De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.1
Qui os suum in coelum ponunt, eos prae caeteris esse qui omnia stellarum necessitati attribuunt: ipsis tamen hanc a Deo gratiam reservari, ut revertantur cum Israel; cujus reditus mysterium declaratur: eosdem ut a Deo negent occulta cognosci, maxime induci peccatorum divitiis: postremo idem de Christo sensisse Simonem Pharisaeum.
PL 14, 842B口を天に置く者たちは、とりわけ万事を星の必然に帰する者たちであること。それでも彼らには、イスラエルと共に立ち返るという恩寵が神によって取っておかれること。その帰還の奥義が説かれること。同じ者たちは、神が隠れたことを知るのを否定し、とりわけ罪人たちの富に引き込まれること。最後に、ファリサイ人シモンもキリストについて同じことを考えたこと。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.2
12. Posuerunt in coelum os suum; et lingua eorum transivit super terram (Psal LXXII, 9) . Ponere in coelum os suum quid sit, docet nos ille ex fratribus adolescentior, qui regressus ad patrem dixit: Pater, peccavi in coelum et coram te (Luc. XV, 18) .
PL 14, 842C12. 「彼らは自分の口を天に置いた。彼らの舌は地の上を通り過ぎた」(詩篇72:9)。口を天に置くとはどういうことかを、我々に教えるのは、兄弟たちのうち年下のあの者である。彼は父のもとに帰って言った。「父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯しました」(ルカ15:18)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.3
Ponunt autem in coelum os suum qui sibi criminum auctoritates, nativitatis putant quadam necessitate deferri. Hi nec coelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur vitam hominis gubernari.
PL 14, 842Cだが、口を天に置くのは、罪を犯す権限〔criminum auctoritates の意は定かでない。「罪の責め」とも取れる〕が、誕生時の何らかの必然によって自分たちに授けられていると考える者たちである。彼らは天も地も容赦しないのが常で、星の運行によって人の生が支配されているとみなす。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.4
Nihil providentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. Atque utinam et isti, sicut ille unus de duobus adolescentibus, revertissent: bonus Dominus remedium non negasset, et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reservat Dominus regressionis gratiam; ut qui in Israel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem, per plenitudinem Ecclesiae revertantur; et non vacuos dies vitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleverit eos Dominus gratia spiritali.
PL 14, 842C摂理にも、善い習いにも、何一つ残さない。ああ、この者たちも、あの二人の若者のうちの一人のように立ち返っていたなら。善き主は薬を拒まなかったであろう。しかも、彼ら自身は癒されることを望まなくとも、主は立ち返りの恩寵を取っておく。それは、自分の心の盲目によってイスラエルの中で追い出された者たちが、教会の充満を通して立ち返り、この生の日々を空しく過ごさず、善い働きと信仰に満ちた日々を持つようになるためである。主が霊の恩寵で彼らを満たすときに。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.5
Quomodo autem revertantur, accipe. Quia caecitas, inquit, ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 26) .
PL 14, 843Aだが、どのように立ち返るかを、理解せよ。彼は言う。「盲目は、イスラエルの一部に生じた。諸国民の充満が入るまでである。こうして、全イスラエルは救われる」(ローマ11:25–26)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.6
Sed quia mysterium oportebat impleri, ut concluderet Deus omnia in incredulitate (Ibid., 32) , id est, redargueret atque convinceret (cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: Conclusit illum alterum), ideoque per suam misericordiam ut subditus fieret Deo mundus, regressus quidem est populus in haeredibus; sed is celeri errore traductus est, ut Deum non crederet occultorum esse praescium.
PL 14, 843Aだが、奥義が成就されねばならなかったので、神がすべてを不信仰のうちに閉じ込める(ローマ11:32)、すなわち論駁し、論破するためであり(二者が争うとき、一方が優位に立てば、「彼はもう一方を閉じ込めた」と言われる)、それゆえ、神の慈しみによって世界が神に服するようになるために、民は確かに、相続人たちにおいて〔in haeredibus の意は定かでない。直訳した〕立ち返った。だが、この民は速やかな誤りに引き回され、神が隠れたことを予知する者であるとは信じなかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.7
Sed Dominus illis, ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reservavit dicens: Ideo revertetur huc populus meus (Psal. LXXII, 10) . Quid est huc? Id est, ad me, ad aequitatem et justitiam meam, ad cultum meum. 13. Et implebit dies vitae suae (Ibid.) .
PL 14, 843Aだが主は、彼らがいつか贖われるように、将来の救いの恩寵を取っておき、こう言った。「それゆえ、私の民はここへ立ち返る」(詩篇72:10)。ここへ、とは何か。すなわち、私のもとへ、私の公正と正義へ、私への礼拝へ、ということである。13. 「そして、自分の生の日々を満たす」(詩篇72:10)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.8
Quod utique sic accipies, ut populus quidem redimatur, qui crediderit in eo: in quo etsi non redimantur, qui non crediderunt, tamen redempti populi Dei praerogativa defertur.
PL 14, 843Bこれをあなたはむろん、次のように受け取るであろう。すなわち、キリストを信じた民は贖われる。そのキリストにおいて、たとえ信じなかった者たちは贖われないとしても、それでも、贖われた神の民の特権が〔民に〕帰せられる。〔defertur の与え先は定かでない。民全体に、と取った〕
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.9
14. Isti ergo in errore positi dixerunt: Quomodo scivit Deus; et si est scientia omnis in Altissimo (Ibid., 11) ? Putant enim non esse in Deo scientiam; quia peccatores abundant prosperis saecularibus.
PL 14, 843B14. それゆえ、誤りの中に置かれたこの者たちは言った。「どうして神は知ったのか。いと高き者のうちに、あらゆる知識があるというのか」(詩篇72:11)。罪人たちが世の繁栄に満ちているので、神のうちに知識はないと考えるのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.10
Et adhuc inducit eos loquentes: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias (Ibid., 12) .
PL 14, 843Bそして、なお彼らが語るさまをこう持ち出す。「見よ、彼ら自身は罪人であって、世に満ち足りながら、富を得た」(詩篇72:12)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.11
Habes hoc in Evangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus videns quod mulier illa peccatrix venit in domum ejus, et super pedes Christi effudit unguentum, dicebat intra se: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum; quia peccatrix est (Luc. VII, 39) .
PL 14, 843Bあなたはこのことが福音書にいっそう明らかに表されているのを見いだす。そこでは、あのファリサイ人シモンが、あの罪人の女が自分の家に来て、キリストの足に香油を注いだのを見て、心の中でこう言っていた。「この者がもし預言者なら、自分に触れているのがどのような、またどういう素性の女かを、きっと知っているはずだ。罪人なのだから」(ルカ7:39)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.5.12
Sed patientia Dei non praejudicat veritati, et praescientia ejus, ac providentia hoc ipso amplius probatur, quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. Quod fortior videns ridet, incautus traducitur et movetur.
PL 14, 843Cだが、神の忍耐は真理を損なうことはなく、神の予知と摂理は、まさにこのこと、すなわち、罪の中に置かれた者が世の繁栄の成功にあふれていることによって、いっそう証明される。より強い者はそれを見て笑うが、用心のない者は引き回され、動揺する。