Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 18.1
Fidelissimus autem imperator Theodosius isthaec omnia e medio ita sustulit, ac si ab initio non exstitissent: in quorum vicem Christianis instituit alia plura.
PL 14, 55A最も忠実な皇帝テオドシウスは、これらすべてを、初めから存在しなかったかのように除き去った。その代わりに、キリスト教徒のために、ほかの多くのものを定めた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 18.2
Sed enim ejus qui a primis retro temporibus hostis hominum est, omnia retia non nisi aegre effugiuntur; saepius enim aliquis cum luxuriae morbum evaserit, avaritiae laqueo forsan capitur: si autem illa fuerit major aliunde rursus livoris vorago subnascitur: et licet hanc denuo transilierit, plagas iracundiae offendet praeparatas: et sexcentas alias hominibus tendiculas instruit malignus ille, qui in hominum venatur perniciem.
PL 14, 55Bしかし、はるか昔から人間の敵である者の網は、どれひとつとして、苦もなく逃れられはしない。ある人が放縦という病を免れても、貪欲の罠にかかることがしばしばある。それにもまさる者となれば、別の方向から、妬みの淵がふたたび湧き起こる。これをまた飛び越えても、用意された怒りの罠にぶつかる。人間の破滅を狩るあの悪しき者は、人々のために、ほかにも六百もの罠を仕掛ける。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 18.3
Sane quidem corporeos motus machinis adversus animam ab eo fabricatis habet cooperantes: mens autem illa quae vigilans fuerit, sola superat, propensione in res divinas machinationum illius malitiam reprimens.
PL 14, 55B確かに彼は、魂に対して自分が作り出した仕掛けに、肉体の動きを協力させている。しかし目覚めている精神だけは、神の事柄への傾きによって、彼の仕掛けの悪意を抑え、これに打ち勝つ。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 18.4
Quapropter cum humanae naturae particeps esset imperator ille admirabilis, perturbationum illius expers non semper fuit. Verum excessus nescio quis irae legitimae conjunctus, crudele quiddam parturiit, atque injustum; de quo videlicet statim dicetur.
PL 14, 55Bそれゆえ、あの驚くべき皇帝も、人間の本性にあずかる者であったから、その情念〔illius は人間の本性を指すと取った。悪しき者を指すとも読める〕からいつも免れていたわけではない。むしろ、正当な怒りに行き過ぎが結びついて、何か残酷で不正なものを生み出した。それについては、すぐに語られるであろう。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 18.5
Neque enim tantum reprehensionem habet admirabilis imperatoris, sed etiam praedicationem memoria admodum dignam: maxime vero generosi illius Ambrosii libertatem huc succedentem, ac multum illum, quo utebatur in rebus ad pietatem pertinentibus, animi fervorem. Quidquid illud sit, tamen declarabit oratio.
PL 14, 55Cというのも、驚くべき皇帝には、非難だけでなく、記憶にまことにふさわしい称賛もあるからである。とりわけ、ここに続く、あの高貴なアンブロシウスの率直さと、敬神に関わる事柄で彼が示した大きな心の熱意がそうである。いずれにせよ、物語が明らかにするであろう。