作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita)

Caput III 第III章

Anonymous · Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) · PL 14, 47B · 7 sectiones

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.1

1

Religiosum imperatorem Valentinianum ita locutum rogabat conventus, ut ipse suffragium ferret, quippe qui sapientia et pietate ornatus esset.

PL 14, 47B

敬虔な皇帝ウァレンティニアヌスがこう語ると、会議は、知恵と敬神とで飾られた皇帝自身が票を投じるよう求めた。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.2

2

Ille vero: Vires meas, inquit, longe superat talis conatus: at vos qui divina gratia decorati, et hoc eodem splendore donati estis, magis congrue feretis suffragium. Isti igitur hinc exeuntes apud se deliberaverunt.

PL 14, 47B

しかし彼は言った。「そのような企ては私の力をはるかに超える。むしろ、神の恩寵で飾られ、この同じ輝きを授けられた諸君こそ、ふさわしく票を投じるであろう」。そこで彼らはここから出て、自分たちのあいだで協議した。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.3

3

Cives porro illius urbis seditionem inter se commovebant, hi quidem illum, illi autem hunc praeponi contendentes.

PL 14, 47C

ところが、その都市の市民たちは、互いのあいだで騒乱を起こし、ある者はこの人を、別の者はあの人を立てるべきだと争った。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.4

4

Qui enim Auxentii lue erant infecti, secum sentientibus suffragabantur: illi ex adverso, qui saniori a parte stabant, expetebant fidei consortem habere antistitem.

PL 14, 47C

アウクセンティウスの疫病に感染していた者たちは、自分たちと同じ考えの者に票を投じた。これに対し、健全なほうの側に立つ者たちは、信仰を同じくする司教を持つことを望んだ。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.5

5

Itaque divinus Ambrosius in Romanorum clarus senatu, post alia multa honorum fastigia, per id temporis praefecturam Italiae a piis imperatoribus Constantino et Constante obtinuerat.

PL 14, 47C

さて、神のごときアンブロシウスは、ローマ人の元老院で名を知られ、ほかの多くの高位を経たのち、そのころ、敬虔な皇帝コンスタンティヌスとコンスタンスから、イタリアの長官職を得ていた〔本文のまま。アンブロシウスの総督赴任はウァレンティニアヌス1世の治世である〕。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.6

6

Is erat sane vir vita purus, et virtutis amator, probatus autem et verbis et opere; sapientia vero quae hauritur e sacris litteris, enutritus, tametsi necdum initiatus esset.

PL 14, 47C

彼は、いまだ入信の儀を受けてはいなかったが、生き方が清く、徳を愛し、言葉においても行いにおいても認められた人であり、聖なる文書から汲まれる知恵に養われていた。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 3.7

7

Quin etiam eloquentia graecanica et poetica facultate exercitatus erat, aequus pariter et sanus rerum arbiter, nec non omnis actionis pravae quaesitor accuratus.

PL 14, 47C

それだけでなく、ギリシア風の弁論と詩作の技にも鍛えられ、公平で健全な事の判定者であり、あらゆる邪悪な行いを入念に探り出す者でもあった。