De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.1
Prophetam cognitione divinae providentiae recreatum: ipsum et cum eo omnes homines comparatione coelestium civium jumentis haud esse absimiles; eosdem tamen Dei gratia ad humanam revocari dignitatem.
PL 14, 846D預言者は神の摂理の認識によって元気を取り戻したこと。彼自身も、彼と共にすべての人も、天の市民たちと比べれば、家畜とさして異ならないこと。しかし彼らは、神の恩寵によって人間の尊厳へ呼び戻されること。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.2
25. Haec ergo considerans, animoque intendens sanctus Propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. Unde ait ipse: Quia delectatum est cor meum, et resoluti sunt renes mei.
PL 14, 847A25. それゆえ、聖なる預言者は、これらを考え、心に留めて、以前は乱されていたのに、喜んだ。そこで彼自身が言う。「私の心が喜んだので、私の腎は解き放たれた。」
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.3
Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: et velut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 21 et seq.) .
PL 14, 847A「そして私は無に帰せられ、知らなかった。汝のもとで、私は家畜のようになった。それでも私はつねに汝と共にいる」(詩篇72:21以下)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.4
Cum cognovissem, inquit, quia Deus humana curat et respicit, requieverunt renes mei, hoc est, ex maxima fatigatione veteris imprudentiae requievi per agnitionem boni coelestis et gratiae.
PL 14, 847A「神が人間のことを気遣い、顧みると私が知ったとき、私の腎は休んだ」と彼は言う。すなわち、古い無思慮によるこの上ない疲労から、天の善と恩寵を認識することによって、私は休んだのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.5
Sunt enim quidam renes animae, qui vexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resolvuntur ad requiescendum coelestis agnitione doctrinae, et quasi pulchro quodam fulcro coelestium praeceptorum subnixi foventur.
PL 14, 847A実際、魂には、無知の労苦によって我々の内で苦しめられる腎のようなものがある。それは、天の教えの認識によって、休むために解き放たれ、天の戒めのいわば美しい支えにもたれて、いたわられる。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.6
Tunc, inquit, intellexi, quia vane fatigabar; quoniam id quod verum est nesciebam. 26. Et velut jumentum factus sum: pulchre addidit, apud te; comparatione enim coelestium homo quid est nisi jumentum irrationabile?
PL 14, 847B「そのとき私は、自分が空しく疲れていたこと、真実なものを知らなかったからだと悟った」と彼は言う。 26. 「そして私は家畜のようになった」。彼は見事に、「汝のもとで」と付け加えた。天の者たちと比べれば、人間は理性なき家畜にほかならないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.7
Nam et stellae cum sint lucidae, vanescunt solis exortu. Et Moyses ait: Non sum idoneus ab hesterno die, ex quo coepisti loqui cum servo tuo: et tenui, inquit, voce et tardiloquus sum (Exod. IV) .
PL 14, 847B実際、星も輝いてはいても、太陽が昇れば消え失せる。そしてモーセは言う。「昨日以来、汝がその僕と語り始めて以来、私はふさわしい者ではない。私は声が細く、口が重い」(出エジプト記4)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.8
Ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum videtur esse jumentum. Sed tamen nemo desperet; quia homines et jumenta salvos facit Deus.
PL 14, 847Bこうして人間もまた、キリストと比べてとは言わないが、天使たちと比べれば、物言わぬ家畜に見える。だが、それでも誰も絶望してはならない。神は人も家畜も救うからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.9
Et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper; ut desinam esse jumentum, et dicas mihi: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31) .
PL 14, 847Cだから、私は私からではなく、汝から学んだので、汝にこそ私はつねに結びつこう。私が家畜であることをやめ、汝が私にこう言うようになるためである。「汝はここで私と共に立て」(申命記5:31)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.10
Circumfusus enim Dei gratia homo incipit esse, qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem. Homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae.
PL 14, 847C実際、神の恩寵に取り巻かれて、人は〔真に〕人となり始める。無思慮のゆえに、獣のような無感覚と無知を示していた者がである。人間であることは、理性と恩寵を受け入れうるか否かで確かめられるからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.9.11
Itaque a mutis animalibus separatum se esse gaudet, et in hominum adscitum esse consortia, quae Deus visitat et tuetur. Quid enim est homo, nisi quia memor est ejus Dominus, aut quia a Domino visitatur?
PL 14, 847Cこうして彼は、物言わぬ動物から切り離されたことを喜び、神が訪れ、守る人々の交わりに迎え入れられたことを喜ぶ。実際、人間とは何か。主がこれを心に留めるか、あるいは主に訪れられるという、そのことにほかならない。