ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 819A · 15 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.1

1

Propheta miseriis obsessus divinam implorat misericordiam, quae in adversis praecipue manifestatur. Deum hominis susceptorem esse, tum ob creationem qua in nos idem jus habet atque in lutea vasa figulus, tum ob defensionem qua concessam homini vitam conservat.

PL 14, 819A

預言者は災いに取り囲まれて、神の慈しみを請い求める。慈しみは逆境においてとくに現れる。神が人間の引き受け手であるのは、創造のゆえ――それによって神は、陶工が土の器に対して持つのと同じ権利を我々に対して持つ――であり、また庇護のゆえ――それによって人に与えた命を保つ――でもある。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.2

2

19. Denique ubi advertit David quod elevationes fluctuum saecularium super se venirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo vitae, memor Domini miserationum quas innumeris promisit oraculis, ad preces conversus interpellat Deum, sciens quod misericordia ejus in luce mandatur, id est, in Lege; quia lux praecepta tua (Esai. XXVI, 9) : in tentationibus autem quasi in noctis tenebris, manifestatur.

PL 14, 819A

19. 実に、ダビデは、この世の波の高まりが自分の上に来ることに気づいた。この生の海のなかで、我々がそれを数多く受けることは避けられない。そこで、主が数知れぬ託宣によって約束した憐れみを思い、祈りへ向き直って神に嘆き訴える。神の慈しみは光のうちに、すなわち律法のうちに命じられていることを知っていたからである。「汝の命令は光」(イザヤ26:9)。だがそれは、試みにおいて、いわば夜の闇のなかでこそ現れる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.3

3

Unde tamquam viator qui repatriare desideret, et pervenire quo tendat, confragoso tamen vitae hujus itinere fatigatus, ducem arcessit, et allevamentum obsecrat. 20. Apud me, inquit, oratio Deo vitae meae; dicam Deo: Susceptor meus es (Psal. XLI, 10) .

PL 14, 819B

それゆえ彼は、故郷へ帰り、目指す所に至ることを望む旅人のように、しかしこの生の険しい道のりに疲れ果てて、導き手を求め、助けを乞う。20. 「私のもとに、私の生命の神への祈りがある。私は神に言おう、汝は私を引き受ける者」と彼は言う(詩篇41:10)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.4

4

Bene nota jam sibi quaerit auxilia, et promissi auctorem convenit, atque usitati muneris praebitorem; ut in subveniendo, si meritum hominis offendit, divinum non offendat exemplum. Dicit aliquis: Quando suscipit eum Deus?

PL 14, 819B

彼はすでに自分によく知られた助けを求め、約束の主であり慣れ親しんだ賜物を与える者に訴える。助けるにあたって、たとえ人の功績がつまずいても、神の先例はつまずかないためである〔offendit/offendat を自動詞「つまずく、欠ける」と取った。人の功績が足りなくても、助けてきた神の先例は揺るがない、の意と解した〕。ある者は言う。「いつ、神は彼を引き受けるのか」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.5

5

Ut hoc astruamus, veni mecum ad Scripturae sacrae exordium (Gen. II, 7) , et vide quomodo Dominus manibus suis de luto hominem figuraverit. Unde et hic ipse in posterioribus dicit: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73) .

PL 14, 819B

これを論証するために、聖書の初めまで私とともに来て(創世記2:7)、主がどのように手ずから土から人を形づくったかを見よ。それゆえ彼自身も後の箇所で言う。「汝の手は私を造り、私を形づくった」(詩篇118:73)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.6

6

Quasi figulus quidam Deus fabricam carnis est operatus humanae. Et ad Hieremiam dicitur: Descende in domum figuli, et audies illic verba mea (Jerem. XVIII, 2) .

PL 14, 819C

神はいわば陶工のように、人の肉の造作を作った。そしてエレミヤにこう言われる。「陶工の家に下れ。そこで私の言葉を聞くだろう」(エレミヤ18:2)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.7

7

Figulo utique saepe contingit, ut dum vas fingitur, cadat de manibus ejus, et iterum colligat lutum, ut vas reformet. Denique et Hieremias dicit: Descendi, et vidi quo modo cecidit vas, quod ipse faciebat in manibus suis (ibid. 3, 4) .

PL 14, 819C

陶工にはしばしば、器を造っている間にそれが手から落ち、粘土を拾い集めて器を作り直すことがある。実にエレミヤも言う。「私は下り、見た。彼が手で造っていた器が、どのように落ちたかを」(エレミヤ18:3-4)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.8

8

Et iterum inquit: Fecit vas aliud quo modo placuit ei (Ibid.) . Recte ergo susceptor dicitur; quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formavit. Humani figuli vasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam.

PL 14, 819C

そしてまた彼は言う。「彼は、自分の気に入ったように、別の器を造った」(エレミヤ18:4)。それゆえ、引き受ける者と言われるのは正しい。自らの手で我々を引き受け、自ら形づくったからである。あれは人間の陶工の器であり、あるものは名誉のため、あるものは恥辱のためである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.9

9

Omnes sumus vasa fictilia: et si rex sit aliquis, vas fictile est; et si apostolus, vas fictile est. Unde et Paulus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .

PL 14, 819D

我々はみな土の器である。王であっても土の器であり、使徒であっても土の器である。それゆえパウロも言う。「我々はこの宝を土の器のうちに持っている」(二コリント4:7)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.10

10

Et propheta de rege dicit: Depretiatus est Jechonias sicut vas, cujus opera non est necessaria (Jerem. XXII, 28) . Et addidit: Terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jerem. XXII, 28) .

PL 14, 819D

また預言者は王について言う。「エコニアは、役に立たない器のように軽んじられた」(エレミヤ22:28)。さらに付け加えた。「地よ、主の言葉を聞け。この男を廃嫡された者として記せ」(エレミヤ22:28)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.11

11

Quasi patrio jure Deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et in terra eos scribit, quia filii terrae sunt. Unde cum Judaei accusarent adulteram, Dominus Jesus digito scribebat in terra.

PL 14, 819D

我々の神は、あたかも父の権利によるかのように、堕落した子らを廃嫡するのが常である。それゆえ彼らを地に記す。彼らは地の子だからである。それゆえ、ユダヤ人たちが姦淫の女を訴えたとき、主イエスは指で地に書いていた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.12

12

Justi autem non in terra scribuntur, quibus dicitur: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) . 21. Suscepit ergo nos Dominus, quando nos finxit: suscipit et quando nos jubet nasci.

PL 14, 819D

だが義人たちは地には記されない。彼らにはこう言われる。「汝らの名が天に記されていることを喜べ」(ルカ10:20)。21. こうして主は、我々を形づくったとき、我々を引き受けた。そして我々に生まれることを命じるときにも、引き受ける。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.13

13

Unde ait justus: Suscepit me ex utero matris meae (Ps. CXXXVIII, 13) . Cujus matris? Priusquam te formarem invutero, novi te (Jer. I, 5) Quos format et suscipit, exeuntes quoque suscipit. Et priusquam exires de vulva matris, sanctificavi te.

PL 14, 820A

それゆえ義人は言う。「彼は私の母の胎から私を引き受けた」(詩篇138:13)。誰の母の胎からか。「私は汝を胎内に形づくる前に〔底本は invutero。in utero と読む〕、汝を知っていた」(エレミヤ1:5)。形づくり引き受ける者は、出て行く者をも引き受ける。「そして汝が母の胎から出る前に、私は汝を聖別した」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.14

14

Susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur; et qui visitatione susceperit, ut protegat. Unde ait Propheta: Qui habitat in adjutorio Altissimi, dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum (Psalm. XC, 1 et 2) .

PL 14, 820A

引き受ける者とは、手で引き受けた者であり、人類の造り手が引き受ける者と言われるのがそれである。また、訪れによって引き受けた者、すなわち守るために〔引き受けた者〕もそうである。それゆえ預言者は言う。「いと高き者の助けのもとに住む者は、主に言うだろう。汝は私を引き受ける者、私の避け所」(詩篇90:1-2)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.5.15

15

Prima susceptio est operationis, secunda defensionis. Denique audi Moysen dicentem: Extendens alas suas assumpsit eos, et suscepit eos super scapulas suas (Deut. XXXII, 11) : sicut aquila suscipit, quae fetus suos examinare consuevit; ut teneat atque enutriat, quibus veri indolem partus, et incorruptae gratiam naturae astipulari adverterit; aut repellat, in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit.

PL 14, 820A

第一の引き受けは造ることの引き受け、第二は守ることの引き受けである。実に、モーセが言うのを聞け。「翼を広げて彼らを取り、肩の上に彼らを引き受けた」(申命記32:11)。それは、ワシが引き受けるのと同じである。ワシは雛を吟味するのを常とし、まことの生まれの素質と、損なわれていない本性の美質が保証されるのを認めた者を、抱いて養い、劣った生まれの弱さを幼いうちに見抜いた者を、退ける。