Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 8.1
Sub idem tempus Theodosius quoque, cum ob majorum nobilitatem, tum ob propriam generositatem celeberrimus erat: et aequalium suorum invidentia pulsus, in Hispaniis agebat, ubi et natus fuerat et educatus.
PL 14, 50Cそのころ、テオドシウスもまた、祖先の高貴さによっても、自らの生まれのよさによっても、きわめて名が知られていた。同輩たちの妬みに追われて、彼は生まれ育ったヒスパニアで暮らしていた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 8.2
Ignorans igitur imperator Gratianus quid facto opus esset; inflati enim ex victoria barbari propemodum invicti erant et habebantur: militarem Theodosii peritiam malorum fore depulsionem arbitratus est.
PL 14, 50D皇帝グラティアヌスは、何をなすべきかを知らなかった。蛮族は勝利に思い上がり、ほとんど無敵となって、そう見なされてもいたからである。彼は、テオドシウスの軍事の熟練こそ災いを退けるものとなろうと考えた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 8.3
Et confestim ex Iberia, quae Hispania etiam nominatur, hominem accersens, ac bello praeficiens, cum exercitu collecto misit. Hic autem invictis armis, orthodoxa nimirum fide circummunitus, magna cum fiducia adversus hostilem aciem procedit.
PL 14, 50Dそこでただちに、ヒスパニアとも呼ばれるイベリアからこの人物を呼び寄せ、戦いの指揮を委ねて、集めた軍勢とともに派遣した。彼は、屈することのない武器、すなわち正統の信仰で周りを固め、大きな確信をもって敵の戦列に向かって進んだ。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 8.4
Et Thraciam ingressus, is quidem per vim praelio vicit: barbari vero ne vel primum sustinentes impetum, statim omnes simul terga dederunt; et multa eorum non solum a Romanis caedes facta est, verum etiam jam a se ipsis: quanto enim majores erant horum copiae, tanto magis sibi potius quam hostibus damnum inferebant.
PL 14, 50Dトラキアに入ると、彼は力をもって戦いに勝った。蛮族は最初の突撃にさえ耐えられず、たちまち全員がいっせいに背を向けた。彼らの多くが、ローマ人によってだけでなく、すでに自分たち自身によっても殺された。彼らの軍勢が大きかったほど、敵よりもむしろ自分たちに害を与えたのである。