Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 17.1
Etenim Constantinus Magnus, omni laude ac praedicatione quam dignissimus, pietate ornavit imperium: ac totum orbem etiam tunc insanientem videns, daemonibus quidem sacrificare omnino prohibuit, eorum autem fana stare permisit, ab eis arceri quemlibet jubens.
PL 14, 54Dというのも、コンスタンティヌス大帝は、あらゆる称賛と顕彰にまことにふさわしい人であり、敬神をもって帝国を飾った。全世界がなお狂乱しているのを見て、悪霊に犠牲を捧げることはいっさい禁じたが、その社が建っていることは許し、だれであれ立ち入りを阻まれるよう命じた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 17.2
Et quidem hujus filii paternis institere vestigiis: Julianus vero renovavit impietatem, nec non erroris jam exsoleti vehementiorem flammam accendit. At Jovianus adeptus imperium, rursus idolorum cultum proscripsit.
PL 14, 54Dその子らは父の足跡を踏んだ。しかしユリアヌスは不敬神を復活させ、すでに廃れた誤りのいっそう激しい炎を燃え上がらせた。ヨウィアヌスは帝国を得ると、ふたたび偶像崇拝を禁じた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 17.3
Et magnus quoque Valentinianus iisdem plane legibus usus, Europam rexit. Quod vero ad Valentem, cunctis quidem aliis adorare permisit, quomodo vellent; et quae adorabant, palam colere: in hos autem solos, a quibus dogmata apostolica propugnabantur, bellum gerere non intermisit.
PL 14, 55A大ウァレンティニアヌスも、まったく同じ法を用いてヨーロッパを治めた。ウァレンスについては、ほかのすべての者には、望むとおりに礼拝し、礼拝するものを公然と崇めることを許した。そして、使徒の教えを擁護する者たちだけに対して、戦いをやめなかった。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 17.4
Omni ergo tempore quo is regnavit, ignis altari superpositus accendebatur, et libationes atque hostias idolis offerebant, et in plateis convivia publica celebrabant, et qui peragebant Bacchi orgia, cum caprinis pellibus currebant, canes secum trahentes, et insanientes, et debacchantes, et committentes alia hujusmodi, quae nequitiam magistri sui palam facerent.
PL 14, 55Aこうして彼が統治したあいだはずっと、祭壇の上に置かれた火が燃やされ、偶像に献酒と犠牲が捧げられ、広場では公の饗宴が催された。バッコスの秘儀を行う者たちは、山羊の皮をまとって走り、犬を引き連れ、狂い、酔いしれ、その師の邪悪さを明らかにする、そのたぐいのことをほかにも行った。