ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber IV, Caput VI 第IV巻 第VI章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 843C · 11 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.1

1

Prophetam cum primo animo despondisset, postea castigatione emendatum cognovisse omnia quidem evenire dispositione divina, opes autem non esse praemia virtutis, nec poenam peccati inopiam.

PL 14, 843C

預言者は、初めには気を落としたが、のちに懲らしめによって正され、すべては確かに神の配剤によって生じること、しかし富は徳の報いではなく、貧しさも罪の刑罰ではないことを知ったこと。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.2

2

15. Denique Psalmista dicit, dixisse se: Ergo sine causa justificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas (Psal. LXXII, 13) . Hoc est, video illos abundare, video illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari tentationibus plurimis.

PL 14, 843D

15. さて、詩篇作者は、自分はこう言ったと述べる。「ならば私は、無駄に自分の心を義とし、無垢な者たちの中で自分の手を洗ったのか」(詩篇72:13)。すなわち、彼らが栄えているのが見え、彼らにすべての好都合が順調に運ぶのが見える。ところが私は、おびただしい試みに砕かれ、追い立てられている、というのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.3

3

Frustra ergo dedi me innocentiae, atque ad studium sobriae conversationis intendi. Et pulchre ait: Lavi inter innocentes manus meas (Ibid., 14) ; ut non arrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium videretur.

PL 14, 843D

それゆえ、私は無駄に自分を無垢に捧げ、節度ある暮らしを励むことに心を向けたのだ。そして彼は見事に言う。「無垢な者たちの中で自分の手を洗った」(詩篇72:14)。これは、無垢の頂点を自分のものだと言い立てるのではなく、勤勉な熱意をささげているのだと見えるようにするためである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.4

4

16. Interea non impune hujusmodi a se sermonem exisse testatur. Nam tota die flagellatum esse se memorat; quia frustra justificasse se Domino cor suum dixerat: post flagella autem continuo secuta est pravae opinionis correctio.

PL 14, 844A

16. その間、この種の言葉が自分から出たことは、罰なしには済まなかったと彼は証言する。自分の心を主の前に無駄に義としたと言ったために、一日中鞭打たれたと述べているからである。そして、鞭のあとただちに、誤った考えの矯正が続いた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.5

5

Statim enim vindex meus, inquit, in matutinis (Ib.) , id est, in aperto et perspicuo; lux enim veritatis comprehendens eum, non sivit haec sentire, quae dixit.

PL 14, 844A

実際、「たちまち私を罰する者が、朝に」と彼は言う(詩篇72:14)。すなわち、あらわで明らかなうちに、ということである。真理の光が彼を捉えて、彼が語ったようなことを思うままにさせなかったからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.6

6

Revincebat itaque et redarguebat me veritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: Sine causa justificavi cor meum.

PL 14, 844A

それゆえ、私の心に注がれた真理の光は、私が「私は無駄に自分の心を義とした」と正しくなく言ったことを、私に思い知らせ、咎めた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.7

7

Locutus sum enim illa tamquam in tenebris constitutus, et recordanti illa mihi cor compungebatur: compuncto autem corde, illuminabatur affectus; ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium.

PL 14, 844A

実際、私はそれらのことを、いわば闇の中に置かれた者として語ったのであり、それを思い返すと、心が刺された。心が刺されると、情が照らされ、こうして私の心に、炎を放つ火が生じ、それが私の中に、霊の日の始まりを造っていた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.8

8

Illuminata itaque oriente mihi die, et quasi in multis matutinis positus, intelligebam quia extra constitutionem generationis filiorum Dei factus sum.

PL 14, 844B

こうして、私が照らされ、日が昇って、いわば多くの朝のただ中に置かれて、私は、自分が神の子らの世代の定めの外に置かれてしまっていたことを悟った。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.9

9

Qui cum primo credidissem, eo quod operator mundi providens generationi humanae, omnia ad utilitatem nostri vel tristia, vel ea quae parum delectent, fecerit; tam bonam sententiam postea pravis opinionibus turbatus amiserim.

PL 14, 844B

私は初めには、世の造り主が人類の世代を配慮して、すべてを我々の益のために、悲しいことも、ほとんど喜びを与えないものも、造ったのだと信じていたのに、のちに誤った考えに乱されて、これほど善い見解を失ってしまった。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.10

10

17. Conferebam itaque cum corde meo, et dicebam mihi: Si narrabo sic, quia sine causa justificavi cor meum, occurrebat mihi Dei vox dicens: Ecce generationi filiorum tuorum cui disposui (Ibid., 15) : id est, ecce in Scripturis invenis, o tu Adam, quia disposui generationi filiorum tuorum; quia fortuito divitiae ad impios, non aliquo merito deferantur, nec praemia virtutis sunt emolumenta thesauri: nec e contrario inopia poena peccati est, sed indiscrete veniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluvio volutantur.

PL 14, 844B

17. そこで私は自分の心と語り合い、自分にこう言っていた。「もし私が、私は無駄に自分の心を義とした、とこのように語るなら」。すると、神の声が私に臨んで言った。「見よ、汝の子らの世代に、私が定めたものを」(詩篇72:15)。すなわち、見よ、おお、汝アダムよ、聖書の中に汝は見いだす、私が汝の子らの世代のために定めたことを。富が不敬虔な者たちに移るのは偶然であって、何らかの功績によるのではなく、財宝の収益は徳の報いではない。また逆に、貧しさは罪の刑罰ではない。これらは区別なく来るのであり、いわば川の流れのように、世の奔流の中で転がされているのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.6.11

11

18. Et existimabam, et videbar mihi cognoscere hoc esse verum, hoc congruere divinae providentiae et convenire; me autem frustra in iis turbatum esse, in quibus inhaerere non debui (Ibid., 16) .

PL 14, 844C

18. そして私は思い、これこそ真実であり、これこそ神の摂理に適い、ふさわしいことだと悟ったように思えた。また、私は執着すべきでなかったことで、無駄に動揺していたのだと(詩篇72:16)。