ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 801A · 9 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.1

1

Quomodo amici Job ad consolandum eum venientes ejus dolorem acerbaverint: et quam magnifice idem senserit de divina potestate, ac redemptionis mysteria designaverit?

PL 14, 801A

ヨブの友人たちは、彼を慰めに来て、かえって彼の苦痛を募らせたこと。また、ヨブが神の権能についてどれほど壮大に語り、贖いの奥義を示したか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.2

2

10. Sed iterum ipsum audiamus dicentem: In veritate novi quod ita est; quomodo enim erit justus, mortalis, etc. (Job. IX, 1 et 2) . Incumbebant illi amici qui ad consolandum venerant, et quasi inimici amaris eum perurgebant sermonibus.

PL 14, 801A

10. だが、再び彼自身が言うのを聞こう。「私は、そのとおりであると真実に知っている。実際、死すべき者がどうして義人でありえようか、云々」(ヨブ記9:1、2)。慰めに来たはずのあの友人たちが彼にのしかかり、敵のように苦い言葉で彼を責め立てた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.3

3

Unum enim solatii genus est in aerumna et in amaritudine constitutis culpa vacare; ut ea quae perpetiuntur adversa, non pro delicti pretio sustinere videantur.

PL 14, 801B

というのも、苦難と苦渋のうちにある者にとって、慰めの一つの種類は、咎がないことだからである。耐えている逆境が、罪の代価として受けているものに見えないようにということだ。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.4

4

Hoc quoque sancto viro adimere gestiebant; ut videretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis gravibus Domini contraxisset offensam, et pro impietatibus suis illa toleraret: describentes impiorum supplicia; ut qui vitia sererent, et meterent sibi dolores, quod mandato perirent Dei (Job. IV, 8 et 9) , et spiritu vitae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus (Ibid., 19 et seq.) , et arescerent, cogitationes destitueret versutorum, os obstrueret injusti (Job. V, 13 et 16) .

PL 14, 801B

友人たちは、この聖なる人から、これすらも奪いたがった。すなわち、彼自身が自分の苦難の張本人であり、重い罪によって主の怒りを招き、自らの不敬虔のゆえにそれらを耐えているように見せようとしたのである。そして不敬虔な者たちの刑罰を描いてみせた〔ut 以下の構文は定かでない。ヨブ記の引用の趣旨を述べる間接話法と解した〕。悪徳を蒔き、自らに苦痛を刈り取る者は、神の命令によって滅び(ヨブ記4:8、9)、神の命の息によって死に絶える。神は泥の家に住む者たちに息を吹きかけ(ヨブ記4:19以下)、彼らは干からびる。神は狡猾な者たちの思いを打ち砕き、不義な者の口を塞ぐからである(ヨブ記5:13、16)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.5

5

Quae vera quidem de Domini potestate; sed non convenientia tanti viri meritis asserebant. 11. His ergo respondit: In veritate novi quia ita est; quomodo enim justus mortalis apud Dominum?

PL 14, 801B

これらは主の権能については確かに真実であったが、これほどの人の功績にはふさわしくないことを、彼らは言い立てていた。11. それゆえ彼は彼らに答えた。「私は、そのとおりであると真実に知っている。実際、主のもとで、死すべき者がどうして義人でありえようか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.6

6

Si enim voluerit judicio contendere cum eo, non audiet illum; ut non ad unum verbum ejus mille sermonibus contradicat. Sapiens est enim intellectu, et fortis, et magnus: quis tam durus, ut in conspectu ejus possit subsistere?

PL 14, 801C

「もし人が神と裁きで争おうと望んでも、神はその者に耳を傾けないだろう。それは、神の一つの言葉に対して、千の言葉をもって反論することのないようにである〔contradicat の主語は定かでない。神と争う人を主語と取った〕。神は知性において賢く、強く、偉大である。誰がこれほど頑なで、神の前に立ちおおせようか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.7

7

Qui facit montes inveterascere, et nesciunt, et evertit eos iracundia. Qui commovet orbem terrarum a fundamentis, et columnae ejus quatiuntur. Qui dicit soli, et non oritur, adversus autem sidera consignat.

PL 14, 801C

「神は山々を古びさせるが、山々は知らず、怒りによってこれを覆す。神は地の円環を土台から揺り動かし、その柱は震える。神が太陽に命じると、太陽は昇らず、星々に対しては封印する。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.8

8

Qui extendit coelum solus, et ambulat sicut in pavimento supra mare. Qui facit vergilias, et hesperum, et septentrionem, et austri ministerium: qui facit magna et investigabilia, gloriosaque et immensa, quorum non est numerus.

PL 14, 801C

「神はただひとり天を広げ、海の上を、舗道の上のように歩む。神はプレアデスと宵の明星と北斗と南風の務めを造り、偉大で究めがたく、栄光に満ちて測りがたい、数えきれぬことを行う。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.4.9

9

Si praeterierit me, non videbo: et si me praetergressus fuerit, nec sic sciam (Ibid., IX, 3 et seq.) . Quanto vehementiore tuba iste increpuit de Domini potestate? Sed in ea justorum auxilium, non ruina est. Denique videtur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.

PL 14, 801D

「神が私の傍らを過ぎても、私は見ないだろう。私の傍らを通り過ぎても、それでも私は知らないだろう」(ヨブ記9:3以下)。この者は、主の権能について、どれほど激しいラッパをもって声高に語ったことか。だが、その権能は、義人たちにとっては助けであって、破滅ではない。結局のところ、威力が表されているように見えるが、むしろ我々の贖いの奥義が明らかにされているのである。