ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XXI 第XXI章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 927B · 21 sectiones

De Trinitate 21.1

1

Et poteram quidem omnium Scripturarum coelestium eventilare tractatus, et ingentem circa istam speciem Christi divinitatis, ut ita dixerim, silvam commovere: nisi quoniam non tam mihi contra hanc haeresim propositum est dicere, quam breviter, circa personam Christi Regulam veritatis aperire.

PL 3, 927B

私は確かに、天上の聖典すべての論述をふるいにかけ、キリストのこの神性という主題をめぐって、いわば茫大な森を掻き立てることもできたであろう。しかし私の目的は、この異端に対して事細かに論じることよりも、むしろキリストの位格について真理の規範を手短に開示することにある。

De Trinitate 21.2

2

Quamvis tamen ad alia festinem, illud non arbitror praetermittendum, quod in Evangelio Dominus ad significantiam suae majestatis expressit dicendo: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 3, 927B

とはいえ、私は他の事柄へと急ぎながらも、主が福音書において、御自身の威厳を示すために語られたあの言葉は、見過ごすべきではないと考える。すなわち「この神殿を壊すがよい、そうすれば私は三日でそれを甦らせよう」(ヨハネ2:19)。

De Trinitate 21.3

3

Aut quando in alio loco, et alia parte pronuntiat: Potestatem habeo animam meam ponendi et rursus recipere eam: hoc enim mandatum accepi a Patre (Joan. X, 18) .

PL 3, 927B

あるいはまた、他の箇所、他の場面において主が次のように宣言しておられる場合も、これに当たる。「私には自分の魂を捨てる力があり、またそれを再び受け取る力もある。私はこの命令を父から受けたのである」(ヨハネ10:18)。

De Trinitate 21.4

4

Quis est enim qui dicit animam suam se posse ponere, aut animam suam posse se rursum recuperare, quia hoc mandatum acceperit a Patre?

PL 3, 927B

自分の魂を自ら捨てることができる、あるいは自分の魂を自ら再び取り戻すことができると、この命令を父から受けたがゆえに言う者が、いったい誰であろうか。

De Trinitate 21.5

5

Aut quis dicit, destructum corporis sui templum resuscitare rursum et reaedificare se posse: nisi quoniam Sermo ille, qui ex Patre, qui apud Patrem, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3) , imitator paternorum operum atque virtutum, imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15) , qui descendit de coelo (Joan. III, 31, 32) , qui quae vidit et audivit testificatus est, qui non venit ut faceret suam voluntatem (Joan. VI, 38) , sed potius ut faciat Patris voluntatem, a quo missus ad hoc ipsum fuerat, ut magni consilii Angelus factus (Isa. IX, 6) arcanorum coelestium nobis jura reseraret, quique Verbum caro factus habitavit in nobis (Joan. I, 14) , ex nobis hic Christus non homo tantum, quia hominis Filius; sed etiam Deus, quia Dei Filius, comprobatur?

PL 3, 927C

自分の肉体という神殿を、打ち壊された後に再び甦らせ、建て直すことができると言う者が、いったい誰であろうか。それは、かの言葉——父より出た者、父のもとにあった者、その者を通してすべてのものが造られ、その者なしには何ひとつ造られなかった者(ヨハネ1:3)、父の業と力を模す者、見えざる神の像(コロサイ1:15)、天より降った者(ヨハネ3:31, 32)、自ら見聞きしたことを証しした者、自分の意志を行うためではなく(ヨハネ6:38)、むしろ父の御旨を行うために、まさにそのために父から遣わされた者、すなわち大いなる計らいの天使となって(イザヤ9:6)天の秘密の掟を我々に解き明かす者、そして言葉が肉となって我々のうちに宿った者(ヨハネ1:14)——であるからにほかならない。我々から出たこのキリスト〔ex nobis の係りは定かでない。comprobatur ではなく hic Christus にかけて取った〕は、人の子であるがゆえに人であるにとどまらず、神の子であるがゆえに神でもあることが、証明されるのである。

De Trinitate 21.6

6

Quod si et primogenitus omnis creaturae ab Apostolo dictus sit Christus (Coloss. I, 15) ; quomodo omnis creaturae primogenitus esse potuit, nisi quoniam secundum divinitatem ante omnem creaturam ex Patre Deo Sermo processit?

PL 3, 927D

もし使徒によってキリストがすべての被造物の初子と呼ばれているとするなら(コロサイ1:15)、神性に従ってすべての被造物に先立って言葉が父なる神から発出したのでなければ、どうしてすべての被造物の初子でありえたであろうか。

De Trinitate 21.7

7

Quod nisi ita haeretici acceperint, Christum hominem primogenitum omnis creaturae monstrare cogentur; quod facere non poterunt.

PL 3, 928A

もし異端者たちがそのように受け取らないなら、彼らはキリストという人間をすべての被造物の初子として示さねばならなくなるであろうが、それを行うことはできないであろう。

De Trinitate 21.8

8

Aut igitur ante omnem est creaturam ut primogenitus sit omnis creaturae, et non homo est tantum, quia homo post omnem creaturam est; aut homo tantum est, et est post omnem creaturam.

PL 3, 928A

したがって、すべての被造物の初子であるためにはすべての被造物に先立っているのでなければならず、その場合単なる人ではない、なぜなら人はすべての被造物の後にあるからである。あるいは、単なる人であるならば、すべての被造物の後にあることになる。

De Trinitate 21.9

9

Et quomodo primogenitus est omnis creaturae, nisi quoniam dum Verbum illud quod est ante omnem creaturam, et ideo primogenitus omnis creaturae, caro fit et habitat in nobis, hoc est, assumit hunc hominem qui est post omnem creaturam, et sic cum illo et in illo habitat in nobis, ut neque homo Christo subtrahatur, neque divinitas negetur?

PL 3, 928A

すべての被造物に先立つがゆえにすべての被造物の初子であるかの言葉が、肉となって我々のうちに宿る、すなわちすべての被造物の後にあるこの人間を受け取り、そのようにしてその人間と共に、その人間のうちにあって我々のうちに宿るのでなければ、どうしてすべての被造物の初子でありえようか。それは、キリストから人が取り去られることもなく、神性が否定されることもないためである。

De Trinitate 21.10

10

Nam si tantummodo ante omnem creaturam est, homo in illo subtractus est: si autem tantummodo homo est, divinitas quae ante omnem creaturam est, intercepta est. Utrumque ergo in Christo confoederatum est, et utrumque conjunctum est, et utrumque connexum est.

PL 3, 928A

なぜなら、もしただすべての被造物に先立ってあるだけならば、その方において人は取り去られていることになり、もしただ人であるだけならば、すべての被造物に先立ってある神性は絶たれていることになるからである。それゆえ、その両者はキリストにおいて結び合わされ、両者は結合され、両者は連結されているのである。

De Trinitate 21.11

11

Et merito dum est in illo aliquid quod superat creaturam, pignerata in illo divinitatis et humanitatis videtur esse concordia. Propter quam causam, qui mediator Dei et hominum effectus exprimitur (I Tim. II, 5) , in se Deum et hominem sociasse reperitur.

PL 3, 928B

それゆえ当然、その方において被造物を超える何かがあるかぎり、神性と人性の一致がその方において保証されているように思われる。この理由のゆえに、神と人との仲介者とされたと言われる方は(一テモテ2:5)、御自身のうちに神と人とを結び合わせた方であることが知られるのである。

De Trinitate 21.12

12

Ac si idem Apostolus de Christo refert, ut exutus carnem potestates dehonestavit, palam triumphatis illis in semetipso (Coloss. II, 15) : non utique otiose exutum carne proposuit, nisi quoniam et in resurrectione rursum indutum voluit intelligi.

PL 3, 928B

そして、同じ使徒がキリストについて、肉を脱ぎ捨てることによって諸々の権力を辱め、自らのうちでそれらに対して公然と凱旋したと語っているとすれば(コロサイ2:15)、彼が肉を脱いだと述べたのは決して無意味にではなく、復活において再び身にまとったものとして理解させようとしたからにほかならない。

De Trinitate 21.13

13

Quis est ergo iste exutus et rursus indutus, requirant haeretici. Nos enim Sermonem Dei scimus indutum carnis substantiam, eumdemque rursum exutum eadem corporis materia, quam rursus in resurrectione suscepit et quasi indumentum resumpsit.

PL 3, 928B

それゆえ、脱ぎ、また再び身にまとったこの方が誰であるのかを、異端者たちに問わせるがよい。我々は、神の言葉が肉の実体を身にまとい、同じ方が同じ肉体の質料を再び脱ぎ、そしてそれを復活において再び受け取り、いわば衣のように再び身にまとわれたことを知っているのである。

De Trinitate 21.14

14

Sed enim neque exutus neque indutus hominem Christus fuisset, si homo tantum fuisset. Nemo enim umquam se ipso aut spoliatur aut induitur. Sit enim necesse est aliud, quidquid aliunde aut spoliatur aut induitur.

PL 3, 928C

しかし、もしキリストがただの人間にすぎなかったなら、人間を脱ぐことも身にまとうこともなかったであろう。なぜなら、誰も自分自身によって自分自身を剥ぎ取られたり、身にまとったりすることは決してないからである。よそから剥ぎ取られたり身にまとわれたりするものは、それとは別の何かでなければ必然的にありえない。

De Trinitate 21.15

15

Ex quo merito Sermo Dei fuit, qui exutus est carnem et in resurrectione rursus indutus. Exutus autem, quoniam et in nativitate fuerat indutus.

PL 3, 928C

したがって当然、肉を脱ぎ、復活において再び身にまとったのは神の言葉であった。脱いだのは、誕生において身にまとっていたからである。

De Trinitate 21.16

16

Itaque in Christo Deus est qui induitur, atque etiam exutus sit oportet: propterea is qui induitur, pariter et exuatur necesse est. Induitur autem et exuitur homo, quasi quadam contexti corporis tunica.

PL 3, 928C

かくして、キリストにおいて身にまとう者は神であり、脱ぐ者でもなければならない。それゆえ、身にまとう者は、等しく脱ぐことも必然である。そして、人間は、いわば織り合わされた肉体という一枚の衣のように、身にまとわれ、また脱がれるのである。

De Trinitate 21.17

17

Ac propterea consequenter Sermo fuit, ut diximus, Dei; qui modo indutus, modo exutus esse reperitur. Hoc enim etiam in benedictionibus ante praedixit: Lavabit stolam suam in vino, et in sanguine urae amictum suum (Gen. XLIX, 11) .

PL 3, 928D

それゆえ、当然の帰結として、既に述べたとおり、あるとき身にまとい、あるとき脱ぐと見出されるのは神の言葉であった。実にこのことは、祝福の言葉の中で、あらかじめこう予告されていた。「彼はその衣を葡萄酒で洗い、その外套をぶどうの血〔底本は urae。uvae と読む〕で洗うであろう」(創世記49:11)。

De Trinitate 21.18

18

Si stola in Christo caro est, et amictum ipsum corpus est, requiratur quisquis est ille cujus corpus amictum est, et stola caro.

PL 3, 928D

もしキリストにおいて衣が肉であり、外套そのものが肉体であるなら、その肉体が外套であり、肉が衣であるところのその方が誰であるのかが問われねばならない。

De Trinitate 21.19

19

Nobis enim manifestum est carnem stolam et corpus amictum Verbi fuisse, quique sanguine, id est vino, lavit substantiam corporis, et materiam carnis abluens, ex parte suscepti hominis passione.

PL 3, 929A

我々にとって明らかなのは、肉が言葉の衣であり、肉体が言葉の外套であったということである。そして言葉は、血すなわち葡萄酒によって肉体の実体を洗い、受け取られた人間の側の受難によって〔ex parte suscepti hominis passione の構文は取りにくく、このように解した〕肉の質料を洗い清めたのである。

De Trinitate 21.20

20

Ex quo siquidem lavatur, homo est; quia amictum quod lavatur, caro est: qui autem lavat, Verbum Dei est; qui ut lavaret amictum, amicti susceptor effectus est.

PL 3, 929A

したがって、洗われる者は人間である。なぜなら、洗われる外套とは肉だからである。しかし洗う者は神の言葉である。言葉は、外套を洗うために、その外套を受け取る者となったのである。

De Trinitate 21.21

21

Merito ex ea substantia, quae recepta est ut lavaretur, homo exprimitur; sicut ex Verbi auctoritate qui lavit, Deus esse monstratur.

PL 3, 929A

それゆえ当然、洗われるために受け取られたその実体からは人間が示され、洗った者は、言葉の権威によって神であることが示されるのである。