Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 32.1
His auditis, admirabiles illi viri quae dicta fuerant, significant imperatori et iracundiae flammam exstinguunt; ita ut minarum istarum loco quam primum sui scriberet excusationem, et irae suae causam exponeret: Non decebat enim, inquiebat, me delinquente, uxorem meam praedicatione omni longe dignissimam tantum contumeliae post mortem sustinere: sed eos qui animo suo obtemperarunt, contra me oportebat iracundiam armare suam.
PL 14, 66Bこれを聞くと、あの驚くべき人々は、語られたことを皇帝に伝え、怒りの炎を消した。そのため皇帝は、あの脅しの代わりに、ただちに自分の弁明を書き、怒りの理由を述べた。「私が罪を犯しているときに、あらゆる称賛にはるかに値する私の妻が、死後にこれほどの侮辱を受けるのは、ふさわしくなかったのだ」と彼は言った。「むしろ、自分の心のままにふるまった者たちは、その怒りを私に向けて武装させるべきであった。」
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 32.2
His praeterea subjunxit illud, angi se animi atque dolere quod cognovisset a praefectis morte affectos quosdam fuisse.
PL 14, 66Bさらに彼はこう付け加えた。長官たちによって何人かが殺されたことを知って、心が痛み、悲しんでいる、と。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 32.3
Hoc itaque modo imperator Christi amicus, talibusque praeceptis ab admirabili Ambrosio fuerat institutus, tantamque gratiam ac spiritualem utilitatem ab eo perceperat.
PL 14, 66Bこのようにして、キリストの友である皇帝は、驚くべきアンブロシウスによってこのような教えを授けられ、これほどの恩寵と霊的な益を彼から受けていたのである。