Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 33.1
Divinus autem hic Ambrosius in Ecclesia, quemadmodum dictum est, orthodoxis dogmatis fulgens, aemulatorque veritatis factus et propugnator, cum super fundamentum apostolorum ac prophetarum aedificasset, nec non rectae doctrinae ac disciplinae verba exposuisset, fugata qualibet haeresi ab Ario atque Apollinario recens invecta, et Ecclesia sua in omnibus optime constituta, in profundam progressus senectutem, ac dierum plenus, in pace requievit.
PL 14, 66Cさて、この神のごときアンブロシウスは、すでに述べたとおり、教会において正統の教えで輝き、真理の熱心な愛好者となり擁護者となり、使徒たちと預言者たちの土台の上に建て、正しい教えと規律の言葉を説き明かし、アレイオスとアポリナリオスによって新たに持ち込まれたあらゆる異端を追い払い、自分の教会をすべての点で最善に整えて、深い老年に至り、日々に満ちて、平安のうちに眠りについた。
Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 33.2
Tumulatus est in Ecclesia Mediolanensi, veram memoriam sui relinquens, propriam utique vitam et recte facta: quorum ut nos quoque, evadamus imitatores, eademque cum illo praemia atque coronas obtineamus, ipse dignetur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui honor est atque potestas in saecula saeculorum, amen.
PL 14, 66Cミラノの教会に葬られ、自分についての真実の記憶を、すなわち自らの生涯と正しい行いを残した。我々もその模倣者となり、彼とともに同じ報いと冠を得られるように、彼自身が計らってくれるように。我々の主イエス・キリストの恩寵と慈しみによる。主に栄誉と権能が世々限りなくある、アーメン。