De Trinitate 10.1
Sed illud admoneo, non alterum in Evangelio Christum expectandum fuisse, quam hunc a Creatore Veteris Testamenti litteris ante promissum; maxime cum et quae de ipso praedicta sunt impleta sint, et quae impleta sunt ante praedicta sint.
PL 3, 901Dしかし、私はこう戒めておく——福音書において待たれるべきキリストは、創造主によって旧約の文書のうちですでに約束されたこの方以外の、別のキリストではなかった、と。とりわけ、この方について予告されたことが成就し、成就したことがあらかじめ予告されていた以上は、なおさらである。
De Trinitate 10.2
Ut merito haereticorum istorum Testamenti Veteris auctoritatem respuentium, nescio cui commentitio et ex fabulis anilibus ficto Christo atque fucato possim vere et constanter dicere: Quis es? unde es? a quo missus es? quare nunc venire voluisti? quare talis? vel qua venire potuisti? vel quare non ad tuos abisti? nisi quod probasti tuos non habere, dum ad alienos venis?
PL 3, 902Aそれゆえ当然にも、旧約の権威を退けるこれらの異端者たちの、何者とも知れぬ捏造の、老婆どもの作り話から仕立てられ塗り飾られたこのキリストに向かって、私は、真実に、また揺るぎなくこう言うことができる——お前は何者か。お前はどこから来たのか。お前は誰から遣わされたのか。お前はなぜ今になって来ることを望んだのか。お前はなぜそのようなのか。あるいは、お前はどこを通って来ることができたのか。あるいは、お前はなぜ自分の民のもとへ行かなかったのか。お前が他人のもとへ来ているのを見れば、お前が自分の民を持たないことを証ししたのでなければ、そうする理由がない。
De Trinitate 10.3
Quid tibi cum mundo creatoris? quid tibi cum homine conditoris? quid tibi cum figmento corporis, cui eripis spem resurrectionis? quid ad alienum venis famulum, alienum sollicitare desideras filium? quid me a Domino eripere conaris? quid me in Patrem blasphemare atque impium esse compellis? aut quid sum a te in resurrectione consecuturus, qui me ipsum non recipio dum corpus amitto?
PL 3, 902A創造主の世界とお前に何の関わりがあるのか。創造主の人間とお前に何の関わりがあるのか。お前が復活の希望を奪い取るこの肉体という造形物と、お前に何の関わりがあるのか。お前はなぜ他人の僕のもとへ来るのか、他人の子を惑わそうと望むのか。お前はなぜ私を主から奪い去ろうとするのか。お前はなぜ私に父を冒瀆させ、不敬虔な者たらしめようとするのか。あるいは、肉体を失うときに私自身を取り戻すことのない私が、復活においてお前から何を得るというのか。
De Trinitate 10.4
Si salvare vis, fecisses hominem cui salutem dares. Si a delicto eripere cupis, ante mihi ne derelinquerem contulisses. Quod autem tecum suffragium circumfers legis?
PL 3, 902Bもしお前が救おうと望むのなら、救いを与えるべき人間をお前が造ったはずであろう。もしお前が罪から救い出したいと望むのなら、私が離れ落ちることのないよう、あらかじめ私に〔その力を〕授けていたはずであろう。ところで、お前は律法のいかなる支持を身にまとっているのか。
De Trinitate 10.5
Quod habes testimonium propheticae vocis? aut quid mihi possum de te solidum repromittere, cum te videam in phantasmate et non in soliditate venisse?
PL 3, 902Bお前は預言者の声によるいかなる証言を持っているのか。あるいは、お前が幻影のうちに来たのであって、堅固な実在のうちに来たのではないのを私が見ている以上、私はお前について何か確かなものを自分自身に約束することができようか。
De Trinitate 10.6
Quid ergo tibi cum figura corporis, si corpus odisti? immo revinceris corporis quod odisti circumferre substantiam, cujus suscipere voluisti etiam figuram. Odisse enim debueras corporis imitationem, si oderas veritatem.
PL 3, 902Bそれでは、お前が肉体を憎んでいるのなら、肉体の形とお前に何の関わりがあるのか。いや、お前は、自らが憎む肉体の実体を身にまとっていることによって、かえって論駁されるのである。お前はその肉体の形さえ引き受けることを望んだのだから。実に、お前が真理を憎んでいたのなら、肉体の模倣をも憎むべきであったはずだ。
De Trinitate 10.7
Quoniam si alter es, aliter venire debueras: ne dicereris filius creatoris, si vel imaginem habuisses carnis et corporis.
PL 3, 902Cなぜなら、もしお前が別の者であるなら、別の仕方で来るべきであったからだ。肉と肉体の似姿さえ持っていたなら、お前は創造主の子と呼ばれることになってしまうからである。
De Trinitate 10.8
Certe si oderas nativitatem, quia creatoris oderas nuptiarum conjunctionem, recusare debueras etiam imitationem hominis, qui per nuptias nascitur creatoris.
PL 3, 902C確かに、お前が誕生を憎んでいたのなら——創造主の婚姻の結びつきを憎んでいたがゆえに——、婚姻を通して生まれる創造主の人間の模倣をも拒むべきであったはずだ。
De Trinitate 10.9
Neque igitur eum haereticorum agnoscimus Christum, qui in imagine (ut dicitur) fuit et non in veritate: nihil enim verum eorum quae gessit fecerit, si ipse phantasma et non veritas fuit: neque eum, qui nihil in se nostri corporis gessit, dum ex Maria nihil accepit, ne non nobis venerit; dum non in nostra substantia visus apparuit.
PL 3, 902Cしたがって我々は、異端者たちの、言われるところでは似姿のうちにあって真理のうちにはなかったというあのキリストを認めない。実に、もし彼自身が幻影であって真理ではなかったのなら、彼が行ったことのうち何一つとして真に行われたことにはならない。また、マリアから何も受け取らなかった以上、自らのうちに我々の肉体を何一つ帯びなかったというあの者をも、我々は認めない。我々の実体のうちに見える姿で現れたのではない以上、この方は我々のもとへ来たことにならないからである。
De Trinitate 10.10
Neque illum, qui aetheream sive sideream, ut alii voluerunt haeretici, voluit carnem; ne ullam in illo nostro intelligamus salutem, si non etiam nostri corporis cognoscamus soliditatem: nec ullum omnino alterum qui quodvis aliud ex figmento haereticorum gesserit corpus fabularum.
PL 3, 902Cまた、他の異端者たちが望んだように、天空的な、あるいは星々からなる肉を望んだというあの者をも、我々は認めない。もし我々が我々の肉体の堅固さをも知らないのであれば、その方のうちにいかなる我々の救いをも理解することはできないからである。また、異端者たちの捏造から出た、その他いかなる作り話の肉体をまとったというような、およそ別の者をも、我々はまったく認めない。
De Trinitate 10.11
Omnes enim istos et nativitas Domini et mors ipsa confutat. Nam et (Joan. I, 14) Verbum, inquit Joannes, caro factum est, et habitavit in nobis. Ut merito corpus nostrum in illo fuerit quoniam quidem nostram carnem Sermo suscepit.
PL 3, 902D実に、主の誕生も、その死そのものも、これらすべてを論駁する。実にヨハネはこう言う(ヨハネ1:14)——「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」。それゆえ当然にも、この方のうちに我々の肉体があったのである。言葉が我々の肉を受け取ったからにほかならない。
De Trinitate 10.12
Et sanguis idcirco de manibus ac pedibus, atque ipso latere demanavit, ut nostri consors corporis probaretur, dum occasus nostri legibus moritur.
PL 3, 903Aそして血が手と足から、そしてその脇腹そのものから流れ出たのも、我々の肉体の分かち手であることが証しされるためであり、それは、この方が我々の破滅の法則に従って死ぬからである。
De Trinitate 10.13
Qui dum in eadem substantia corporis in qua moritur, ressuscitatus ipsius corporis vulneribus comprobatur, etiam resurrectionis nostrae leges in sua carne monstravit, qui corpus, quod ex nobis habuit, in sua resurrectione restituit.
PL 3, 903Aこの方は、死んだのと同じ肉体の実体のうちに甦らされ、その肉体の傷によって証しされることによって、我々から受け取った肉体を自らの復活において回復することにより、我々の復活の法則をも自らの肉において示したのである。
De Trinitate 10.14
Lex enim resurrectionis ponitur, dum Christus ad exemplum caeterorum in substantia corporis suscitatur.
PL 3, 903A実に、キリストがほかの者たちの実例として肉体の実体のうちに甦らされることによって、復活の法が立てられるのである。
De Trinitate 10.15
Quoniam, cum (I Cor. XVI, 50) caro et sanguis non obtinere regnum Dei scribitur, non carnis substantia damnata est, quae divinis manibus, ne periret, exstructa est; sed sola carnis culpa merito reprehensa est, quae voluntaria hominis temeritate contra legis divinae jura grassata est.
PL 3, 903Aなぜなら、「肉と血とは神の国を得ることができない」と書かれているとき(一コリント16:50)〔底本の箇所表示は I Cor. XVI, 50 だが、一コリント15:50 にあたる〕、断罪されているのは肉の実体ではない——それは滅びぬようにと神の御手によって造られたものだからである——、ただ肉の落ち度のみが当然にも咎められているのである。それは、人間の恣意的な向こう見ずによって、神の法の定めに逆らって暴走したものである。
- ミーニュは一コリント16章50節と刷るが、引かれているのは一コリント15章50節である。
De Trinitate 10.16
Quia in Baptismate et in mortis dissolutione, sublata caro ad salutem revertitur: dum ad statum innocentiae, deposita criminis mortalitate, revocatur.
PL 3, 903Bなぜなら、洗礼においても、また死による解体においても、取り去られた肉は救いへと立ち返るからである。罪の死すべきさだめを脱ぎ捨てて、無垢の状態へと呼び戻されることによってである。