作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita)

Caput XXVIII 第XXVIII章

Anonymous · Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) · PL 14, 62C · 5 sectiones

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 28.1

1

Alia quoque imperatori fuit utilitatis cansa. enim vero ipsius conjux adsidue illum admonebat divinae legis, in qua se ipsam diligenter et accurate exercuerat.

PL 14, 62C

皇帝には、益となるもの〔底本は cansa。causa と読む〕がほかにもあった。実際、彼の妻は、神の法を絶えず彼に思い起こさせていた。彼女はその律法に、熱心に、正確に、自らを鍛えていたのである。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 28.2

2

Nec enim illam imperii potestas extollebat, sed in ea magis accendebat Dei amorem; magnitudo enim beneficii erga ejusdem auctorem majus amoris incentivum excitabat.

PL 14, 62C

帝国の権力は彼女を高ぶらせることなく、むしろそのうちで神への愛を燃え立たせた。受けた恩恵の大きさが、その与え主への愛のより大きな刺激を呼び起こしたのである。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 28.3

3

Quare statim ab initio eorum qui corporea caecitate aut membrorum omnium debilitate afflicti erant, omnimodam gerebat curam, non domesticorum aut satellitum operâ utens, at ipsa operi manus adhibens; et in ipsorum tuguria ingredi non dedignata, unicuique necessaria suppeditabat.

PL 14, 62C

そのため、彼女は初めから、肉体の目の見えない者や、手足がすべて弱っている者たちに、あらゆる世話を行った。家の者や従者の手を使うことなく、自ら手を働かせ、彼らの粗末な小屋に入ることも厭わず、一人一人に必要なものを与えた。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 28.4

4

Ipsa etiam Ecclesiarum circumeundo invisens hospitia, ministrabat aegrotis, eisque obsequium et curam adhibebat, ollas nimirum fervefaciens, jusculum praegustans, patinam afferens, porrigens panem, pocula proluens, et alia exercens omnia, quae famulorum, atque ancillarum opera judicantur.

PL 14, 62D

また教会の宿泊所を巡って訪れ、病人に仕え、彼らに奉仕と世話を施した。鍋を温め、汁の味を先に見、皿を運び、パンを差し出し、杯をすすぎ、召使いや女中の仕事と見なされるほかのすべてを行った。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 28.5

5

Solebat autem assidue conjugem his compellare: Te semper, ô marite, animo reputare convenit, et quid olim fueris, et quem in gradum nunc perveneris; ista enim tecum indesinenter si recogites, in benefactorem tuum ingratus numquam evades: sed imperium, quod accepisti, administrabis aequis legibus; qua etiam ratione debitum largitori ejus exsolves obsequium.

PL 14, 62D

彼女はいつも夫にこう語りかけていた。「夫よ、あなたはつねに、心の中で考えねばなりません。かつて何者であったか、いまどの地位に至ったかを。それをやまず思い起こすなら、あなたの恩人に対して恩知らずになることは決してなく、受けた帝国を公正な法をもって治め、その与え主に対し、負っている奉仕を果たすでしょう」。