De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.1
David ab iniquorum causa suam discerni postulat, non autem Christus, quippe cui a Patre datum sit omne judicium.
PL 14, 824Bダビデは、不義の者たちの訴えから自分の訴えが切り離されることを求めるのであって、キリストはそうではない。キリストには父から一切の裁きが与えられているのだから。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.2
Merito Prophetam ob intestinos atque externos hostes turbatum institisse, ut mature sibi divini auxilii lux affulgeret; eum tamen futurae redemptionis cognitione a Deo fuisse recreatum.
PL 14, 824B預言者が内なる敵と外なる敵のゆえに心乱れ、神の助けの光が早く自分に輝くよう迫ったのは、もっともである。しかも彼は、来たるべき贖いの認識によって神から力を回復させられたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.3
29. Tertia quoque Prophetae interpellatio quod in medio hominum nequitias exercentium constitutus, causam suam ab eorum contagio cupiat separari. Quod multi ad Dominum Jesum referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere judicium, qui vincit cum judicatur.
PL 14, 824C29. 預言者の第三の嘆きは、悪事を働く人々の只中に置かれて、自分の訴えがその者たちの汚染から切り離されることを願う、というものである。これを多くの者は主イエスに帰すべきだと考える。裁かれるときに勝つ者、ただその者だけが、裁きを恐れないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.4
Habet enim a viro iniquo judicium, in quod volens Christus ingreditur, ut habes scriptum: Populus meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te (Mich. VI, 3) ?
PL 14, 824C実際、キリストは不義の人から裁きを受けており、その裁きの中へ自ら進んで入る。あなたが書かれたものを読んでいるとおりである。「私の民よ、私は汝に何をしたか、何において汝を悲しませたか」(ミカ6:3)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.5
Caeterum cum omne judicium illi dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod potest ipse subire judicium?
PL 14, 824Cしかし、父が一切の裁きを彼に与えたのは、弱い者としてでは決してなく、子としてである。そうであるのに、どうしてキリスト自身が裁きを受けることがありえようか。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.6
Si judicium Patris arbitrantur Filio esse subeundum, Pater utique non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio; ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Pater honorat filium, et tu dijudicas?
PL 14, 824Cもし彼らが、父の裁きを子が受けねばならないと考えるのなら、〔答えよう。〕「父は確かに誰をも裁かず、一切の裁きを子に与えた。すべての人が、父を敬うように子を敬うためである」。父が子を尊ぶのに、汝は子を裁き分けるのか。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.7
Hoc eo posuimus, ne quis nos arbitraretur quasi metu quaestionis in locum Domini subrogare personam Phophetae, cum sanctus David praevidens spiritu insurrecturos Judaeos adversus Domini passionem, judicium suae fidei non pertimescat: discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat; ne malis generis sui et posteritatis haeredibus prosapia totius Judaici generis implicetur.
PL 14, 824D我々がこれを述べたのは、我々がこの難問を恐れるかのように、主の位置に預言者の人格〔底本は Phophetae。Prophetae と読む〕を代わりに置いている、と誰かに思われないためである。聖なるダビデは、ユダヤ人たちが主の受難に逆らって立ち上がることを霊において予見していながら、自分の信仰が裁かれることを少しも恐れない。そして、自分の訴えが迫害者の民から切り離されることをも要求するのである。自分の民の悪しき者たち、その子孫である相続人たちのせいで、ユダヤ人の全種族の血統が巻き込まれることのないように、というわけである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.8
30. Non immerito ergo turbatur, qui videt sibi adversus carnem et sanguinem esse luctamen, atque in seipso sibi grave esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non valeat, nisi coeleste auxilium suffragetur.
PL 14, 824D30. それゆえ、自分に肉と血に対する戦いがあり、自分自身の内に重い難破があり、自分の体の中に、天の助けが力添えしなければ耐えられない嵐があるのを見る者が、心乱れるのは当然である。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.9
Nemo enim gravior homini hostis, quam domestici ejus: quid autem tam domesticum quam sibi homo, et suae carnis infirmitas?
PL 14, 825A実際、人にとって、その家の者たちほど重い敵はいない。そして、人にとって自分自身と自分の肉の弱さほど、家の者であるものがあろうか。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.10
Et ideo festinat Propheta, et toto precatur affectu, ut Christus adveniat fortitudo universorum, qui suscipiat omnes infirmitates, et faciat utraque unum, compugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias, sublato solvat pariete, qui internum, quominus in concordiam conveniret, dividebat affectum.
PL 14, 825Aそれゆえ預言者は急ぎ、全き思いをこめて祈る。キリストが万人の力として来て、すべての弱さを引き受け、〔二つのものを〕一つにし、精神と肉の相争う敵意を、隔ての壁を取り除いて解消してくれるように、と。その壁は、内なる思いが和合に至るのを妨げて、これを分けていたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.11
Ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis qui legis et aequitatis immemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium; repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret venire qui promiserat remedio se futurum.
PL 14, 825Aこうして、彼は自分自身の内に戦いを抱え、隣人たちの側からも、律法と公正を忘れて欺きの罠と待ち伏せを仕掛ける者たちがあり、望んでいた救いは先へ延ばされていた。救いをもたらすと約束した者が来るのを拒んでいるかのように、自分は退けられたと考えたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.12
Et tanquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda revocatus, orabat ut squallorem hujus saeculi repulsura lux irradiaret, aeterna adesset veritas, quae fallacem imaginem mundi hujus aboleret.
PL 14, 825Bそして、昇りゆく日の希望から闇の深みへと呼び戻されたかのようにして、この世の汚れを退ける光が輝き渡るように、永遠の真理が臨んで、この世界の偽りの像を消し去るように、と祈っていた。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.13
31. Adfuit Deus votis, qui solet et improvisus assistere, et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: Palam factus sum non quaerentibus me (Esai. LXV. 1) .
PL 14, 825B31. 神は願いに応えて臨んだ。神は思いがけず傍らに立ち、求めない者にも自らを現すのが常である。自ら言うとおりである。「私は、私を求めない者たちに自らを明らかにした」(イザヤ65:1)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.8.14
Et piis astipulatus oratis, votorum seriem celeri praevenit effectu, subitoque in Ecclesiam et in tabernacula sua sanctum Prophetam deduxit in spiritu, atque ante oculos ejus sacrum altare constituit, in quo futura totius mundi esset redemptio, et universorum toto orbe remissio peccatorum.
PL 14, 825Bそして敬虔な者たちの祈りに同意して、願いの連なりを速やかな成就によって先んじ、たちまち聖なる預言者を霊において教会へ、また自らの幕屋へと導き、その目の前に聖なる祭壇を据えた。そこに、全世界の贖いと、全地における万人への罪の赦しが成るはずであった。