondum facta sunt pro factis annuntiat, quia sic futura sunt: et quae omnibus modis fieri habent, non quasi futura sint praedicat, sed quasi facta sint narrat.
PL 3, 940C実に、神の聖典はしばしば、いまだ起こっていない事柄を、すでに起こった事柄として告げる。それがそのようにして起こるはずだからである。そしてあらゆる仕方で必ず起こるはずの事柄については、未来のこととして予告するのではなく、すでに起こった事柄として語るのである。
De Trinitate 28.7
Denique cum nondum temporibus Isaiae prophetae Christus natus fuisset, quia puer, aiebat, natus est nobis (Isa. IX, 6) ; et cum nondum accessum esset ad Mariam (Isa. VIII, 3) , et accessi ad prophetissam, dicebat, et concepit et peperit filium.
PL 3, 940Cさらに、預言者イザヤの時代にはまだキリストが生まれていなかったのに、彼は「幼子が我々のために生まれた」(イザヤ9:6)と言い、またマリアのもとにまだ近づかれていなかったのに(イザヤ8:3)、「私は女預言者に近づいた」と言い、「そして彼女は身ごもり、男の子を産んだ」と言ったのである。
De Trinitate 28.8
Et cum nondum sinum Patris Christus exposuisset, referebat: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Ibid. IX, 6) . Et cum nondum fuisset passus, quasi ovis, pronuntiabat, ad jugulationem adductus est (Ibid. LIII, 7) .
PL 3, 941Aそしてキリストがいまだ父の懐を明らかにされていなかったのに、彼は「その名は大いなる計画の天使と呼ばれるであろう」(イザヤ9:6)と告げ、そしてキリストがいまだ苦しみを受けていなかったのに、「羊のように、屠り場へと引かれて行った」(イザヤ53:7)と告げたのである。
De Trinitate 28.9
Et cum adhuc crux nusquam esset, aiebat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Ibid. LXV, 2) . Et cum nondum injuriose potatus fuisset; in siti, ait, mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22) .
PL 3, 941Aそして十字架がいまだどこにも存在していなかったのに、彼は「私は信じない民に向かって、一日中、私の両手を差し伸べた」(イザヤ65:2)と言い、そしてキリストがいまだ辱めを受けて飲まされていなかったのに、彼は「私が渇いていた時、彼らは酢を私に飲ませた」(詩篇68:22)と言ったのである。
De Trinitate 28.10
Et cum spoliatus adhuc non fuisset, dicebat: Super vestem meam miserunt sortem: et dinumeraverunt ossa mea: effoderunt manus meas, et pedes (Psal. XXI, 19. 18. 17) .
PL 3, 941Aそして彼がいまだ衣を剥ぎ取られていなかったのに、彼は「彼らは私の衣について、くじを引いた。そして私の骨をことごとく数えた。彼らは私の手と足とを刺し貫いた」(詩篇21:19,18,17)と言ったのである。
De Trinitate 28.11
Providens enim Scriptura divina pro factis dicit quae futura scit, et pro perfectis dicit quae futura habet, quae sine dubitatione ventura sunt. Et ideo Dominus in praesenti loco dicebat: Amodo nostis illum, et vidistis.
PL 3, 941A神の聖典は先見の力によって、未来に起こると知っている事柄を、すでに起こった事柄として語り、必ず起こるはずの、疑いなく到来するであろう事柄を、すでに成し遂げられた事柄として語るのである。それゆえ主は、この箇所において「今より汝らは彼を知り、彼を見たのである」と言われたのである。
De Trinitate 28.12
Dicebat enim visum iri ab eo Patrem, quisquis Filium secutus fuisset; non quasi Filius ipse esset Pater visus, sed quod praemium consecuturus esset, quisquis illum sequi et discipulus ejus esse voluisset, ut videre Patrem posset: nam et imago est Dei Patris: ut his etiam illud accedat quoniam sicut Pater operatur, ita operatur et Filius, (Joan. V, 17) .
PL 3, 941Bというのも彼は、子に従った者は誰でも、その者によって父が見られるであろうと言っていたのであって、子自身が父として見られたということではなく、彼に従い、その弟子であろうと望んだ者は誰でも、父を見ることができるようになるという報いをこれから得るであろうということを言っていたのである。実に彼は神なる父の像でもあるからである。そしてこれにさらに、「父が働かれるように、子もまた働く」(ヨハネ5:17)ということも加わるのである。
De Trinitate 28.13
Et imitator est Filius omnium operum paternorum; ut perinde habeat unusquisque, quasi jam viderit Patrem, dum eum videt qui invisibilem Patrem in omnibus operibus semper imitatur.
PL 3, 941B子は父のすべての業を模倣する者である。それゆえ、あらゆる業において常に目に見えぬ父を模倣する者を見る時、人は誰でも、あたかもすでに父を見たかのように受け取るのである。
De Trinitate 28.14
Caeterum si ipse Pater est Christus, quomodo confestim adjicit et dicit, Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet: et majora his faciet, quia ego ad Patrem vado? (Joan. XIV, 12.) Et adhuc subnectit: Si diligitis me, praecepta mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis (Ibid. v. 15. 16) .
PL 3, 941Bそもそも、もしキリスト自身が父であるならば、彼はどうしてただちに、「私を信じる者は、私が行う業を彼もまた行うであろう。そしてこれよりも大いなる業を行うであろう。私が父のもとへ行くからである」(ヨハネ14:12)と付け加えて言うのであろうか。さらに彼はこう続けて言う。「もし汝らが私を愛するならば、私の戒めを守れ。そうすれば私は父に願おう。そして父はもう一人の弁護者を汝らに与えるであろう」(ヨハネ14:15,16)と。
De Trinitate 28.15
Post quae etiam illud subnectit: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet: et Pater meus diliget illum, et ad eum veniemus, et mansionem apud illum faciemus (Ibid. v. 23) .
PL 3, 941Cこれらの後に、彼はさらにこう付け加える。「もし誰かが私を愛するならば、彼は私の言葉を守るであろう。そして私の父は彼を愛し、我々は彼のもとに来て、彼のもとに住まいを構えるであろう」(ヨハネ14:23)と。
De Trinitate 28.16
Nec non etiam subdidit illud quoque; Advocatus autem ille Spiritus sanctus quem missurus est Pater, ille vos docebit et commemorabit omnia quaecumque dixero (Ibid. v. 26) .
PL 3, 941Cまた彼はこれをも付け加えた。「しかし、父が遣わされるであろうかの弁護者、聖なる霊は、汝らに教え、私が語ったすべてのことを汝らに思い起こさせるであろう」(ヨハネ14:26)と。
De Trinitate 28.17
Praemittit adhuc istum locum, quo ostendat se esse Filium, et merito subdidit, et dicit: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem: quia Pater major me est (Ibid. v. 28) .
PL 3, 941C彼はさらに、自らが子であることを示すこの箇所を先立てて置き、当然にもこう付け加えて言う。「もし汝らが私を愛しているならば、私が父のもとへ行くことを喜ぶであろう。父は私よりも大いなる方だからである」(ヨハネ14:28)と。
De Trinitate 28.18
Quid autem cum etiam illa subnectit; Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: omme sarmentum in me non afferens fructum tollit illud, et omne fructiferum purgat, ut fructum ampliorem ferat? (Joan. XV, 1, 2.) Instat adhuc et adjicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in mea charitate.
PL 3, 941Cさらに彼が次のことを付け加える時はどうであろうか。「私はまことのぶどうの木であり、私の父は農夫である。私にあって実を結ばぬ枝はすべて父がこれを取り除き、実を結ぶ枝はすべて、いっそう多くの実を結ぶように、これを手入れされる」(ヨハネ15:1,2)と。彼はなおも重ねてこう付け加える。「父が私を愛されたように、私も汝らを愛した。私の愛のうちにとどまれ」と。
De Trinitate 28.19
Si mandata mea servaveritis, manebitis in mea charitate; sicut ego Patris mandata servavi, et maneo in ejus charitate (Joan. XV, 9, 10) . Adhuc ingerit, et dicit: Dixi autem vos amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci (Ibid. v. 15) .
PL 3, 942A「もし汝らが私の戒めを守るならば、汝らは私の愛のうちにとどまるであろう。ちょうど私が父の戒めを守り、その愛のうちにとどまっているように」(ヨハネ15:9,10)。彼はなおも重ねてこう言う。「私は汝らを友と呼んだ。私が父から聞いたすべてのことを、汝らに知らせたからである」(ヨハネ15:15)と。
De Trinitate 28.20
Aggregat etiam hoc: Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia ignorant eum qui me misit (Ibid. v. 21) .
PL 3, 942A彼はさらにこれをも加える。「しかし、彼らは私の名のゆえに、汝らにこれらすべてのことを行うであろう。彼らは私を遣わした方を知らないからである」(ヨハネ15:21)と。
De Trinitate 28.21
Haec ergo numquam post illa evidenter illum non Patrem, sed Filium esse testantia, Dominus subdidisset; si aut Patrem se esse meminisset, aut Patrem se vellet intelligi: nisi quoniam ut illud exprimeret, perinde unumquemque jam habere debere, dum imaginem Dei Patris per Filium videt, atque si viderit Patrem: quandoquidem unusquisque credens in Filium exerceatur in imaginis contemplatione, ut assuefactus ad divinitatem videndam in imagine, proficere possit et crescere usque ad Dei Patris omnipotentis perfectam contemplationem.
PL 3, 942Aそれゆえ、もし主が自らを父であると覚えていたか、あるいは父であると理解されることを望んでいたのであれば、先の言葉に続けて、自らが父ではなく子であることを明らかに証しするこれらの言葉を付け加えることは、決してなかったであろう。ただし、それは次のことを言い表すためであった。すなわち、子を通して神なる父の像を見る者は誰でも、あたかも父を見たかのように、すでにそのように保つべきであるということ、そして子を信じる者は誰でも、像の観想において鍛えられ、像のうちに神性を見ることに慣れることによって、全能なる神なる父の完全な観想にまで進み、成長することができるということである。
De Trinitate 28.22
Et quoniam qui hoc animo ac mente combiberit, et de omnibus sic futurum esse crediderit, Patrem quem visurus sit, quasi jam quodammodo viderit, et hic jam sic habeat, quasi teneat quod habiturum se pro certo sciat.
PL 3, 942Bそして、このことを心と思いのうちに深く飲み込み、すべての事柄がそのように起こるであろうと信じた者は、自らがやがて見るであろう父を、あたかもすでにある仕方で見たかのようにするのであり、この生において、自らが確かに得るであろうと知っていることを、すでに得ているかのように、そのように保つのである。
De Trinitate 28.23
Caeterum, si ipse Pater fuisset, quid quasi futurum praemium repromittebat quod jam praestiterat et dederat?
PL 3, 942Bそもそも、もし彼自身が父であったならば、すでに与え、施していたものを、なぜ未来の報いであるかのように重ねて約束したのであろうか。
De Trinitate 28.24
Nam quoniam dicit: Beati mundo eorde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) ; polliceri deprehenditur contemplationem et aspectum Patris; ergo nondum dederat: cur enim repromitteret, si jam dedisset? Dederat enim si Pater esset; videbatur enim, et contingebatur.
PL 3, 942B実に彼が「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るであろうから」(マタイ5:8)と言う時、彼は父の観想と眺めとを約束していることが見て取れる。それゆえ、彼はいまだそれを与えてはいなかったのである。なぜなら、もしすでに与えていたのであれば、どうして重ねて約束するであろうか。もし彼が父であったならば、すでに与えていたはずである。というのも、その場合、父は見られており、触れられていたことになるからである。
De Trinitate 28.25
Quando autem dum contingitur ipse Christus et videtur, repromittit tamen et dicit, quoniam qui mundo fuerit corde, Deum videbit; hoc ipso probat Patrem se non esse, qui tunc praesens cum videretur repromittebat, quod Patrem visurus esset quisquis mundo corde fuisset.
PL 3, 942Bしかるに、キリスト自身が触れられ、見られている間に、なお彼が「心の清い者は神を見るであろう」と重ねて約束して言うということ、まさにこのことによって、彼は自らが父でないことを証しするのである。というのも、その時すでに現に見られていながら、心の清い者は誰でも父を見るであろうと重ねて約束していたからである。
De Trinitate 28.26
Erat ergo repromittens haec, non Pater, sed Filius: quia qui Filius erat, quod videri habebat repromittebat; cujus repromissio supervacua fuisset, nisi Filius fuisset.
PL 3, 942Cそれゆえ、これを重ねて約束していたのは、父ではなく子であった。子であった彼は、見られるはずのものについて約束していたのである。もし彼が子でなかったなら、その約束は無用のものであったはずである。
De Trinitate 28.27
Cur enim repromittebat mundis corde ut viderent Patrem, si jam tunc qui praesentes erant, Patrem Christum videbant?
PL 3, 942C実に、もしその時すでに居合わせていた者たちがキリストという父を見ていたのであれば、彼はなぜ、心の清い者たちが父を見るであろうと重ねて約束したのであろうか。
De Trinitate 28.28
Sed quia Filius erat, non Pater; merito et Filius, quia Imago Dei, tunc videbatur; et Pater, quia invisibilis, mundis corde, ut videretur, repromittitur et notatur. Haec igitur satis sit, etiam adversus istum haereticum dictasse, pauca de multis.
PL 3, 942Cしかし、彼は父ではなく子であったので、当然にも、神の像である子はその時見られており、目に見えぬ父は、心の清い者たちに見られるであろうということが、重ねて約束され、記されているのである。それゆえ、この異端者に対しても、多くのことのうちのわずかを述べたことで十分であろう。
De Trinitate 28.29
Campus enim, et quidem latus ac fusus aperietur, plenius haereticum istum si agitare voluerimus; quandoquidem duobus istis locis, quibusdam effossis luminibus orbatus, totus sit in doctrinae suae caecitate superatus.
PL 3, 942D実に、もし我々がこの異端者をさらに詳しく論じようとするならば、広く、しかも豊かな議論の場が開かれるであろう。というのも、彼はこの二つの箇所を、いわばえぐり取られた両目のように奪われて、その教えの盲目のうちに完全に打ち負かされているからである。