ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber III, Caput V 第III巻 第V章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 834B · 35 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.1

1

Impios in bonis saeculi finire vitam, at postea requie coelesti carere: contrarium vero nobis optandam; quod in prosperitate sit illecebra vitiorum ac impunitatis praesumptio.

PL 14, 834B

不敬虔な者たちは、世の善いものの中で生を終え、のちに天の安息を欠く。我々には反対のことが望まれるべきである。繁栄には、悪徳への誘惑と、罰を免れるという思い込みがあるからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.2

2

Hanc amentiam revincit sanctus vir supplicium et praesens et aeternum praeparatum esse declarans.

PL 14, 834B

聖なる人は、この愚かさを論破し、現世の刑罰も永遠の刑罰も備えられていると宣言する。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.3

3

Tum enumeratis eorum sceleribus ipsa Deo latere non posse ostendit: quae sit eorumdem portio, describit; atque ad sapientiam quam illi deseruerunt, sectandam nos adhortatur.

PL 14, 834B

次に、彼らの罪を数え上げたのち、それらが神に隠れえないことを示す。彼らの分け前がどのようなものか、描き出す。そして、彼らが捨て去った知恵を追い求めるよう、我々に勧める。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.4

4

17. Hujusmodi itaque in bonis saeculi consummaverunt vitam suam (Job XXI, 13) , hanc utique quam vivebant, non illam cujus mercedem sperabant; et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie coelesti.

PL 14, 834B

17. こうして、このような者たちは、世の善いものの中で自らの生を終えた(ヨブ記21:13)。すなわち、生きていたこの生のことであって、その報いを望んでいたあの生のことではない。それゆえ彼らは、冥界の安息の中で眠ったのであって、天の安息の中でではない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.5

5

Nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno coelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. Magna enim illecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, oblivionem auctoris infundit.

PL 14, 834C

我々は、むしろここで労苦を引き受けることを祈ろう。天の国で、永遠の安息の慰めを得るにふさわしくされるためである。実に、順境の豊かさは、罪を犯す大きな誘惑である。それは高慢へと持ち上げ、作り主を忘れさせる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.6

6

Considera illum divitem in Evangelio (Luc. XVI, 19 et seq.) super ostrum et purpuram recumbentem, cujus de mensa micas justus ille pauper Lazarus colligebat. Nonne tibi videtur dives ille ad Deum dicere: Discede a me: vias tuas scire nolo (Job XXI, 14) .

PL 14, 834C

福音書のあの富者を考えよ(ルカ16:19以下)。緋と紫の上に横たわり、その食卓から、義なるあの貧者ラザロがパンくずを拾っていた。あなたには、その富者が神にこう言っているように見えないか。「私から去れ。私は汝の道を知ろうと思わない」(ヨブ記21:14)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.7

7

Et vere nolunt scire hujusmodi vias Domini; si enim vellent, cognoscerent. Sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. Quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem (Esai. XXII, 13) .

PL 14, 834C

実際、彼らはこのような主の道を知ろうとしない。望むなら知るであろうから。だが、その道は労苦に満ちているので、滅びる者たちに避けられ、そらされる。こうして、酔った者のように、救いの作り主を認めない(イザヤ22:13)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.8

8

Denique conversus ad compotatores suos: Manducemus, inquit, et bibamus: quid enim prodest si serviamus ei? Aut quae utilitas si observemus eum (Job XXI, 15) ?

PL 14, 834D

ついに、飲み仲間のほうを向いて、こう言う。「食べよう、飲もう。彼に仕えて何の益があろう。彼を重んじて何の得があろう」(ヨブ記21:15)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.9

9

Haec itaque dicit saecularium abundantia rerum temulentus; quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur.

PL 14, 834D

彼がこう言うのは、世の物の豊かさに酔っているからである。世にあっては、罪の報いがすぐには払われないからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.10

10

Supinabatur enim, quia in manibus ei ad voluptatem omnia suppetebant: et conscius impietatis suae cujus poena sequestrabatur, putabat quod Deus impiorum scelera non videret.

PL 14, 834D

実際、彼は仰向けに寝そべっていた。あらゆるものが快楽のために手もとにあったからである。そして、自分の不敬虔を意識しつつも、その刑罰が先送りされていたので、神は不敬虔な者たちの罪を見ていないと考えた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.11

11

18. Huic ergo opinioni ejus respondit sanctus Job: noli esse securus ac dissolutus aestimans quod ad te in hoc ipso saeculo Domini flagella non veniant.

PL 14, 834D

18. この彼の考えに、聖なるヨブは答えた。「安心しきって気を緩め、主の鞭がこの世のうちでは汝のもとへ来ないなどと思うな。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.12

12

Verumtamen etiam impiorum lucerna exstinguitur (Job XXI, 17 et seq.) : ad tempus lucet, non habet lumen aeternum; et ipsis quamvis saeculum faveat, quia ejus qui principatum habet in hoc saeculo, faciunt voluntatem, solet venire rerum conversio, et dolores ab ira et indignatione coelesti, ut ventilentur, sicut paleae a vento.

PL 14, 835A

「しかし、不敬虔な者たちの灯火も消える」(ヨブ記21:17以下)。しばらくは輝くが、永遠の光をもたない。世が彼らに好意を寄せていても――この世で首位にある者の意志を行っているからであるが――、事態の逆転と、天の怒りと憤りから来る苦痛が臨むのが常であり、彼らは、籾殻が風にふるわれるように、ふるい分けられる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.13

13

Injusti sicut paleae ventilantur, justi sicut triticum. Denique audi dicentem Petro Dominum: Ecce satanas expetivit vos, ut ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31 et 32) .

PL 14, 835A

不義の者たちは籾殻のようにふるわれ、義なる者たちは小麦のようにふるわれる。実際、主がペトロに言うのを聞け。「見よ、サタンは、汝らを小麦のようにふるうことを求めた。だが私は、汝のために祈った、汝の信仰が尽きないように」(ルカ22:31, 32)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.14

14

Deficiunt illi qui sicut paleae ventilantur: non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit, plurimorum fructuum accessione cumulatum. Ideo dicit Propheta: Heu me quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe (Michae. VII, 1) !

PL 14, 835A

籾殻のようにふるわれる者たちは尽きる。落ちて甦り、多くの実が加わって積み上げられたあの穀粒に似る者は、尽きない。だから預言者は言う。「ああ、私は、収穫のときに刈り株を拾う者のようになった」(ミカ7:1)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.15

15

Stipulae igitur quae cito exuritur, impietas comparatur, et pulveri. Ideo postquam dixit: Erunt sicut paleae a vento, subtexuit versiculum statim dicens: Aut sicut pulvis quem abstulit ventus (Job. XXI, 18) .

PL 14, 835B

こうして、速やかに焼き尽くされる刈り株に、不敬虔は、塵とともにたとえられる。だから彼は、「彼らは風に吹かれる籾殻のようになる」と言ったのち、すぐに続く一句を織り込んで言った。「あるいは、風が運び去る塵のように」(ヨブ記21:18)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.16

16

Denique ut cognoscas quia impius sicut pulvis cito fatiscit atque evanescit, habes in primo psalmo dictum: Non sic impii, non sic, id est, non sicut justi: sed tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. 19. Et facit discretionem inter justum et impium.

PL 14, 835B

最後に、不敬虔な者が塵のようにたちまち衰え、消え失せることをあなたが知るように、第一の詩篇に言われているのを見よ。「不敬虔な者はそうではない、そうではない」、すなわち、義なる者たちのようではない。「むしろ、風が地の面から吹き飛ばす塵のようである」。19. そして彼は、義なる者と不敬虔な者とのあいだに区別を設ける。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.17

17

Hic, inquit, moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia: interiora autem ejus plena sunt adipis: medulla autem eorum supereffluit.

PL 14, 835B

「この者は」と彼は言う。「自らの純朴の力の中で死ぬ。すべては豊かさと恵まれた姿の中にある。その内臓は脂肪に満ち、その髄はあふれている。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.18

18

Ille autem conficit in amaritudine animae suae cursam vitae istius, nihilque boni epulatus finem accipit (Job XXI, 23 et seq.) . Cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari? In sepulcra inducitur, et in tumulo vigilat suo.

PL 14, 835B

「だがあの者は、自らの魂の苦渋の中で、この生の走路〔底本は cursam。cursum と読む〕を終え、何一つ善いものを食することなく、終わりを迎える」(ヨブ記21:23以下)。その者の功績に応じて、何がふさわしく示されえようか。墓に運ばれ、自分の塚の上で見張る。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.19

19

Ne haec quidem poena mediocris; mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram viventium, sed ad tumulos mortuorum. Qui vivit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu vitam carpit aeternam.

PL 14, 835C

これもまた並の刑罰ではない。死の安息をもたず、生ける者の地にではなく、死者の塚へ運ばれることである。実に、生きている者は死者のあいだに探されず、アブラハムの懐で永遠の生命を享受する。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.20

20

Ideo viri illi duo in veste fulgenti dicebant ad mulieres: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic (Luc. XXIV, 6) .

PL 14, 835C

だから、輝く衣を着たあの二人の男は、女たちにこう言った。「なぜ生きている者を死者のあいだに探すのか。彼はここにいない」(ルカ24:6)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.21

21

20. Deinde (Job XXIV, 2 et seq.) enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderent, et cum pastore diripuerint gregem, subjunctorium pupilli abduxerint, pigneraverint bovem viduae, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in vineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis vestimentis nudos fecerint dormire.

PL 14, 835C

20. 次に(ヨブ記24:2以下)、不敬虔な者たちの悪行を数え上げる。彼らは境界を越え、羊飼いもろとも群れを奪い、孤児の荷役獣を連れ去り、寡婦の牛を質に取り、自分のものでない畑を刈り取り、弱い者たちは彼らのブドウ畑で賃金も食物もなしに働かされ、衣を剥ぎ取られて裸で眠らされた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.22

22

Plerique quorum animae operimentum ademerint, stillicidiis humescebant montium; et quia integimentum deerat, petra sese operiebant. Rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur, qui magis erigi debuissent.

PL 14, 835D

魂を覆うものを奪われた多くの者は、山の滴りに濡れ、覆いがなかったので岩で身を覆った。孤児たちは母の乳房から奪い取られ、倒れた者たちは押しつぶされた。本来は引き起こされるべき者たちが。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.23

23

Esurientes fraudabantur cibo, et anima infantulorum graviter ingemiscebat. 21. Numquid haec ignorare potuit, quem nihil praeterit? Nuda inferna in conspectu ipsius, et non est amictus nequissimis (Job XXVI, 6 et seq.) ; quia latere non possunt.

PL 14, 836A

飢えた者たちは食物をだまし取られ、幼子たちの魂は重く呻いた。21. 何ものも見逃さない者が、これを知らずにいられたであろうか。「冥界は彼の目の前に裸であり、最も邪悪な者たちには覆いがない」(ヨブ記26:6以下)。彼らは隠れることができないからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.24

24

Extendit Boream pro nihilo: suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus ejus: columnae coeli dissiluerunt, et timuerunt ab increpatione ejus. Virtute compescuit mare, disciplina autem struit cetum maris.

PL 14, 836A

「彼は北風を無の上に広げた。大地を無の上に吊るし、水を雲の中に縛り、雲は彼の足もとで裂けない。天の柱は砕け、彼の叱責を恐れた。彼は力で海を鎮め、教えによって海の怪物を整える。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.25

25

Claustra coeli reformidant eum: praecepto mortificavit draconem praevaricatorem. Virtutem tonitrui ejus quis intelligit? In tantis ergo flagitiis quae spes impio est? Numquid si confidit in Domino salvabitur?

PL 14, 836A

「天の閂は彼を恐れる。彼は命令によって、背反の竜を殺した。彼の雷の力を誰が悟るだろうか。これほどの悪行のうちにある不敬虔な者に、どんな希望があるか。主に信頼するなら、救われるのか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.26

26

Dicam, inquit, vobis quid sit in manu Domini; et desinite inanibus inania addere (Job XXVII, 8 et 11) . 22. Et describit quam miserabilis impiorum portio sit.

PL 14, 836A

彼は言う(ヨブ記27:8, 11)。「私は汝らに、主の手にあることを告げよう。むなしいことにむなしいことを加えるのをやめよ。」22. そして彼は、不敬虔な者たちの分け前がいかに惨めかを描く。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.27

27

Quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sunt, quibus deest bonorum meritorum successio (Ibid. 14 et seq.) . Illa enim vera posteritas, quae non terris, sed in coelo est. Hujusmodi ergo viris haereditas inopia est, et mors successio.

PL 14, 836B

たとえ多くの子をもっても、彼らは子孫なき者である。善い功績の継承が欠けているからである(ヨブ記27:14以下)。実に、真の子孫とは、地にではなく天にあるものである。それゆえ、このような者たちにとって、嗣業は欠乏であり、死が相続である。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.28

28

Cum divitias coacervaverint, mendicabunt; quia cum mortui fuerint, indigebunt, qui requiem invenire non possunt. Viduas eorum nemo miserabitur: sed manebunt deserti, atque omnis copulae solatio destituti.

PL 14, 836B

彼らは富を積み上げても、物乞いをする。死んだときには乏しくなるからである。彼らは安息を見いだせない。彼らの寡婦を憐れむ者はない。彼女らは見捨てられ、あらゆる結びつきの慰めを欠いたまま残る。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.29

29

Etsi congregetur pecunia sicut terra, atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea substantia eorum, et omne nominis eorum patrimonium tamquam a tineis consummabitur.

PL 14, 836B

たとえ金銭が土のように集められ、金が泥のように用意されても、彼らの財産はクモの巣のようにむなしく、彼らの名のもとにある財産のすべては、虫に食われるように尽きる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.30

30

Dormiens dives nihil adjiciet, aperuit oculos suos, et jam non est (Job. XXVIII, 1 et seq.) . Permanet in doloribus. Nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. Aurum in metallis, argentum in metallis: de metallo eruitur, et in metallum revertitur.

PL 14, 836B

「眠る富者は何も加えない。目を開けると、もういない」(ヨブ記28:1以下)。彼は苦痛の中にとどまる。ゆえに、この世にあるすべてのものは無である。金は鉱山にあり、銀は鉱山にある。鉱山から掘り出され、鉱山へ戻る。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.31

31

Quid enim aliud nisi metallum est mens avari? Quae tamquam defossum tenet quidquid receperit, et in venis terrae ac latibulis abscondit; eo quod uti nesciat. Quotidie aurum de metallis promitur: de avaro proferre quis potuit?

PL 14, 836C

実際、貪欲な者の精神は、鉱山にほかならない。それは、受け取ったものは何であれ、埋められたもののように保ち、地の脈と隠れ処に隠す。使うことを知らないからである。毎日、金は鉱山から取り出される。貪欲な者から取り出すことのできた者があろうか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.32

32

23. Cum igitur nihil prosit vana fames auri, quia quidquid congregaverit, labitur: miserandi profecto qui deseruerunt viam justam, et obliti sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi, difficilis investigatu, impervia superbis, interclusa jactantibus: humilioribus plana, aperta sapientibus.

PL 14, 836C

23. それゆえ、金へのむなしい飢えは何の益もなく、集めたものは何であれ滑り落ちるのだから、正しい道を捨て、それを忘れた者たちは、まことに憐れむべきである。その道には、貴い石も決して比べられない。それは探し出すのに難しく、高ぶる者には通れず、誇る者には閉ざされ、へりくだる者には平らで、知恵ある者には開かれている。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.33

33

Et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in via justa, per quam adversarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui percucurrit hunc mundum, transire non potuit.

PL 14, 836D

だから、我々は知恵を求めるべきである。正しい道を歩むためである。あの敵対者は、獅子のように奪い、吠えつつ、この世界を駆け巡ったが、その道を通ることはできなかった。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.34

34

Sed qui sapientiam vult investigare, non in abysso eam quaerat (sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte, suo ingenio profunda ejus possint cognoscere), non in mari eam requirat.

PL 14, 836D

だが、知恵を探ろうとする者は、淵の中にそれを求めてはならず(その深みを、自分の意志で、自分の才によって知りうると思っている哲学者たちのように)、海にそれを尋ねてもならない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.5.35

35

Etenim ubi tempestas, ubi procella venti est, non potest ibi esse sapientia. Sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis, et pax quae super omnem intellectum est.

PL 14, 837A

実際、嵐のあるところ、風の暴風のあるところに、知恵がありうるはずはない。むしろ、精神の静けさのあるところ、すべての理解にまさる平和のあるところに、知恵を求めよ。