De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.1
Impios in interitu suo cum somnio bene comparari, quod nempe animae illorum omnibus bonis vacuae reperiantur: et eorumdem tenebrosae imagines e lumine coelestis Hierusalem deleantur.
PL 14, 846A不敬虔な者たちは、その滅びにおいて夢に見事にたとえられること。それは、彼らの魂がすべての善を欠いた者として見いだされ、また彼らの暗い像が、天のエルサレムの光から消し去られるからであること。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.2
23. De ipsis ergo et hic dicit: Defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam, velut somnium exsurgentis (Psal. LXXII, 19 et 20) , id est, ita deficiunt et evanescunt impii, sicut somnium exsurgentis a somno primum; quia in tenebris sunt, et in tenebris ambulaverunt, nec resedit aliquod eorum boni operis vestigium, sed similes eorum qui somnium vident: qui autem somniat, in nocte somniat; nox autem in tenebris.
PL 14, 846A23. それゆえ、彼らについてここでも言う。「彼らは自分の不法のゆえに絶え、滅びた。目覚める者の夢のように」(詩篇72:19–20)。すなわち、不敬虔な者たちは、眠りから初めて目覚める者の夢のように、絶え、消え失せる。彼らは闇の中におり、闇の中を歩んだので、彼らの善い行いの跡は何一つ残らず、むしろ夢を見る者たちに似ているのである。夢見る者は夜に夢見、夜は闇の中にある。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.3
Filii tenebrarum sunt privati sole justitiae, et splendore virtutis, dormientes semper, et non vigilantes, de quibus bene dicitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6) .
PL 14, 846B闇の子らは、正義の太陽と徳の輝きを奪われ、つねに眠り、目覚めていない。彼らについては見事にこう言われている。「彼らは自分の眠りを眠り、何も見いださなかった」(詩篇75:6)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.4
Etenim cum animae eorum a corpore separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil invenient, nihil tenebunt; et quod se tenere arbitrabantur, amittent; quoniam stultus et insipiens cum divitiis exundaverint, relinquent alienis divitias suas, neque simul ad inferna descendet cum eis gloria domus eorum.
PL 14, 846B実際、彼らの魂は、体から離れるとき、いわば体の眠りから解き放たれた者として、何も見いださず、何も持たないであろう。自分が持っていると思っていたものを、失うのである。愚かで無分別な者は、富があふれても、自分の富を他人に残し、その家の栄光も、彼らと共に冥界へ下りはしないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.5
24. Sequentia quoque demonstrant quomodo impius non inveniatur, sed intereat. Quoniam imago ejus in civitate Domini illa superiore Hierusalem non invenitur.
PL 14, 846C24. 続く箇所も、不敬虔な者がどのように見いだされず、滅びるかを示している。彼の像は、主の都、あの上なるエルサレムに見いだされないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.6
Dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) .
PL 14, 846C実際、主は我々を、自分の像と似姿に描いた。主自身が、こう言って教えるとおりである。「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.7
Si bene egerimus, manet in nobis ista imago coelestis: si male quis agit, deletur in illo haec imago (illius utique qui descendit de coelo), et est in eo imago terreni.
PL 14, 846C我々が善く行えば、この天の像は我々の内にとどまる。もし誰かが悪く行えば、その者の内でこの像(むろん、天から降った者の像である)は消し去られ、その者の内に地的な者の像がある。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.8
Unde et Apostolus dicit: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) . Bonorum ergo imagines perseverant, et in illa Dei civitate resplendent.
PL 14, 846Cそれゆえ、使徒は言う。「我々が地的な者の像を担ってきたように、この天的な者の像も担おう」(一コリント15:49)。それゆえ、善い者たちの像は存続し、神のあの都で輝く。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.9
Si quis autem ad graviora peccata deflexerit, nec egerit poenitentiam, imago ejus aboletur vel dejicitur; sicut Adam de paradiso ejectus est et exclusus.
PL 14, 846Cだが、もし誰かがいっそう重い罪へ逸れ、悔い改めを行わなければ、その者の像は消し去られ、あるいは突き落とされる。アダムが楽園から追い出され、締め出されたように。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.10
Quicumque autem pie honesteque se gesserit, intrat in civitatem Dei, et infert imaginem suam, ut in illa Dei fulgeat civitate.
PL 14, 846Dしかし、敬虔に、また品位をもって身を処した者は誰でも、神の都に入り、自分の像を携えて入り、あの神の都で輝く。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.11
Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20) ; quia isti in lumine fulgere non possunt, qui tenebrosis se operibus induerunt. Exemplum accersamus de saeculo.
PL 14, 846D「主よ、汝は汝の都で、彼らの像を無に帰す」(詩篇72:20)。闇の業を身にまとった者たちは、光の中で輝くことができないからである。世から例を引こう。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.8.12
Vide quemadmodum in civitatibus bonorum principum imagines perseverent, deleantur imagines tyrannorum.
PL 14, 846D都において、善い君主たちの像がどのように存続し、僭主たちの像が消し去られるかを見よ。