De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.1
Amicos mala semper delictorum causa evenire asserentes retundit Job, interrogando cur impii hac in vita bonis affluant; quae tamen vera mala esse ostenduntur.
PL 14, 832Aヨブは、悪いことはつねに罪のゆえに起こると主張する友人たちを、やり込める。不敬虔な者たちがなぜこの生で善いものにあふれるのかを問うことによってである。しかも、それらが真に悪であることが示される。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.2
Ibidem quis vere beatus habendus sit: tum quis bene vel male seminet: tum qualis injustorum posteritas; quove discrimine hi flagellis immunes, justi eisdem dicantur obnoxii? Denique impios non aeternitate, sed falsa ejus imagine potiri demonstratur.
PL 14, 832B同じ箇所で、誰が真に幸いな者と見なされるべきか。さらに、誰がよく種をまき、誰が悪く種をまくか。さらに、不義の者たちの子孫がどのようであるか。どのような区別によって、不義の者たちは鞭を免れ、義なる者たちは同じ鞭に服すると言われるのか。最後に、不敬虔な者たちは永遠ではなく、その偽りの像を手にしているにすぎないことが示される。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.3
11. Sed dicite mihi: Si propter peccatum meum hoc patior, sicut objicitis, quare impii vivunt? Nec solum vivunt, sed etiam repleti sunt divitiis, et fructus multiplicant: sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum?
PL 14, 832B11. 「だが、私に言え。汝らの言うとおり、私が自分の罪のためにこれを受けているのなら、なぜ不敬虔な者たちは生きているのか。彼らはただ生きているだけでなく、富に満たされ、収穫を増やす。さらに子らを得て、その家は豊かではないか。」
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.4
Haec evidenter specie bona: sed altiori mysterio invenies, quoniam quae putantur bona, non sunt bona; et quae putantur mala, potiora illis aestimantur.
PL 14, 832Bこれらは、見かけとしては明らかに善い。だが、より深い奥義において、あなたは見いだすであろう。善いと思われるものは善ではなく、悪いと思われるものは、それらよりも優れたものと評価される、ということを。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.5
12. Inveteraverunt, inquit, in divitiis (Ibid. 7) ; πεπαλαίονται,, dixit; ut non tam diuturna divitiarum possessio, quam inveterata copiarum molestia significata videatur; sicut vidit Ecclesiastes divitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa districtione ac sollicitudine (Eccle. V, 12) .
PL 14, 832B12. 「彼らは富のうちに古びた」と彼は言う(ヨブ記21:7)。ペパライオンタイ(「古びた」)と彼は言ったのであり、それは、富の所有が長く続いたことよりも、豊かさの煩いが古びたことを意味すると見える。コヘレトが、富は、それを所有する者にとって災いとなるよう保たれ、極度の窮迫と心労のうちに失われると見たとおりである(コヘレトの言葉5:12)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.6
Pereunt enim quae hic relinquuntur, et mortuo prodesse non possunt. Habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem invenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret, nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: Beatus homo qui replevit desiderium suum ex his; non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5) .
PL 14, 832C実際、ここに残されるものは滅び、死んだ者の益にはなりえない。それゆえ死者は、それらのゆえに心労をもち、安息を見いだせなかった。恥じ入るようなものを残し、携えていくべきものを何も携えなかったからである。これは、次のように書かれている者とは、はるかに異なる。「その欲望をこれらによって満たした人は幸いである。門で敵に語るとき、彼は恥じない」(詩篇126:5)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.7
Cui haereditas Dominus est, et merces ex Mariae Virginis partu: hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret, qui nihil eorum quae sunt saeculi concupivit: sed adversarium, depositis veteris hominis exuviis, telo continentiae vulnerati; ut obstrepere ei in hujus vitae fine non posset, vulnere claudus, et virtutum admiratione confusus.
PL 14, 832Cその者には、主が嗣業であり、おとめマリアの出産から来る報いがある。この者は、最期に、知恵の称賛をもって宣べられる。この世のものを何一つ欲しなかったので、恥じ入るようなものをもたなかったからである。むしろ、古き人の脱け殻を脱ぎ捨てて、敵を自制の槍で傷つけた〔底本は vulnerati。vulneravit と読む〕。それゆえ敵は、この生の終わりに、傷のために足を引きずり、徳への驚嘆に恥じ入って、彼に騒ぎ立てることができなかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.8
Habes ergo non esse laudabilem, qui inveteratus in pecuniae cupiditate sit, non renovatus in perceptione gratiae. 13. Videamus aliud: Semen eorum, inquit, secundam animam (Job. XXI, 8) , id est, non inter justos habentur.
PL 14, 832Dこうして、あなたは知る。金銭の欲望に古びて、恩寵の受容によって新たにされなかった者は、称賛に値しない。13. 別の点を見よう。「彼らの種は魂に従う」〔底本は secundam。secundum と読む〕と彼は言う(ヨブ記21:8)。すなわち、義人たちの中には数えられない、ということである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.9
Justi enim in spiritu seminant, et de spiritu metent vitam aeternam: illi vero qui secundum animam seminant, spiritalia metere non possunt; quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim illi est, et non potest scire quae sunt spiritus; et ideo non repletur spiritalibus. sed judicatur.
PL 14, 833A実際、義人たちは霊において種をまき、霊から永遠の生命を刈り取る。だが、魂に従って種をまく者たちは、霊的なものを刈り取ることができない。魂の人は神の霊のことを受け入れず、それは彼には愚かさであり、霊に属することを知ることができないからである。だから霊的なもので満たされず、かえって裁かれる。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.10
14. Filii eorum in oculis (Ibid.) id est, quae faciunt ideo faciunt, ut videantur ab hominibus, non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro judicio comprobetur.
PL 14, 833A14. 「彼らの子らは目の前にある」(ヨブ記21:8)、すなわち、彼らは自分のしていることを、人々に見られるためにしているのであって、来たるべき裁きで是認されるものを選ぶよう、善を考慮してのことではない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.11
Filios ergo Scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas.
PL 14, 833Aこうして、聖書は、しばしば「子ら」を「行い」の意で言い表す。我々の子孫は、子らにおいてよりも、善い行いにおいてこそ豊かだからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.12
Unde et Ezechias de gravi aegritudine liberatus, Ex hodierno, inquit, filios faciam qui nuntiabunt justitiam tuam, Domine Deus salutis meae, et non cessabo te benedicens cum psalterio omnes dies vitae meae (Esai. XXXVIII, 19 et 20) .
PL 14, 833Aそれゆえヒゼキヤも、重い病から解放されて、こう言う。「今日から、私は子らをもうけよう。彼らは汝の正義を告げ知らせるであろう、私の救いの神、主よ。私は、一生のあいだ毎日、琴をもって汝をほめたたえることをやめない」(イザヤ38:19, 20)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.13
Bona enim posteritas devotionis et fidei, quae captivitati nescivit succumbere, quam filii Ezechiae pertulerunt. 15. Et addidit dicens: Quia non est illis timor, non est flagellum a Domino (Job XXI, 9) .
PL 14, 833B実際、敬虔と信仰の子孫は善いものである。それは捕囚に屈することを知らず、ヒゼキヤの子らがこれに耐えた。15. そして彼は付け加えて言った。「彼らには恐れがなく、主からの鞭がない」(ヨブ記21:9)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.14
Justus autem dicit: Quoniam flagellatus sum tota die (Ps. LXXII, 14) ; et optat flagellari, ut recipiatur a Domino: et vult timere Dominum; quia timor Domini initium sapientiae est. Nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua (Job XXI, 10) .
PL 14, 833Bだが義人は言う。「私は一日中、鞭打たれた」(詩篇72:14)。そして、主に受け入れられるために鞭打たれることを願い、主を畏れることを望む。主への畏れは知恵の初めだからである。また、自分の雌牛が流産しなくとも、それを幸いとは考えない(ヨブ記21:10)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.15
Sicut putant stulti. Per bovem enim quid significatur, nisi ruralis culturae I bor, qui semper redit in orbem, et numquam desinit, sed cum expleri videtur, revocatur in exordium? Isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorrham.
PL 14, 833B愚か者たちが考えるようにではない。実際、「牛」によって何が意味されるのか。農耕の労働〔底本の刷りは a が欠けて l bor となっている(翻刻は I bor)。labor と読む〕にほかならない。それはつねに円を描いて戻り、決してやまず、終わったかに見えるときにも、また始めへと呼び戻される。これらは、ソドムとゴモラを耕す〔colunt は「耕す」とも「住む」「崇める」とも取れる〕者たちである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.16
Ergo qui colunt Aegyptum, glebasque terrarum aratro quodam solidae mentis invertunt, laborem sibi pariunt, et dolores metunt. Ideo bucula eorum non abortit; sed parit, ut augeatur labor eorum et quae conceperunt omnia, generant sine timore Dei.
PL 14, 833Cそれゆえ、エジプトを耕し、頑なな精神の犂のようなもので土塊をひっくり返す者たちは、自分のために労苦を生み、痛みを刈り取る。だから、彼らの雌牛は流産せず、産む。彼らの労苦が増すようにである。そして彼らは、身ごもったすべてのものを、神への畏れなしに産む。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.17
Justi autem longe aliter gloriantur. Non enim in abundantia divitiarum, nec in partu pecorum; sed in Domino gloriantur dicentes: De timore tuo in utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI, 18) .
PL 14, 833Cだが義人たちは、まったく別の仕方で誇る。富の豊かさや、家畜の出産においてではなく、主において誇り、こう言う。「汝への畏れのゆえに、我々は胎に宿し、救いの霊を産んだ」(イザヤ26:18)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.18
De justis ergo dicitur; quia spiritum salutis generaverunt, quem acceperunt de timore Dei, non de malitia hujus saeculi, de qua legimus: Ecce parturivit injustitiam, concepit laborem, et deperit iniquitatem (Ps. VII, 15) .
PL 14, 833Cそれゆえ、義人たちについてこう言われている。彼らは救いの霊を産んだのであり、それを神への畏れから受けたのであって、この世の悪意から受けたのではない。この悪意について、我々はこう読む。「見よ、彼は不義を産み、労苦を身ごもり、不法を産み落とした〔底本は deperit。peperit と読む〕」(詩篇7:15)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.19
Melior ergo abortus quam partus saecularium. Denique de homine qui in hoc saeculum venit, et vanitatem mundi hujus et tenebras pertulit longaevitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiavit quia melior illo abortivus (Eccl. VI, 3) .
PL 14, 833Cゆえに、流産のほうが、世の者たちの出産よりもよい。実に、この世に来て、この世界の空しさと闇を、長い寿命のあいだ耐え忍んだ人について、コヘレトは、流産で生まれた者のほうが彼よりよいと宣告した(コヘレトの言葉6:3)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.20
Huic enim requies magis quam illi; quia non expertus est varietatem saeculi, in qua et si mille annos quis vixerit, quod bonum est videre non potuit. Fugisse ergo haec magis est gratiae, quam subiisse.
PL 14, 833Dこの者のほうが、あの者よりも安息があるからである。世の変転を経験しなかったからである。その変転の中では、たとえ千年生きたとしても、善いものを見ることができなかった。それゆえ、これらを逃れたことは、これらを経験したことよりも、むしろ恩寵に属する。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.21
16. Sed fortasse illud moveat quod adjunxit: Quia manent sicut oves aeternae; pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam, et delectantur voce psalmi. Consummaverunt autem in bonis vitam suam, in requie autem inferni dormierunt (Job XXI, 11 et seq.) .
PL 14, 833D16. だが、おそらく、彼が付け加えた次のことが人を動かすであろう。「彼らは永遠の羊のようにとどまる。彼らの子らは遊び、琴と竪琴を取って、詩篇の声を楽しむ。彼らは善いものの中で一生を終え、冥界の安息の中で眠った」(ヨブ記21:11以下)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.22
Distingue haec, et quia spiritalis es, dijudica. Impii sicut aeterni sunt, non aeterni; quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus.
PL 14, 834Aこれらを区別せよ。あなたは霊的な者なのだから、見分けよ。不敬虔な者たちは、永遠であるかのようであって、永遠ではない。永遠でない者から、永遠を受け取ることはできないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.23
Non ergo potest dare quod non habet, nec potest illuminare qui non possidet lucem: sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. Transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis.
PL 14, 834Aそれゆえ、彼は持たないものを与えることができず、光を所有しない者が照らすこともできない。ただ、不信者を欺くために、光の天使に姿を変える。しかも、偽りの光の見せかけによって姿を変えるのであって、永続する輝きの光彩によってではない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.24
Unde et Salvator ait: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18) . Nec fulgur est, sed sicut fulgur.
PL 14, 834Aそこで、救い主もこう言う。「私は、サタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた」(ルカ10:18)。稲妻ではなく、稲妻のようなものである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.25
Considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis, et cognitioni coelestium sacramentorum, sicut aeternus putatur, non habet aeternae vitae stipendium; quia falsam habet imitationem, qui fidei non habet veritatem.
PL 14, 834Aある異端者が、体の節制と天の秘跡の認識に励んでいるのを考えてみよ。永遠であるかのように思われているが、永遠の生命の報酬をもたない。信仰の真理をもたない者は、偽りの模倣をもつにすぎないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.4.26
Hujus parvuli ludunt, sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere vult. Luxuriata est in psalterio et cithara, id est, in sono vocis, non in sacramentorum profundo; ut labiis resultaret, non in corda conferret.
PL 14, 834Aこの者の幼子たちは遊ぶ。放縦に過ごしたのちに嫁ごうとする、あの女のように。その女は琴と竪琴に放縦に過ごした。すなわち、声の響きにであって、秘跡の深みにではない。唇に響き返らせるだけで、心に運び入れないためである。