Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 11.1
Per id etiam temporis Justina, magni quidem Valentiniani conjux, mater autem junioris, quae doctrinae Arianae semen dudum exceperat, illud filio manifestavit.
PL 14, 51Cそのころ、大ウァレンティニアヌスの妻で、年下のウァレンティニアヌスの母であるユスティナが、かねてアレイオス派の教えの種を受けていたが、それを息子に明かした。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 11.2
Zelum enim mariti sui erga fidem orthodoxam perspectum habens, quoad ille in vivis fuit, latere conata est: cum vero mentem filii teneram esse atque mobilem non ignoraret, fraudem suam in medium proferre non dubitavit.
PL 14, 51C彼女は、夫が正統の信仰に対して抱いていた熱意をよく見知っていたので、夫が生きているあいだは隠そうとした。しかし息子の心が柔らかく、移ろいやすいことを知らなかったわけではないので、自分の欺きを公に出すことをためらわなかった。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 11.3
Hic vero suggestiones matris utiles putans; et propter aetatem escam illecebrosam naturae intuitus, derepente incidit in laqueum.
PL 14, 51C息子は、母の勧めを有益なものと考えた。年齢のゆえに、本性にとって誘惑的な餌を目にして、たちまち罠に落ちたのである。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 11.4
Quapropter magnus Ambrosius, qui omnem quidem arianam fallaciam ex Italia jam pridem expulerat, cum acciperet puerum quoque Valentinianum in ipsam incidere, juvenis animam ab ea liberare, quantum in ipso erat, satagebat.
PL 14, 51Cそのため、大アンブロシウスは、あらゆるアレイオス派の偽りをすでに前からイタリアから追い出していたが、少年ウァレンティニアヌスまでもがそれに陥ろうとしていると知ると、できるかぎり、若者の魂をそれから解き放とうと力を尽くした。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 11.5
Hic autem virum illum suspectum habebat quasi adversarium, et adversus eum perinde ac professum hostem paratus erat.
PL 14, 51Dしかし少年は、この人を、敵対者のように疑いの目で見ており、公然の敵に対するかのように、彼に対して身構えていた。