作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita)

Caput XXX 第XXX章

Anonymous · Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) · PL 14, 63B · 5 sectiones

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 30.1

1

Imperator, hac re ad se delata, tantum molestiae, quantum decebat, hinc percipiens, eam civitatem propriis legibus ablatis multat, vicinamque urbem Laodiceam, quae propter littus maris sita est, illi praeficit, hac potissimum via ipsi aegre se facere persuasum habens; namque Antiochiam à longo tempore aemulabatur Laodicea.

PL 14, 63B

皇帝は、この件が自分に報告されると、しかるべき限りの怒りをそこから受け、その都市から固有の法を取り上げて罰し、海辺に位置する近隣の都市ラオディケイアをこれの上に立てた。この仕方で自分が彼らに苦痛を与えているのだと、とりわけ確信していたからである。ラオディケイアは久しくアンティオキアを妬んでいたのである。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 30.2

2

Insuper autem illam se incensurum ac deleturum minitabatur, nec non in pagum eamdem se conversurum: proceres vero nonnul is in ipso facinoris actu correptis, antequam tragoediam resciret Princeps, mortem irrogarunt.

PL 14, 63B

そのうえ、その都市を焼き払って滅ぼし、さらには村に変えてしまうと脅した。また有力者たちは、所業のまさにその最中に数名〔底本は l の活字が欠けて nonnul is と見える。nonnullis と読む〕を捕らえ、皇帝がこの悲劇を知る前に、死を科した。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 30.3

3

Et haec quidem cuncta comminabatur Theodosius, non tamen illico exsequebatur, prohibente hoc nimirum lege, quam hortatu suo magnus Ambrosius ferendam curaverat.

PL 14, 63C

テオドシウスはこれらすべてを脅したが、すぐには実行しなかった。大アンブロシウスがその勧めによって制定させた法が、明らかにこれを妨げたからである。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 30.4

4

Sed posteaquam qui minas illas ferre jussi sunt, venerunt in urbem Antiochiam (dux autem erat tunc Hellenichus, et Caesarius praefectus praetorianis, magister vero a Romanis dicitur, qui adeptus est hanc dignitatem), universi quidem in metu versabantur minarum exitum reformidantes.

PL 14, 63C

さて、あの脅しを実行するよう命じられた者たちがアンティオキアの都市に着くと(そのとき将軍はヘレニコスであり、またカイサリオスは近衛長官で、その官職を得た者はローマ人のもとで「マギステル」と呼ばれる)、人々はみな脅しの結末を恐れて怯えていた。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 30.5

5

Virtutis autem illi athletae, qui ad radices montium habitabant, quorum ingens erat tunc multitudo, iis quos percellebat comminatio, compatiebantur, et circumquaque cursantes, de iis viris qui supplicio fuerant affecti, quantum licebat, alios solabantur.

PL 14, 63C

しかし、山の麓に住み、そのころ非常に多数いた、徳の闘士たちは、脅しに打ちのめされた人々を気の毒に思い、あちこちを駆け巡って、刑罰を受けた人々のことで、できる限り他の者たちを慰めた。