作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita)

Caput XX 第XX章

Anonymous · Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) · PL 14, 55D · 6 sectiones

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 20.1

1

Calamitatem hanc adeo lugendam ubi rescivit magnus Ambrosius, venienti Mediolanum imperatori, et in templum Dei ex more ingredi cupienti, eminus obviam progrediens, ne portas quidem templi intrare permisit: Nescis, inquiens, imperator, uti videtur, nefariae caedis, quae peracta est, magnitudinem: neque post ipsum iracundiae tuae finem, ratione cognovisti quale facinus ausus fueris?

PL 14, 55D

大アンブロシウスは、この嘆くべき災厄を知ると、ミラノに来て、慣例どおり神の聖堂に入ろうとする皇帝に、遠くから迎えに出て行き、聖堂の門に入ることさえ許さなかった。「皇帝よ、あなたは、行われたその忌まわしい殺戮の大きさを知らないように見える。怒りが終わった後でさえ、自分がどれほどの行為をあえてしたか、理性によって知っていないのか」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 20.2

2

Enim vero te fortasse non sinit imperialis potentia crimen cognoscere, sed rationi objecta auctoritas lumen adimit.

PL 14, 58A

「あるいは、帝国の権力があなたに罪を知ることを許さないのか。理性に立ちはだかる権威が、光を奪っているのだ」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 20.3

3

Verumtamen natura necesse est habeat ipsa se perspectam, et simul tum quod inest illi mortalis ac fluxi, tum progenitricem illam glebam, unde facti sumus, et in quam dissolvimur: non vero purpurae flore fascinata, operti corporis ignorare debet infirmitatem.

PL 14, 58A

「だが、本性そのものは、自らをよく見抜いていなければならない。そこにある死すべきもの、流れ去るものを、また我々がそこから造られ、そこへ解体されていく母なる土くれを。紫衣の花に魅せられて、覆われた体の弱さを知らずにいてはならない」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 20.4

4

Subditis qui eadem tecum natura constant, imperas, o Rex, imo etiam conservis tuis; unus enim Dominus et rex omnium est, omnium videlicet creator.

PL 14, 58A

「王よ、あなたは、あなたと同じ本性からなる臣民に命じている。いや、あなたの同じ僕である者たちに命じている。万物の主であり王であるのは一人、すなわちすべてを造った者だからである」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 20.5

5

Quibus ergo oculis communis domini templum adspicies, quibusve pedibus sanctum hoc pavimentum premes? quomodo autem manus extendes, calenti adhuc sanguine stillantes, aut quomodo talibus manibus excipies sacrosanctum Domini corpus, et ori etiam pretiosum sanguinem admovebis; cum per irae impotentiam tantum sanguinis contra jus omne ac fas effuderis?

PL 14, 58A

「それならば、どのような目で共通の主の聖堂を見るのか。どのような足でこの聖なる床を踏むのか。どうして、まだ温かい血のしたたる手を伸ばすのか。どうしてそのような手で主の至聖の体を受け、口に貴い血を近づけるのか。怒りを制しえなかったために、あらゆる法と神の定めに反して、これほどの血を流したというのに」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 20.6

6

Abscede igitur, et ne aggrediaris priorem culpam secunda cumulare; et excipe illud vinculum quod coelitus judicio suo Deus universorum dominus confirmat. Erit autem illud tibi medicinale, ac sanitatis conciliator; nisi forte insanabile vulnus perpeti elegeris.

PL 14, 58B

「だから、退け。先の過ちに第二の過ちを重ねようとするな。万物の主である神が天から自らの裁きによって確かにするあの縛りを受けよ。それはあなたにとって、治療となり、健康を取り戻すものとなろう。もっとも、癒えない傷に耐えることをあなたが選ぶのなら、別である」。