ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber I, Caput VII 第I巻 第VII章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 806A · 20 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.1

1

Omnium aetatum maxime lubricam adolescentiam: nos eorum etiam peccatorum, quae vitare nequiverimus, rationem esse reddituros: aerumnas nostras maris ac terrae incommodis non satis exprimi: coelum ac terram innovanda esse, nec futuram resurrectionem ante adventum ejus, qui nova omnia sit facturus.

PL 14, 806A

あらゆる年齢のうちで、青年期がもっとも滑りやすいこと。我々は、避けえなかった罪についても釈明を果たすことになること。我々の苦難は、海と陸の災いによっては十分に言い表されないこと。天と地は新たにされるべきであり、すべてを新たにする者の到来の前には、将来の復活もないこと。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.2

2

21. Iterum adjiciens dicit: Quare ascripsisti adversum me mala, et apposuisti mihi adolescentiae peccata (Job. XIII, 26) ? Pulchre id aetatis arripuit ad querelam, quae magis ad vitium lubrica esse consuevit.

PL 14, 806B

21. 彼はさらに付け加えて言う。「なぜ汝は私に対して悪を書き付け、私に青年期の罪を負わせたのか」(ヨブ記13:26)。彼は、とりわけ悪へ滑りやすいのが常であるその年齢を、見事に取り上げて訴えとした。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.3

3

Habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa vicina adolescentiae juventus bonae existimationis intuitum, et verecundiam delinquendi: adolescentia sola est invalida viribus, infirma consiliis, vitio calens, fastidiosa monitoribus, illecebrosa deliciis.

PL 14, 806B

実際、少年期には無垢があり、老年には思慮があり、青年期に近い壮年にさえ、よき評判への目配りと、過ちを犯すことへの恥じらいがある。青年期だけが、力において弱く、思慮において虚弱で、悪徳に燃え、忠告する者を嫌い、享楽に誘われやすい。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.4

4

In tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi hujus turbine, cur tam crebra naufragia improvidae ascribuntur aetati?

PL 14, 806B

世界のこれほど大きく、これほど険しく荒れ狂う旋風のなかで、なぜこれほど頻繁な難破が、分別の足りない年齢のせいにされるのか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.5

5

Unde praeclare David totius temporis ejus veniam sibi a Domino postulavit dicens: Delictum juventutis meae et ignorantiae ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7) , quia tunc maxime calor corporis fervet, et aestu sanguinis vaporantis ignescit.

PL 14, 806B

それゆえダビデも、その全期間の赦しを主に見事に請うた。「私の青年期と無知の罪を、主よ、思い起こすな」(詩篇24:7)。それは、とりわけこの時期に体の熱が沸き立ち、煮えたつ血の熱で燃え上がるからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.6

6

22. Sed iterum ipsum audiamus: Mortalis, inquit, filius mulieris, brevis vitae est, et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit, et decidit, discedit autem ut umbra, et non resistit. Nonne et ab hoc ratio quaeritur?

PL 14, 806C

22. だが、再び彼自身に聞こう。「女から生まれた死すべき者は、短い命であり、怒りに満ちている。花のように咲き、そして落ち、陰のように去って、とどまらない。この者からもまた釈明が求められるのではないか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.7

7

Et hunc fecisti intrare in judicium sub conspectu tuo. Quis autem mundus est a sorde? Sed nemo, etiamsi unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 1 et seq.) .

PL 14, 806C

「それなのに汝は、この者を汝の面前で裁きに入らせた。汚れから清い者は誰か。だが誰もいない。たとえ地上での彼の命がわずか一日であっても」(ヨブ記14:1以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.8

8

Vere miserabilis conditio, ut peccati sui quod vitare non possit, rationem praestare cogatur: judicium intrare, in conspectum Domini subire omnipotentis compellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot vitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quivis esse non possit, ut ab ipsis cunabulis prius obrepat infantiae culpa, quam sit ullus sensus erroris.

PL 14, 806C

まことに惨めな境遇である。避けえぬ自分の罪について釈明を果たすよう強いられ、裁きに入り、全能の主の面前に出るよう迫られ、自らの生の幾多の年齢を駆け抜けてなした行いの理由を述べさせられるのだ。誰であれ罪から清くはありえず、揺りかごのうちから、誤りの感覚が少しでもある前に、幼年期の咎が忍び寄るというのに。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.9

9

Quamque illud miserabile, ut brevis sit vita ejus, dulcis illecebra, multiplex aerumna, iracundia quotidiana. Itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est. 23. Est, inquit, arbori spes.

PL 14, 806D

また、その命が短く、誘惑が甘美で、苦難が多重で、怒りが日ごとであることも、何と惨めなことか。こうして、わずかな楽しみのなかに、絶えざる苦渋がある。23. 彼は言う。「木には望みがある。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.10

10

Si enim fuerit excisa, virescit; et in petra mortuus ramus ejus fuerit, ad odorem aquae florebit; faciet autem messem sicut novella. Vir autem defunctus abiit, cadens autem mortalis homo non ultra est. Tempore autem fluctuat mare Job. XXIV).

PL 14, 807A

「もし切り倒されても、芽を吹く。岩のなかでその枝が枯れても、水の匂いで花を咲かせる。また若木のように収穫をもたらす。だが人は、死んで去り、倒れた死すべき人間は、もはやいない。海は時が来れば波立つ」(ヨブ記24)〔底本は引照の開き括弧を欠き、Job. XXIV とのみ刷る。番号は刷られたまま写したが、引かれているのはヨブ記14:7以下で、XIV の誤りか〕。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.11

11

Spectavimus prophetici sermonis seriem ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari, quae omni injuriae, crebrisque tempestatibus subjacent: quam validum argumentum nostrae expressit aerumnae?

PL 14, 807A

我々は、預言者の言葉の連なりが、地と海という二つの下位の元素——あらゆる害と頻繁な嵐にさらされるもの——から、我々の苦難についての何と強力な論拠を引き出したかを見た。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.12

12

Terrena, inquit, virgulta, nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus vitales resurgunt. Mare quoque ipsum temporum vicibus solet fluctuare.

PL 14, 807A

彼は言う。地のやぶや木々の茂みは、たとえ枯れても、生命の用のために甦る。海もまた、時の巡りによって波立つのが常である。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.13

13

At vero caro nostra semper exaestuat, sibique ipsa tempestas est, nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur. 24. Cum autem dormierit homo, non resurgit usque dum coelum non assuatur (Ibid., 12) .

PL 14, 807A

しかし我々の肉は、つねに煮えたぎり、それ自身が嵐であり、嵐の動きと憐れむべき難破から休むことがない。24. 「人は眠りについたなら、天が縫い合わされなくなる〔ミーニュの脚注は、諸版がここを non を欠いて「天がほどかれる(dissuatur)まで」と読むことを記す。意味は変わらない〕まで、甦らない」(ヨブ記14:12)〔底本は Ibid., 12 とのみ刷る。章は先の引照(ヨブ記14章)に従った〕。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.14

14

Quod videtur declarare, donec coelum novetur; erit enim coelum novum et terra nova, sicut scriptum est (Esai. LXV, 17) . Nam quod assuitur, vetus est: quod vetus, mutabitur.

PL 14, 807B

これは、天が新しくされるまで、ということを示していると見える。新しい天と新しい地があるであろうと、書かれているとおりだからである(イザヤ65:17)。実際、縫い合わされるものは古く、古いものは変えられる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.15

15

Denique audi David dicentem: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt: tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur (Psal. CI, 26 et 27) .

PL 14, 807B

結局のところ、ダビデの言うのを聞け。「初めに汝は地を据えた、主よ。天は汝の手の業である。それらは滅びる。だが汝はとどまる。すべては衣のように古びる。汝は上掛けのようにそれらを取り替え、それらは取り替えられる」(詩篇101:26、27)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.16

16

Possumus etiam illud adtexere, quoniam quod vetus est, assuitur; quod novum, cogitur. A diebus autem Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. Assuebat ergo illud Synagoga in paucis, Ecclesia cogit in millibus.

PL 14, 807B

次のことも付け加えることができる。古いものは縫い合わされ、新しいものは力で迫られる。洗礼者ヨハネの日々以来、天の国は力で迫られ、迫る者たちがこれを奪い取る。会堂はこれを少数の者のなかで縫い合わせていたが、教会は数千の者のなかで押し集める〔cogere は「強いる」「寄せ集める」の両義〕。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.17

17

Vel quia nunc coelum assui videtur nebulis et caligine, nocturnisque tenebris, et croceo diei surgentis rubore diversa et discolori specie saepe contextum.

PL 14, 807C

あるいはまた、今や天が、霧と暗がりと夜の闇に縫い合わされ、また昇る昼のサフラン色の赤みによって、色の異なるさまざまな姿に織り上げられているように見えるからでもある。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.18

18

Tunc autem nox non erit amplius, et non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quia Dominus illuminabit super eos, sicut dicit Joannes (Apoc. II, 23) . Vel quia: Vae iis qui assumunt cervicalia ad evertendas animas populi (Ezech. XIII, 18) .

PL 14, 807C

しかしそのとき、夜はもはやなく、燈火の光も太陽の光も要らなくなる。主が彼らの上に光を放つからであると、ヨハネが言うとおりである(黙示録2:23)〔引照は底本のまま。引かれた句は黙示録22:5 にあたる〕。あるいはまた、「災いあれ、民の魂を覆すために枕を取る者たちに」(エゼキエル13:18)とあるからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.19

19

25. Deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac vita requiem non haberet, et universa subito incursu mortis amitteret, Spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec veniret qui non assueret vetera novis, nec vestimentum novum committeret in vestimentum vetus; sed omnia faceret nova, sicut ipse dixit: Ecce faciam nova.

PL 14, 807C

25. 我々のもろさの惨めさを嘆く預言者に、聖なる霊は、こう注ぎ込んだ。〔我々のもろさは〕この生にも安息をもたず、突然の死の襲来ですべてを失うのだが、人は、古いものを新しいものに縫い付けず、新しい衣を古い衣に継ぎ合わせず、むしろすべてを新しくする者が来るまで、甦らないのだ、と。主自ら言ったとおりである。「見よ、私は新しいものを造る」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.7.20

20

Ipse est enim resurrectio, ipse primogenitus ex mortuis in quo omnes quidem praerogativam futurae resurrectionis accepimus: solus tamen ipse adhuc resurrectione perpetua resurrexit.

PL 14, 807D

実に、彼こそ復活であり、彼こそ死者の中からの初子である。彼において、我々はみな将来の復活の優先の権を受けた。だが、永続する復活をもって、いまなお復活したのは、彼ひとりである。