作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita)

Caput XXI 第XXI章

Anonymous · Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) · PL 14, 58B · 5 sectiones

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 21.1

1

Imperator parens his sermonibus (nam cum a puero in legibus divinis esset educatus, quae ad sacerdotes pertinerent, quaeve ad reges, perspicue noverat), gemitus ac lacrymas simul profundens, in palatium se recepit.

PL 14, 58B

皇帝はこれらの言葉に従った。幼いころから神の法のうちに育てられていたので、司教に属することは何か、王に属することは何かを、はっきり知っていたからである。呻きと涙を同時に流しながら、宮廷に引き下がった。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 21.2

2

Octavo autem mense ab hinc elapso, venit quidem Salvatoris nostri natale festum, Theodosius vero in regia sedens amarissime flebat.

PL 14, 58B

それから八か月が過ぎ、我々の救い主の降誕祭が来たが、テオドシウスは王宮に座って、きわめて苦く泣いていた。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 21.3

3

Id Rufinus quidam tunc temporis magister palatii cum pervidisset, ad eum accedens, homo videlicet domino utilis ac familiaris, causam rogabat. Tum vero ille acerbe gemens, et calidioribus manans fletibus: Tu quidem, inquit, ludis, Rufine; mea enim mala non sentis.

PL 14, 58C

これを、そのとき宮廷長官であったルフィヌスという者が見抜いた。彼は主君にとって有用で親しい人物であったので、彼のもとに進み出て、理由を尋ねた。すると皇帝は、厳しく呻き、いっそう熱い涙を流しながら言った。「ルフィヌスよ、あなたは戯れている。私の不幸が、あなたにはわからないのだ」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 21.4

4

Ego autem gemo atque deploro meam ipsius calamitatem, dum mecum reputo divinum templum famulis etiam atque mendicis apertum esse, ingressumque illuc tutum ac liberum patere illis, ut proprium dominum ipsi conveniant: mihi autem hoc interdicitur, et praeterea coelum etiam interclusum est.

PL 14, 58C

「私は、自分自身の災厄を嘆き悲しんでいる。神の聖堂が、奴隷にも乞食にも開かれていて、そこへ入ることが安全に自由に彼らに許され、自分たちの主に会うことができるのを思うと。ところが私にはそれが禁じられ、そればかりか、天までもが閉ざされているのだ」。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 21.5

5

Memini quippe Dominicae vocis, qua promulgatur: Quidquid ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelis.

PL 14, 58C

「私は主の言葉を思い出す。そこにはこう告げられている。『汝らが地上でつなぐものは何であれ、天でもつながれるであろう』」。