ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber IV, Caput I 第IV巻 第I章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 837A · 9 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.1

1

[0837] David frequenter de saeculi vanitate disseruisse in psalmis, sed maxime in LXXII, ubi se ob improborum prosperitates, et calamitates proborum graviter initio commotum esse, ac tamen postea correctum significat.

PL 14, 837A

ダビデは詩篇の中でたびたび世の空しさについて論じたが、とりわけ第七十二篇において、不敬な者たちの繁栄と義しい者たちの災難に初めは激しく心を動かされたものの、のちには正されたことを示している。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.2

2

Uter ejusdem psalmi auctor David nimirum, an Asaph dicendus videatur. 1. Decursa est interpellatio sancti Job: nunc adoriamur eam interpellationem quam reperimus in psalmis.

PL 14, 837A

同じ詩篇の作者は、むろんダビデとすべきか、それともアサフとすべきか。1. 聖なるヨブの嘆きは語り終えられた。今や、詩篇の中に見いだされる嘆きに取りかかろう。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.3

3

Ipse quidem David pluribus locis de saeculi vanitate non tacuit, et inania esse quae putantur bona istius mundi, frequenter asseruit, et maxime in psalmo trigesimo octavo, in quo dicit: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6) ; et quamquam in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur, thesaurizat, et ignorat cui congregat ea.

PL 14, 837B

ダビデ自身も多くの箇所で世の空しさについて沈黙しなかったし、この世の善と思われているものが空虚であることをたびたび主張した。とりわけ第三十八篇では、こう言っている。「ただし、生きている人はみな全くの空しさである」(詩篇38:6)。また、「人は神の像として歩むとはいえ、それでも空しく騒ぎ、財宝を積み、誰のためにそれを集めるのかを知らない」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.4

4

Et alibi: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3) ? Quod hic habeant umbratilem gloriam, ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis invenire non possint.

PL 14, 837B

また別の箇所ではこう言う。「主よ、罪人はいつまで、罪人はいつまで誇るのか」(詩篇93:3)。〔これは、〕彼らがこの世では陰のような栄光を持つが、世を去ったときには慰めの実を見いだすことができない、ということである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.5

5

Idem tamen inseruit psalmum septuagesimum secundum, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod ejus fuerit principium prolapsionis; ut non mediocri dolore perstrictus sit, cum videret peccatores in hoc mundo affluere divitiis, abundare rebus secundis: se autem, qui justificaverit cor suum, esse in afflictationibus et aerumnis: nec mediocrem traxisse offensam in exordio; sed postea per Domini flagella correctum, et illuminatum divinae cognitionis gratia verae didicisse seriem traditionis.

PL 14, 837B

それでもこの人は第七十二篇を挿入した。その中で彼自身がアサフの名のもとに、自分の転落の始まりはこうであったと公言している。すなわち、罪人たちがこの世で富に満ち、順境にあふれているのを見て、小さからぬ痛みに打たれたこと、自分は心を義としたのに患難と苦難の中にあること、初めに小さからぬつまずきを引き寄せたこと、しかしのちに主の鞭によって正され、神的な認識の恩寵に照らされて、真の伝えの筋道を学んだこと、である。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.6

6

2. Nusquam autem invenio sanctum Asaph aliquibus adversis fuisse vexatum: at vero sanctus David plurima gravia et periculorum plena toleravit, de suis enim laboribus dicit.

PL 14, 837C

2. ところが、聖なるアサフが何らかの逆境に悩まされたことは、どこにも見いださない。これに対し聖なるダビデは、重く危険に満ちた多くのことを耐え忍んだ。彼は自分の労苦について語っているのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.7

7

Unde et psalmus non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur, quod ex graeco Psalterio apertius manifestatur, ut videatur David etiam huic Asaph sicut et aliis, canendum, quem scripserat ipse psalmum dedisse.

PL 14, 837C

それゆえ、この詩篇は、題が教えるように、聖なるアサフの〔作〕としてではなく、聖なるアサフ〔に〕と題されている。ギリシア語の詩篇集からはそのことがいっそう明らかで、ダビデは自ら作ったこの詩篇を、他の者たちにと同じくこのアサフにも、歌うべきものとして与えたと見える。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.8

8

Sed quia scriptum est in ipso titulo, defecisse psalmos David, quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis, postea psalmus David titulorum inscriptionem comprehendat usque in ultimum finem?

PL 14, 837D

だが、題そのものに、ダビデの詩篇は終わった〔どの箇所を指すかは定かでない。詩篇71篇の結びの「ダビデの賛歌は終わった」の句を言うか〕と書かれているのに、これら十の詩篇を過ぎたのち、ダビデの詩篇が最後まで題の銘を備えているのは、どうして終わったことになるのか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.1.9

9

Ideo sequestrata hujusmodi definitione, quae sit psalmi series consideremus, et a primo versiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.

PL 14, 838A

それゆえ、この種の定義〔の問題〕は脇に置いて、詩篇の筋道がどのようなものかを考察し、預言的な嘆きの第一節から始めることにしよう。