Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 22.1
Rufinus vero medicinam regi ministrare volens, ac tempestivum beneficium illi praebere: Curram, inquit, si tibi placet, et episcopo id persuadebo multis precibus, ut te a vinculis istis absolvat.
PL 14, 58Dルフィヌスは、王に治療を施し、時宜にかなった恩恵を与えようとして言った。「あなたがよければ、私が走って行き、多くの願いをもって司教を説き伏せ、あなたをその縛りから解かせましょう」。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 22.2
Sed non ille persuadebitur, ait imperator; quam enim justum Ambrosii judicium sit, compertum habeo. Nec porro ille umquam committet, ut imperialis potentiae respectu divinam legem transgrediatur.
PL 14, 58D皇帝は言った。「だが彼は説き伏せられないだろう。アンブロシウスの判断がどれほど正しいか、私は知っている。それに彼は、帝国の権力に遠慮して神の法を踏み越えることなど、決してしないだろう」。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 22.3
At postea quam adhibitis pluribus aliis rationibus, Rufinus promittebat a magno Ambrosio rem se haud dubie impetraturum, jussit imperator quam citissime illum abire.
PL 14, 58Dしかしルフィヌスがさらに多くの理由を並べ、大アンブロシウスから必ず目的を得てみせると約束したので、皇帝は、できるだけ早く行くよう命じた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 22.4
Ipse autem spe inescatus, post non multum temporis secutus est, ut qui Rufini promissionibus fidem haberet.
PL 14, 58D皇帝自身は希望に釣られ、ルフィヌスの約束を信じて、それほど時を置かずに後を追った。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 22.5
Confestim vero allocutus Rufinum Divus Ambrosius: Canum, inquit, impudentiam, Rufine, imitaris; et neque erubescis, neque pertimescis, cum tanta rabie adversus imaginem Dei saevieris?
PL 14, 58D神聖なアンブロシウスはただちにルフィヌスに言った。「ルフィヌスよ、あなたは犬の恥知らずを真似ている。神の像に向かってこれほどの狂暴さで荒れ狂ったのに、恥じもせず、恐れもしないのか」。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 22.6
Ubi vero reposuit Rufinus, et imperatorem brevi spatio interjecto venturum dixit, incensus divino zelo divinus Ambrosius: Ego, inquit, o Rufine, praedico me prohibiturum, ne vel ipsum templi vestibulum calcet: sin autem is regiam potestatem in tyrannidem vertat, me necem excepturum cum voluptate.
PL 14, 59Aルフィヌスが答えて、皇帝がまもなく来ると言ったとき、神への熱意に燃えて、神のごときアンブロシウスは言った。「ルフィヌスよ、私は言っておく。彼が聖堂の入口の間を踏むことさえ、私は禁じる。もし彼が王の権力を僭主の暴政に変えるなら、私は喜んで死を受けよう」。