ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber II, Caput IX 第II巻 第IX章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 825C · 22 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.1

1

Prophetae verbis significari Deum, qui ab hominibus propter eorum peccata fuerat aversus, eis postea per passionem Christi reconciliatum: ubi Deum hominum sacrificia aversatum, reconciliari tamen posse etiam Esaiae testimonio confirmatur.

PL 14, 825C

預言者の言葉は、人々の罪のゆえに人々から顔をそむけていた神が、のちにキリストの受難によって彼らと和解したことを示している。また、神が人々の犠牲を拒んだとしても、それでも和解されうることは、イザヤの証言によっても確証される。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.2

2

Item ut in domum Dei ingrediamur, nos qui insularum instar, criminum fluctibus tunsi, naufragia patiebamur, multiplici ratione fuisse a Christo renovatos.

PL 14, 825C

同じく、神の家に入るために、島々のように罪の波に打たれて難破に苦しんでいた我々が、さまざまな仕方でキリストによって新たにされたこと。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.3

3

32. Videns ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum coelestium, illam mensam quae repellit atterentium insidias, sicut ipse in superioribus dixit: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui conterunt me (Psal. XXII, 5) , ait: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. (Psal. XLII, 4) .

PL 14, 825C

32. そこで彼は、霊において、あの天の秘跡の甘美さ、すなわち、砕く者たちの待ち伏せを退けるあの食卓を見て、前の箇所で自ら「汝は私の前に食卓を備えた、私を砕く者たちに向けて」(詩篇22:5)と言ったとおり、こう言う。「私は私の神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」(詩篇42:4)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.4

4

Pulchre dixit. quasi Adam, Et introibo. Ejecti enim eramus de paradiso Domini, ex quo Adam peccati sui conscius vultum Domini declinavit. Decore quoque addidit: Et introibo ad altare Dei, quasi in conspectu Dei rediret.

PL 14, 825D

見事に言った。アダムのように、「そして私は入ろう」と。我々は主の楽園から追い出されていたのであり、それは、アダムが自分の罪を意識して主の顔を避けたとき以来のことだからである。さらに適切に付け加えた。「そして私は神の祭壇に入ろう」と。あたかも神の面前に戻るかのようである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.5

5

Aversus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probavit. Latebat Cain alienus a Domini conspectu, furens effera vis animi, quod in fratris sui Dominus respexerat munera, in sua autem non respexerat, sub offensione proprios reliquit haeredes.

PL 14, 825D

神は我々の捧げ物から顔をそむけていた。近親殺しのあのカインの捧げ物を認めなかったときである。カインは主の面前から遠ざかって身を隠し、荒々しい心の力が猛り狂っていた。主が兄弟の捧げ物には目を留め、自分の捧げ物には目を留めなかったからである。彼は憤りを抱いたまま、自分の相続人たちを残した。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.6

6

Occiderat Abel non sibi, cujus et sanguis clamabat ad Dominum; sed occiderat omnibus nobis. Nullius prope jam sacrificium probabatur; quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec Deo fides, nec fratris germanitati pietas reservata est.

PL 14, 825D

カインがアベルを殺したのは、自分一人の損失としてではなかった――その血は主に向かって叫んでいた――。そうではなく、我々すべての損失として殺したのである〔non sibi … sed omnibus nobis の与格を、害の及ぶ相手を示すものと取った〕。もはやほとんど誰の犠牲も認められなかった。善を行う者はおらず、一人に至るまでいなかったからである。神への信仰も、兄弟の血縁への敬愛も守られなかったのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.7

7

Venit Dominus Jesus ut resuscitaret Adam. Resuscitatus est et Abel, cujus munera placuerunt Deo. Obtulit semetipsum Dominus Jesus, id est, primitias corporis sui, in sanguinis aspersione melius loquente, quam sanguis Abel locutus est in terra.

PL 14, 826A

主イエスは、アダムを甦らせるために来た。アベルもまた甦らされた。その捧げ物は神に喜ばれたのである。主イエスは自らを捧げた。すなわち自分の体の初穂を、血の注ぎにおいて捧げたのであって、その血は、地でアベルの血が語ったよりもよく語る。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.8

8

Respexit Deus in ejus munera, ex quo ipse reconciliationis divinae gratiam bonis reliquit haeredibus. Recte igitur sanctus David, quasi ex persona reconciliati hominis ait: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam.

PL 14, 826A

神はその捧げ物に目を留めた。それ以来、彼自身が、神との和解の恩寵を善き相続人たちに残したのである〔ipse は捧げ物を顧みられた主イエスを指すと取った。憤りのうちに相続人を残したカイン(2.9.5)と対をなす〕。それゆえ、聖なるダビデが、和解させられた人の人格から言うかのように、「私は私の神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」と言うのは正しい。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.9

9

33. Astruamus hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum et hominis aversatus sit Dominus prius sacrificia, et postea sit eidem reconciliatus.

PL 14, 826A

33. この箇所を、できるなら、別の預言者の例によっても補強しよう。すなわち、主が人の犠牲をまず拒み、のちにその同じ人と和解した次第を。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.10

10

Habemus in Esaiae libro scriptum, dicente Domino: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus.

PL 14, 826B

イザヤの書に、主が語って次のように書かれているのを我々は見いだす。「汝らの犠牲の多さが私に何になろう」と主は言う。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.11

11

Plenus sum: (Esai. I, 11) , id est abundo meis, vestra non quaero: holocaustomata arietum, et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectum meum.

PL 14, 826B

「私は満ち足りている」(イザヤ1:11)、すなわち、「私は自分のもので溢れており、汝らのものは求めない」ということである。「雄羊の焼き尽くす献げ物と、子羊の脂肪と、雄牛と雄山羊の血を私は望まない。そうしてまで私の面前に来るな」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.12

12

Et utique fetu pecorum obtulerat Abel sacrificium in quo placuerat Deo: sed typum non requirebat, qui exspectabat sacrificii veritatem. Exspectabatur enim passio Domini salutaris. Quis enim, ista requisivit de manibus vestris?

PL 14, 826B

たしかにアベルは家畜の子を捧げ、その犠牲によって神に喜ばれた。だが、犠牲の真実を待ち望む者は、予型を求めなかった。救いをもたらす主の受難が待たれていたからである。「実に、誰がこれらを汝らの手から求めたのか」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.13

13

Calcare regiam meam non apponetis (Ibid. 12) . Et infra, Cum extenderitis manus ad me, avertam faciem meam a vobis . . . . Sed lavamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis vestris.

PL 14, 826B

「私の宮を踏みつけることを、汝らは重ねてはならない」(イザヤ1:12)。さらに先にはこうある。「汝らが私に向かって手を伸べるとき、私は汝らから顔をそむけよう……。だが、洗え、清くあれ、汝らの心から悪意を取り去れ」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.14

14

Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus (Ibid. 15 et 16) . Claret igitur quod et ante aversus sit Dominus a sacrificiis hominis, et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur.

PL 14, 826C

「孤児のために裁け、寡婦を義とせよ。来たれ、論じ合おう、と主は言う」(イザヤ1:15, 16)。こうして、主が以前には人の犠牲から顔をそむけ、のちには和解して、我々の犠牲に目を留めることをよしとしたことが明らかである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.15

15

34. Ideo ergo securus intrat, qui ad Domini ingreditur misericordiam. Denique bono servo dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21) . De servo autem nequam dicitur: Tollite illum in tenebras exteriores (Ibid. 30) .

PL 14, 826C

34. それゆえ、主の慈しみの中へ入る者は、安心して入る。実に、善い僕にはこう告げられる。「汝の主の喜びに入れ」(マタイ25:21)。だが悪しき僕についてはこう告げられる。「彼を外の闇へ連れ去れ」(マタイ25:30)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.16

16

Ideo et Adam dejectus de patria coelesti et illa sede paradisi, in insulam peccati est relegatus. Recte ergo dicit Scriptura: Renovamini, insulae (Esai. XLI. 1) . Quia peccatorum fluctibus, sicut insulae in istius mundi freto circumvenimur.

PL 14, 826C

それゆえアダムも、天の故郷とあの楽園の座から投げ落とされ、罪の島へ追放された。だから聖書は正しく言う。「島々よ、新たにされよ」(イザヤ41:1)。我々は、この世の海峡にある島々のように、罪の波に取り囲まれているからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.17

17

Istae ergo insulae per adventum Domini peccatorum remissione renovatae sunt, id est, homines in lavacro, medii inter aquas quasi insulae constituti, tundebantur undarum molibus sicut insulae, sonoris peccatorum relidentibus fluctibus sicut insulae, in quibus ante, velut fraudum scopulis. erant simplicibus crebra naufragia; quia dolus erat in corde, in ore blanditiae.

PL 14, 826C

では、これらの島々は、主の到来によって、罪の赦しをもって新たにされたのである。すなわち、人々は洗礼の水の中で、島々のように水の間に置かれ、島々のように波の巨大な塊に打たれ、島々のように罪の波が轟きながら砕け打つ中にいた。そこには以前、欺きの暗礁のごとく、素朴な者たちにしばしば難破があった。心には欺きがあり、口には甘言があったからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.18

18

At vero postea quam Dominus Jesus in quo dolus non est, adveniens in hunc mundum, coelestis expositione doctrinae humanarum profunda mentium serenavit, et tranquillitatem refudit affectibus singulorum, auferens sepem discordiae, quasi quaedam portuum coepere appropinquantibus esse suffragia; ut unusquisque navigium suae quietis in proximi aut fratris constituat affectu, et in secessu quodam piae mentis haereat littorali.

PL 14, 826D

だが、心に欺きのない主イエスが、この世界に来て、天の教えの解き明かしによって人間の精神の深みを静め、一人ひとりの思いに静けさを注ぎ戻し、不和の垣を取り除いてのちは、近づく者たちにとって、いわば港のような助けが備わり始めた。各人が自分の安らぎの小舟を隣人あるいは兄弟の思いに係留し、敬虔な精神の、いわば岸辺の入り江に留まるように。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.19

19

35. Non immerito ergo tanquam renovatus clamat David: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam; ut qui supra se inveterasse inter inimicos suos dixerat, ut in sexto legimus psalmo, hic ait juventutem sibi ex inveterata prolapsionis humanae senectute renovatam (Psal. VI, 8) .

PL 14, 827A

35. それゆえ、ダビデが新たにされた者として「私は私の神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」と叫ぶのは当然である。彼は先に、敵のただ中で自分が古びたと言っていた。第六の詩篇で我々が読むとおりである。ここでは、人間の堕落という老いに古びた〔自分〕から、若さが自分に新たにされたと言う(詩篇6:8)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.20

20

Renovamur enim per lavacri regenerationem; renovamur per Spiritus sancti effusionem; renovabimur etiam per resurrectionem, sicut in posterioribus dicit: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .

PL 14, 827A

我々は再生の洗いによって新たにされる。聖なる霊の注ぎによって新たにされる。復活によっても新たにされるであろう。のちの箇所で言うとおりである。「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.21

21

Quomodo renovemur, audi: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) . Et in Esaia ait: Si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) .

PL 14, 827A

どのように新たにされるのか、聞け。「汝はヒソプで私に注ぎかけ、私は清められる。汝は私を洗い、私は雪よりも白くされる」(詩篇50:9)。またイザヤにはこうある。「たとえ汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くしよう」(イザヤ1:18)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.9.22

22

Recte renovatur, qui de tenebris peccatorum in lucem virtutum mutatur et gratiam: ut qui tetra prius colluvione sordebat, supra nivem albenti nimis fulgore resplendeat.

PL 14, 827A

罪の闇から、徳と恩寵の光へと変えられる者は、まさしく新たにされるのである。先には忌まわしい汚物で汚れていた者が、雪にもまさって白い、あふれるほどの輝きで燦然と輝くためである。