De Trinitate 11.1
Verum ne ex hoc quod Dominum nostrum Jesum Christum Dei Creatoris Filium in substantia veri corporis exhibitum asserimus, aliis haereticis hoc in loco hominem tantum et solum defendentibus, atque ideo hominem illum nudum et solitarium probare cupientibus, aut manus dedisse, aut loquendi materiam commodasse videamur: non sic de substantia corporis ipsius exprimimus, ut solum tantum hominem illum esse dicamus; sed ut, divinitate sermonis in ipsa concretione permixta, etiam Deum illum secundum Scripturas esse teneamus.
PL 3, 903Bしかし、我々が、我々の主イエス・キリスト、創造主なる神の子は真の肉体という実体において示されたのだと主張することから、この点でただ人間のみを弁護し、それゆえ彼をむき出しの、ただ独りの人間であると証明しようと望む他の異端者たちに、屈服したか、あるいは論じる材料を与えたかのように見えることのないように――我々は、彼の肉体という実体について、彼がただ人間のみであると言うような仕方では述べていない。そうではなく、言葉の神性がその結合そのものに混じり合わされていることによって、聖典に従って、彼が神でもあることを、我々は保持するのである。
De Trinitate 11.2
Est enim periculum grande, salvatorem generis humani, totius dominum et principem mundi, cui (Matth. XX, 21) a suo Patre omnia tradita sunt et cuncta concessa, per quem instituta sunt universa, creata sunt tota, digesta sunt cuncta, aevorum omnium et temporum regem, Angelorum omnium principem ante quem nihil praeter Patrem, hominem tantummodo dicere, et auctoritatem illi divinam in his abnegare.
PL 3, 903C実に、人類の救い主であり、全世界の主にして首長であって、(マタイ20:21)〔底本の箇所表示は内容と合わず、内容はマタイ11:27・28:18 に対応する〕その父からすべてを引き渡され、すべてを許された方、その方を通してあらゆるものが定められ、すべてが創造され、すべてが整えられた方、あらゆる世々と時代との王、あらゆる天使の首長であり、その前には父のほかに何ものも存在しないその方を、ただ人間とのみ言って、この点で彼に神的な権威を否定することには、実に大いなる危険がある。
De Trinitate 11.3
Haec enim contumelia haereticorum ad ipsum quoque Deum Patrem redundabit, si Deus Pater Filium Deum generare non potuit. Sed enim veritati caecitas haereticorum nulla praescribet.
PL 3, 903C実に、異端者たちのこの侮辱は、父なる神ご自身にも及ぶことになる。もし父なる神が神である子を生むことができなかったのだとすれば。しかし、異端者たちの盲目は、真理に対していかなる抗弁をも立てることはできない。
De Trinitate 11.4
Nec quoniam in Christo aliquid tenent, aliquid non tenent, alterum vident, alterum non vident, eripietur nobis illud quod non vident, per illud quod vident.
PL 3, 903Cまた、彼らがキリストについてあることは保持し、あることは保持せず、一方は見て、他方は見ないからといって、彼らが見ているものによって、彼らが見ていないものが我々から奪い去られることはない。
De Trinitate 11.5
Quasi hominis enim in illo fragilitates considerant, quasi Dei virtutes non computant; infirmitates carnis recolunt, potestates divinitatis excludunt.
PL 3, 904A実に、彼らは彼のうちにある人間としての弱さは考慮するが、神としての力は数え入れない。肉の弱さは思い起こすが、神性の力は排除するのである。
De Trinitate 11.6
Quando si probatio haec ex infirmitatibus Christi illuc proficit, ut homo ex infirmitatibus comprobetur; probatio divinitatis in illo collecta ex virtutibus illuc proficiet, ut etiam Deus ex operibus asseratur.
PL 3, 904Aところで、もしキリストの弱さから引き出されるこの証明が、彼が弱さによって人間であると証明されるところにまで及ぶのであれば、彼のうちにある力から集められた神性の証明もまた、彼が業によって神であるとも主張されるところにまで及ぶであろう。
De Trinitate 11.7
Si enim passiones ostendunt in illo humanam fragilitatem, cur opera non asserant in illo divinam potestatem? ne si hoc non profecerit ut Deus ex virtutibus asseratur, nec passiones proficiant ut etiam homo ex ipsis esse monstretur.
PL 3, 904A実に、もし受難が彼のうちに人間としての弱さを示すのであれば、なぜ業は彼のうちに神的な力を主張しないのか。もしこれが、彼が力によって神であると主張されるところにまで及ばないのであれば、受難もまた、それによって彼が人間であると示されるところにまで及ばないことになろう。
De Trinitate 11.8
Quaecumque enim lex in alterutro fuerit posita, invenietur esse suscepta. Periculum enim erit, nec hominem illum ex passionibus ostendi, si non potuerit etiam Deus ex virtutibus approbari.
PL 3, 904A実に、どちらか一方に置かれた法則は、そのまま受け入れられていることが分かるであろう。というのも、もし彼が力によって神であると証明されえないのであれば、彼が受難によって人間であると示されることもまた、危うくなるからである。
De Trinitate 11.9
Non est ergo in unam partem inclinandum, et ab alia parte fugiendum, quoniam nec tenebit perfectam veritatem quisquis aliam veritatis excluserit portionem.
PL 3, 904Bそれゆえ、一方の側にのみ傾いて、他方の側から逃れてはならない。なぜなら、真理の一部を排除する者は誰であれ、完全な真理を保持することはないからである。
De Trinitate 11.10
Tam enim Scriptura etiam Deum annuntiat Christum, quam etiam hominem ipsum annuntiat Deum; tam hominem descripsit Jesum Christum, quam etiam Deum quoque descripsit Christum Dominum.
PL 3, 904B実に、聖典はキリストを神であるとも告げ知らせると同様に、その神ご自身を人間であるとも告げ知らせる。イエス・キリストを人間として描いたと同様に、主キリストを神としても描いたのである。
De Trinitate 11.11
Quoniam nec Dei tantum illum Filium esse proponit, sed et hominis; nec hominis tantum dicit, sed et Dei referre consuevit: ut dum ex utroque est, utrumque sit; ne si alterum tantum sit, alterum esse non possit.
PL 3, 904Bなぜなら、聖典は彼をただ神の子であるとのみ示すのではなく、人間の子でもあると示すのであり、ただ人間の子であるとのみ言うのではなく、神の子でもあると告げるのを常とするからである。それは、彼が両者から成る以上、両者であるためであり、もし一方のみであれば、他方であることができなくなるからである。
De Trinitate 11.12
Ut enim praescripsit ipsa natura hominem credendum esse, qui ex homine sit; ita eadem natura praescribit et Deum credendum esse, qui ex Deo sit: ne si non et Deus fuerit, cum ex Deo sit; jam nec homo sit, licet ex homine fuerit.
PL 3, 904B実に、人間から生まれた者は人間であると信じられるべきことを、本性そのものがあらかじめ定めたように、同じ本性は、神から生まれた者は神であると信じられるべきことをも定める。もし彼が神から生まれていながら神でもないのだとすれば、たとえ人間から生まれていたとしても、もはや人間でもないことになろう。
De Trinitate 11.13
Et sic in alterutro utrumque periclitetur, dum alterum altero fidem perdidisse convincitur. Qui legunt ergo (Matth. I, 1) hominis filium hominem Christum Jesum, legant hunc eumdem et Deum et Dei Filium nuncupatum.
PL 3, 904Cこうして、双方において、いずれもが危うくなる。一方が他方によって信を失ったと立証される限りにおいてである。それゆえ、(マタイ1:1)人間キリスト・イエスを人間の子として読む者たちは、この同じ方が神とも神の子とも呼ばれていることを読むがよい。
De Trinitate 11.14
Nam quomodo est, qua homo, ex Abraham; sic est etiam, qua Deus (Joan. VIII, 58) , ante ipsum Abraham. Et quomodo, qua homo, filius David (Matth. XXIII, 42, 43, 44) ; ita Dominus David, qua Deus, nuncupatus est.
PL 3, 904C実に、彼が人間としてアブラハムから出た者であるのと同様に、(ヨハネ8:58)神としては、そのアブラハムより先にある者でもある。そして彼が人間としてダビデの子(マタイ23:42-44)〔底本の箇所表示は引用内容と一致しない〕であるのと同様に、神としては、ダビデの主と呼ばれたのである。
- ミーニュはマタイ23章42-44節と刷るが、引かれているのはマタイ22章42-44節である。
De Trinitate 11.15
Et quomodo, qua homo, sub lege factus est (Gal. IV, 4) ; ita, qua Deus, sabbati Dominus expressus est (Luc. VI, 5) . Et quomodo, qua homo, sententiam patitur (Matth. XXVII, 26) ; sic omne, qua Deus, de vivis et mortuis judicium habere reperitur (Joan. V, 21, 22) .
PL 3, 904Cそして彼が人間として律法の下に生まれた(ガラテヤ4:4)のと同様に、神としては、安息日の主であると言い表された(ルカ6:5)。そして彼が人間として判決を受ける(マタイ27:26)のと同様に、神としては、生ける者と死せる者とのすべての裁きを持つ方であることが見出される(ヨハネ5:21-22)。
De Trinitate 11.16
Et quomodo post mundum, qua homo, nascitur: sic (Joan. XVII, 5) ante mundum, qua Deus, fuisse perhibetur. Et quomodo ex semine David (Rom. I, 3) , qua homo, genitus est; sic item per ipsum, qua Deum, mundus dicitur institutus (Joan. I, 10) .
PL 3, 904Cそして彼が人間として世界の後に生まれるのと同様に、(ヨハネ17:5)神としては、世界に先立って存在していたと証しされる。そして彼がダビデの裔から(ローマ1:3)人間として生まれたのと同様に、神としては、彼を通して世界が立てられたと言われるのである(ヨハネ1:10)。
De Trinitate 11.17
Et quomodo, qua homo, post multos (ib. 15) ; sic, qua Deus, ante omnes. Et quomodo caeteris, qua homo, inferior (Isa. LV, 3) ; sic omnibus, qua Deus, major (Act. X, 36) . Et quomodo in coelum, qua homo, ascendit (Joan. VI, 62) ; sic inde, qua Deus, ante descendit.
PL 3, 905Aそして彼が人間として多くの者の後に来る(ヨハネ1:15)のと同様に、神としてはすべてに先立つ。そして彼が人間として他の者たちに劣る(イザヤ55:3)〔底本の箇所表示は引用内容と一致しない〕のと同様に、神としてはすべてにまさる(使徒言行録10:36)。そして彼が人間として天に上る(ヨハネ6:62)のと同様に、神としてはそこから先に降ったのである。
De Trinitate 11.18
Et quomodo ad Patrem, qua homo, vadit, (Joan. XIV, 28) sic obediens Patri, qua Filius, inde descensurus est (Act. I, 11) . Ita si mediocritates in illo approbant humanam fragilitatem; majestates in illo affirmant divinam potestatem.
PL 3, 905Aそして彼が人間として父のもとへ去る(ヨハネ14:28)のと同様に、子としては父に従って、そこから再び降って来ることになる(使徒言行録1:11)。かくして、彼のうちにある卑しき事柄どもが人間としての弱さを証すのであれば、彼のうちにある威厳ある事柄どもは神的な力を確証するのである。
De Trinitate 11.19
Periculum est enim, cum utrumque legis, non utrumque, sed alterum credidisse. Ex quo quoniam utrumque in Christo legitur, utrumque credatur; ut fides ita demum vera sit, si et perfecta fuerit.
PL 3, 905A実に、両方を読みながら、両方ではなく一方のみを信じたとすれば、それは危険である。したがって、キリストについて両方が読まれる以上、両方が信じられるべきである。信仰はそれが完全である場合にのみ、真の信仰となるのだから。
De Trinitate 11.20
Nam si ex duobus, altero in fide cessante, unum, et quidem id quod est minus, ad credendum fuerit assumptum; perturbata regula veritatis, temeritas ista non salutem contulerit, sed in vicem salutis de jactura fidei, periculum mortis grande conflaverit.
PL 3, 905A実に、もし両者のうち一方を信仰から欠落させ、しかも劣った方のみが信じるべきものとして取り入れられるならば、真理の規範は乱され、この向こう見ずな振る舞いは救いをもたらすことなく、救いの代わりに、信仰の喪失から死の大いなる危険を醸し出すことになろう。