ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XXV 第XXV章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 934C · 14 sectiones

De Trinitate 25.1

1

Ergo, inquiunt, si Christus non homo est tantum, sed et Deus, Christum autem refert Scriptura mortuum pro nobis et ressuscitatum; jam docet nos Scriptura credere Deum mortuum: aut si Deus non moritur, Christus autem mortuus refertur; non erit Christus Deus, quoniam Deus non potest accipi mortuus.

PL 3, 934C

それゆえ、彼らは言う。もしキリストがただの人間ではなく神でもあるとするなら、そして聖典がキリストが我々のために死に、甦らされたと伝えているとするなら、聖典は既に我々に、神が死んだと信じるよう教えていることになる。あるいは、もし神が死なないのであれば、キリストは死んだと伝えられているのであるから、キリストは神ではないことになる。なぜなら、神が死んだものとして受け取られることはありえないからである、と。

De Trinitate 25.2

2

Si umquam intelligerint, aut intellexissent quod legunt, numquam tam periculose omnino loquerentur. Sed erroris semper est abrupta dementia; et non est novum si usque ad periculosa descendunt, qui fidem legitimam reliquerunt.

PL 3, 935A

もし彼らが、自分たちの読むところを少しでも理解しているなら、あるいはかつて理解したことがあったなら、これほどまでに危険なことを一切語りはしないであろう。しかし、誤りには常に無分別な狂気が伴うのであり、正統な信仰を捨てた者たちが危険なことにまで陥るのは、何ら新しいことではない。

De Trinitate 25.3

3

Si enim Scriptura proponeret Christum tantummodo Deum, et nulla in illo fragilitatis humanae sociatio esset permixta, merito illorum heic aliquid valuisset sermo contortus. Si Christus Deus, Christus autem mortuus, ergo mortuus est Deus.

PL 3, 935A

というのも、もし聖典がキリストをただ神としてのみ示し、その方において人間の脆さの結び合わせが何ら混ざり合っていなかったとしたら、当然ここでは彼らのねじ曲げられた言い分にも何らかの力があったであろう。すなわち、キリストが神であり、キリストが死んだのであれば、神は死んだことになる、という理屈である。

De Trinitate 25.4

4

Sed cum non tantummodo illum, ut ostendimus jam frequenter, Deum, sed et hominem Scriptura constituat; consequens est, quod immortale est, incorruptum mansisse teneatur.

PL 3, 935A

しかし、既にしばしば示したとおり、聖典はこの方をただ神としてだけでなく、人としても立てているのであるから、当然、不死なるものは損なわれずにとどまったと見なされねばならない。

De Trinitate 25.5

5

Quis enim non intelligat, quod impassibilis sit divinitas, passibilis vero sit humana fragilitas?

PL 3, 935A

というのも、神性は苦しみを受けえぬものであり、人間の脆さこそ苦しみを受けうるものであることを、いったい誰が理解しないであろうか。

De Trinitate 25.6

6

Cum ergo tam ex eo quod Deus est, quam etiam ex illo quod homo est, Christus intelligatur esse permixtus et esse sociatus: Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) , quis non sine ullo magistro atque interprete ex sese facile cognoscat, non illud in Christo mortuum esse quod Deus est, sed illud in illo mortuum esse quod homo est?

PL 3, 935B

それゆえ、キリストが神であるところのものからも、人であるところのものからも、混じり合わされ、結び合わされた者として理解されるのであれば——実に言葉は肉となって我々のうちに宿ったのであるから(ヨハネ1:14)——キリストにおいて死んだのは神であるところのものではなく、彼において死んだのは人であるところのものであることを、師も解釈者もなしに、おのずからたやすく知らぬ者がいったいいるであろうか。

De Trinitate 25.7

7

Quid enim si divinitas in Christo non moritur, sed carnis solius substantia extinguitur; quando et in caeteris hominibus, qui non sunt caro tantummodo, sed caro et anima, caro quidem sola incursum interitus mortisque patitur, extra leges autem interitus et mortis anima incorrupta cernatur?

PL 3, 935B

なぜなら、キリストにおいて神性は死なず、肉だけの実体が消え去るとしても何の不思議があろうか。他の人々においてさえ、彼らはただ肉であるだけでなく肉と魂であって、肉だけが滅びと死の襲来を被り、魂は滅びと死の法の外にあって損なわれぬままであると見て取られるのだから。

De Trinitate 25.8

8

Hoc enim et ipse Dominus hortans nos ad martyrium et ad contemptum omnis humanae potestatis aiebat: Ne timueritis eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28) .

PL 3, 935B

実に主御自身も、我々を殉教へと、そしてあらゆる人間の権力を蔑むようにと勧めて、こう言われた。「肉体を殺す者どもを恐れるな。魂を殺すことはできないのだから」(マタイ10:28)。

De Trinitate 25.9

9

Quod si anima immortalis occidi aut interfici non potest in quovis alio, licet corpus et caro sola possit interfici, quanto magis utique Verbum Dei et Deus in Christo interfici omnino non potuit, cum caro sola et corpus occisum sit?

PL 3, 935C

もし他のいかなる人間においても、不死なる魂は殺されることも滅ぼされることもできず、ただ肉体と肉だけが滅ぼされうるのであれば、まして、キリストにおいて肉と肉体だけが殺されたのであるから、神の言葉であり神であるものが殺されえなかったことは、なおさら当然ではないだろうか。

De Trinitate 25.10

10

Si enim hanc habet generositatem immortalitatis anima in quovis homine, ut non possit interfici, multo magis hanc habet potestatem generositas Verbi Dei, ut non possit occidi.

PL 3, 935C

もしいかなる人間においても、魂が殺されえぬという不死性の気高さを持っているのであれば、神の言葉の気高さは、殺されえぬというその力をなおさら多く持っているのである。

De Trinitate 25.11

11

Nam si potestas hominum ad interficiendam sacram Dei potestatem, et si crudelitas humana ad interficiendam animam deficit; multo magis ad Dei Verbum interficiendum deficere debebit.

PL 3, 935C

というのも、もし人間の力が神の聖なる力を滅ぼすには及ばず〔potestas hominum ad interficiendam sacram Dei potestatem は文意が取りにくいが、字義どおりに解した〕、また人間の残虐さが魂を滅ぼすには及ばないのであれば、神の言葉を滅ぼすには、なおさら及ばぬはずだからである。

De Trinitate 25.12

12

Nam cum ipsa anima, quae per Dei Verbum facta est, ab hominibus non occiditur; multo magis utique Verbum Dei perimi non posse credetur.

PL 3, 935C

というのも、神の言葉によって造られたその魂そのものが人間によって殺されないのであれば、神の言葉が滅ぼされえないことは、なおさら当然信じられるべきだからである。

De Trinitate 25.13

13

Et si plus non potest hominum cruenta saevitia adversus homines, quam ut tantummodo corpus occidat; quanto magis utique in Christo non valebit, quam ut idem tantummodo corpus occidat: ut dum per haec colligitur non nisi hominem in Christo interfectum, appareat ad mortalitatem Sermonem in loco non esse deductum.

PL 3, 935D

そして、もし人間の血なまぐさい残虐さが、人間に対してただ肉体を殺すこと以上のことをなしえないのであれば、キリストに対しても、同じくただ肉体を殺すこと以上のことをなしえないのは、なおさら当然である。これらのことから、キリストにおいて殺されたのはただ人間だけであると結論づけられ、言葉はその場において死すべきものに引き渡されはしなかったことが明らかとなるのである。

De Trinitate 25.14

14

Nam si Abraham, et Isaac, et Jacob quos homines tantummodo constat fuisse, manifestum est vivere (omnes enim, inquit, illi vivunt Deo (Luc. XX, 38) , nec mors in illis animam perimit, quae corpora ipsa dissolvit; jus enim suum exercere potuit in corpora, in animas exercere non valuit: aliud enim in illis mortale, et ideo mortuum; aliud in illis immortale, et ideo intelligitur non extinctum! ob quam causam vivere Deo pronuntiati, et dicti sunt); multo magis utique mors in Christo adversum solam materiam corporis potuit valere, adversus divinitatem sermonis non potuit se exercere. Frangitur enim potestas mortis, ubi intercedit auctoritas immortalitatis.

PL 3, 936A

というのも、ただの人間にすぎなかったことが確かなアブラハム、イサク、ヤコブでさえ、生きていることは明らかであるとすれば——実に「彼らは皆、神に対して生きている」(ルカ20:38)と言われており、死は肉体そのものを解体するとしても、彼らにおいて魂を滅ぼすことはない。死はその権利を肉体に対して行使することはできても、魂に対して行使することはできなかったからである。彼らにおいて、一方は死すべきものであり、それゆえ死んだのであり、他方は死すべからざるものであり、それゆえ滅ぼされなかったと理解される。そのゆえにこそ、彼らは神に対して生きる者と宣言され、そう言われたのである——、まして、キリストにおいて死は、肉体という質料のみに対して力を及ぼしえたのであって、言葉の神性に対しては、自らを働かせることができなかったことは、なおさら当然である。実に、死の権力は、不死の権威が介在するところでは打ち砕かれるのである。