Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 24.1
Ille vero tyrannicum vocabat ejus adventum, ac Theodosium contra Deum furere, nec non ipsius leges calcare pronuntiabat.
PL 14, 59Bしかしアンブロシウスは、皇帝の来訪を僭主のふるまいと呼び、テオドシウスは神に逆らって荒れ狂い、神の法を踏みにじっていると宣告した。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 24.2
Imperator autem in contritione cordis ac spiritu humilitatis: Non audacia efferor, inquit, adversus leges, nec sacrum limen contra jus et fas terere aggredior: sed obsecro te, ut me vinculorum nexu liberes, et clementiâ communis Domini ob oculos tibi positâ, mihi non praecludas illam januam, quam Dominus ipse cunctis aperuit poenitentibus.
PL 14, 59B皇帝は、砕かれた心と謙遜の霊をもって言った。「私は、増長して律法に逆らうのでもなく、あらゆる法と神の定めに背いて聖なる敷居を踏もうとするのでもない。ただ、あなたに願う。縛りの絆から私を解き放ってほしい。共通の主の慈しみをあなたの目の前に置き、主自身があらゆる悔い改める者に開いたあの門を、私に閉ざさないでほしい」。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 24.3
Qualem ergo, Episcopus ait, poenitentem ostendisti post tantum scelus? quibusve medicamentis vulnera ista ad sanandum difficillima coire fecisti? Ad haec imperator in contrito spiritu rursus retulit: Tuum est omnino et praecipere, et commiscere medicamina.
PL 14, 59B司教は言った。「これほどの罪の後に、あなたはどのような悔い改めを示したのか。どのような薬によって、癒やすことのきわめて難しいあれらの傷を、ふさがるようにしたのか」。これに対して皇帝は、砕かれた霊のまま、ふたたび答えた。「命じることも、薬を調合することも、すべてあなたのなすことだ」。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 24.4
Tum vero divus Ambrosius: Quandoquidem, inquit, irae propriae permittis judicium; et non ratio, sed animi aestus sententiam fert: legem hujusmodi velim sancias, quae decretum quodvis irae impetu, otiosum reddat ac superfluum: capitis vero sententiae vel exsilii triginta dies scriptae maneant, rationis judicium opperientes.
PL 14, 59Cするとアンブロシウスは言った。「あなたが自分の怒りに裁きを任せ、理性ではなく心の激情が判決を下すのであるから、こういう法を制定してほしい。怒りの衝動で下されたいかなる決定も、効力を失い、無用となるような法である。死刑または追放の判決は、三十日のあいだ書かれたままとどめ、理性の判断を待たせよ。」
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 24.5
Exactis autem triginta diebus, qui exararunt decreta illa, eadem exhibeant: et iracundia tamdiu requieta, secum ipsa ratio judicans, priorem expendat cognitionem, examinetque justane illa sit, an secus habeat.
PL 14, 59C「三十日が過ぎたら、その決定を書いた者たちが、同じものを提出せよ。そうすれば、そのあいだ怒りが静まって、理性が自ら判断し、先の判断を吟味して、それが正しいか、そうでないかを調べるであろう。」
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 24.6
Siquidem porro iniquam inveniat, discerpat scripta, et sententiam irritam reddat: sin autem aequa fuerit, ita maneat; nec triginta dierum numerus labefactabit recte judicata.
PL 14, 59C「もし不正であると分かれば、書面を破り、判決を無効とせよ。もし公正であるなら、そのままにせよ。三十日という日数が、正しく下された裁きを損なうことはないのだから」。