Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 29.1
Cum semper illa ejusmodi uteretur verbis, quae virtutis seminibus pulchram in conjuge irrigationem et incrementum praebere possent, prius ipsa quam vir fato functa est.
PL 14, 63A彼女は、夫の中に徳の種を美しく潤し、育てることのできるような言葉をつねに用いていたが、夫より先に世を去った。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 29.2
Contigit autem post aliquod tempus ab ejus morte tale quid fieri, unde palam innotesceret, quonam imperator erga eam animo, quantave charitate esset affectus.
PL 14, 63A彼女の死から時を経て、皇帝が彼女に対してどのような心、どれほどの愛を抱いていたかを、はっきり知らせるようなことが起こった。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 29.3
Cogente siquidem bellorum frequentia, imperator rei pecuniariae inopiam tolerans, tributa indixit civitatibus.
PL 14, 63A戦争が重なって、皇帝は金銭の欠乏に苦しみ、諸都市に租税を課した。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 29.4
Urbs igitur Antiochia cum alias urbes tributis illis subditas conspiceret: pecunias vero per vim exigi, ac nulla admissa excusatione; commune hoc vectigal nequaquam ferens, sed turbarum occasionem hinc arripiens, qualia vulgus facere solet, patravit: et nobilissimae Placillae, hoc enim erat imperatrici nomen, aeream statuam solo adflixit, ipsam etiam per plures civitatis vicos pertrahens.
PL 14, 63Aアンティオキアの都市は、ほかの諸都市もその租税に服しているのを見、また金銭が力ずくで、いかなる言い訳も認められずに取り立てられるのを見て、この共通の税を決して耐えようとせず、これを騒動の機会として捉え、群衆のなすようなことをやってのけた。そして、最も気高いプラキラ――皇后の名はこれであった――の青銅像を地面に打ち倒し、さらにそれを引きずって、都市の多くの通りを回ったのである。