作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita)

Caput VII 第VII章

Anonymous · Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) · PL 14, 50B · 4 sectiones

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 7.1

1

Haec itaque cum Valentinianus magnus et pius imperator Mediolani dixisset atque fecisset, et pulchre quidem constituisset imperium, rectae vero fidei professione refulsisset; sexto decimo imperii anno vita decedit: successores autem relinquit filios suos Gratianum junioremque Valentinianum, Valente fratre in Orientis regionibus rerum potiente, eo scilicet qui Arianis in perfidia sese conjunxit.

PL 14, 50B

大にして敬虔な皇帝ウァレンティニアヌスは、ミラノでこのように語り、行い、帝国をみごとに整え、正しい信仰の告白によって輝いたのち、治世の第十六年に世を去った。そして後継者として、息子のグラティアヌスと、年下のウァレンティニアヌスを残した。東方の地では弟ウァレンスが支配しており、彼はアレイオス派と不信仰で結びついた者であった。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 7.2

2

Hic quidem cum Gothis pugna congressus atque devictus, in paleariam casam confugiens, igne ibidem interiit: in Gratianum autem Valentiniani quidem filium, Valentis vero ex fratre nepotem recidit universa Romanae ditionis potentia; primum enim a patre non modo sceptrum Europae, verum etiam totius Occidentis relictum cepit: deinde vero, cum sine liberis Valens e medio sublatus esset, Asiam quoque, et quidquid in Africa reliqui erat, is obtinuit.

PL 14, 50B

このウァレンスはゴート人と戦いを交えて敗れ、藁を貯える小屋に逃げ込み、そこで火に焼かれて死んだ。ウァレンティニアヌスの子であり、ウァレンスにとっては兄弟の子にあたるグラティアヌスに、ローマの支配の力のすべてが帰した。まず父から、ヨーロッパの笏のみならず、西方全体の笏が残されて、彼が受けた。そののち、ウァレンスが子のないまま取り除かれると、アジアも、またアフリカに残っていたものも、彼が手に入れた。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 7.3

3

Quoniam autem patris exemplo colebat pietatem, episcopos omnes, quos Valens in gratiam Arianae haeresis patria ejectos extorres fecerat, ab exsilio ipse revocavit.

PL 14, 50C

彼は父の例にならって敬神を重んじたので、ウァレンスがアレイオス派の異端に迎合して故国から追放し流浪させていた司教たちをすべて、自ら流刑から呼び戻した。

Vita et institutum S. Ambrosii (ex graeco latine reddita) 7.4

4

Idem etiam cum a barbaris, dum Valens imperaret, bello victoribus devastatam esse Thraciam comperisset, relicta Italia, in Pannoniam venit.

PL 14, 50C

ウァレンスが統治していたあいだに、蛮族が戦いに勝ってトラキアを荒らしたと知ると、彼はイタリアを後にして、パンノニアへ来た。