De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.1
Reprehenduntur ii, qui curiosius sapientiae adyta rimari audent: eam neque in abysso, neque in mari quaerendam esse; et qua causa: denique ejusdem cognitionem soli Deo, et quibus eam ille revelaverit, patere.
PL 14, 808D知恵の奥殿をいっそう詮索して探ろうとあえてする者たちが叱責される。知恵は淵にも海にも求められるべきでなく、その理由は何か。結局、その知は神のみに、また神がそれを啓示した者たちにのみ開かれていることが示される。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.2
28. Flebiliter itaque Sanctus deplorat vitae istius tempora: Pereo, inquit, et spiritu circumferor: oro autem sepulturam, et non impetro, precor laborans. Et quid faciam (Job XVII, 1 et 2) ?
PL 14, 809A28. こうして聖なる人は、この生の時を涙ながらに嘆く。「私は滅びる」と彼は言う。「霊に運び回される。私は埋葬を願うが、得られず、労苦しつつ請い願う。私はどうしようか」(ヨブ記17:1、2)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.3
Dies mei transierunt in horrore: dirupti sunt articuli cordis mei (Ibid., 11) . Nec tamen usquam derogat judicio Dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae Dei, et inscrutabilia judicia ejus, atque investigabiles vias ejus.
PL 14, 809A「私の日々は恐怖のうちに過ぎ去り、私の心の関節は砕けた」(ヨブ記17:11)。それでも彼は、神の裁きを少しも貶めない。神の知恵と知の高みは深く、その裁きは究めがたく、その道はたどりがたいと知っているからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.4
29. Non calcaverunt, inquit, eas filii se glorificantium, nec transivit per eas leo (Job XXVIII, 8) . Quis enim potuit vias ejus comprehendere, quae abdite occulta penetravit? Unde, inquit, inventa est sapientia, aut quis locus disciplinae?
PL 14, 809A29. 「それらを、自らを誇る者たちの子らは踏まず、獅子もそこを通らなかった」(ヨブ記28:8)。実際、隠された秘密の奥に入り込んだ彼の道を、誰が捉えることができただろうか。彼は言う。「知恵はどこから見いだされたのか。教えの場所はどこにあるか」。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.5
Nescit mortalis homo viam ejus, nec inventa est in hominibus. Abyssus dixit: Non est in me; et mare dixit: Non est mecum (Ibid. 12 et seq.) . Non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20) .
PL 14, 809B「死すべき人はその道を知らず、人々のうちに見いだされなかった。淵は言った。『私のうちにはない』。海は言った。『私とともにはない』」(ヨブ記28:12以下)。あなたには知恵の高みを知ることは許されない、人よ。それゆえあなたにはこう書かれている。「高ぶるな、むしろ恐れよ」(ローマ11:20)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.6
Quid curiose cupis investigare quod tibi non expedit scire, nec cognoscere datur? Paulus audivit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare; et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium coelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat (II Cor. XII, 3 et 4) .
PL 14, 809Bなぜあなたは、知ることが益にならず、知ることも許されていないものを、詮索して探ろうとするのか。パウロは知恵の秘められたことを聞いたが、それを他の者に告げることを禁じられた。それゆえ彼は楽園へ奪い去られ、第三の天にまで奪い去られて、地上にいては聞けないことを聞いたのである(二コリント12:3、4)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.7
Si quae audivit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audivit, inquirit? Imperatoris hujus in terris non licet tibi scire consilia, et vis scire divina; non licet tibi curiosius investigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra coelum agatur.
PL 14, 809B人が何かを聞いたとしても、それを語ることが許されなかったのなら、聞いてもいないことをどうして探り求めるのか。あなたには、地上のこの皇帝の計らいさえ知ることが許されないのに、神的なことを知ろうとする。地上で行われていることを詮索して調べることが許されないのに、天の上で何が行われているかを、いっそう詮索して尋ねる。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.8
Cur tu disputas unde nata sit Sapientia? Nescit homo viam ejus, nec in hominibus inventa est perfecta Sapientia.
PL 14, 809Cなぜあなたは、知恵がどこから生まれたかを論じるのか。人はその道を知らず、人々のうちに完全な知恵は見いだされなかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.9
Non in Moyse, non in Aaron, non in Jesu Nave fuit, non in ipso David qui ait: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) ; quia ipse dixit in posterioribus: Velut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23) .
PL 14, 809Cそれはモーセにも、アロンにも、ヌンの子ヨシュアにもなく、ダビデ自身にもなかった。彼は言う。「汝は、汝の知恵の不確かな隠されたことを私に示した」(詩篇50:8)。彼はのちに、自分でこう言ったからである。「私は汝のもとで家畜のようになった」(詩篇72:23)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.10
Supra te est scire, o homo, altitudinem Sapientiae, satis est tibi ut credas. Si enim non credideritis, inquit, nec intelligetis (Esai. VII, 9) . Abyssum scire non potes, abyssum non potes comprehendere, quomodo altitudinem Sapientiae comprehendes?
PL 14, 809C人よ、知恵の高みを知ることはあなたの及ぶところではない。信じることで足りる。「もし汝らが信じないなら、悟ることもない」と彼は言う(イザヤ7:9)。淵を知ることはできず、淵を捉えることもできないのに、どうして知恵の高みを捉えようか。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.11
Abyssus dixit: Non est in me; et tu potes dicere quia in te est Sapientia? 30. Abyssus ergo dixit: Non est in me; quia ipse Dominus dixit: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10) .
PL 14, 809C淵は言った。「私のうちにはない」。あなたは、知恵があなたのうちにあると言えるのか。30. 淵が「私のうちにはない」と言ったのは、主自らがこう言ったからである。「汝は私の魂を冥界に捨ておかない」(詩篇15:10)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.12
Et Apostolus dixit: Quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere (Rom. X, 7) . Ergo si interrogatur abyssus: Ubi est Sapientia? Respondet: Non est in me, quia resurrexit. Interrogatur mare: Ubi est Sapientia?
PL 14, 809Dまた使徒はこう言った。「誰が淵に降るのか。すなわち、キリストを死者の中から連れ戻すことだ」(ローマ10:7)。それゆえ、淵に「知恵はどこにあるか」と尋ねるなら、淵は答える。「私のうちにはない。復活したからである」。海に尋ねる。「知恵はどこにあるか」。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.13
Dicit: Mecum non est: quia calcavit me, nec fluctus mei eam turbare potuerunt. Et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto, noli perfectam illam Dei Sapientiam in hoc mundo quaerere; quia mundus eam non cognovit.
PL 14, 809D海は言う。「私とともにはない。知恵が私を踏みつけ、私の波も知恵を乱せなかったからである」。それゆえあなたもまた、この世の荒波のうちに置かれているのだから、あの完全な神の知恵をこの世界に求めるな。世界は知恵を知らなかったからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.14
Sed si vis eam invenire, calca fluctus hujus mundi, sicut calcavit Petrus, et ambula super aquas hujus saeculi, et porriget tibi dexteram Sapientia, sicut porrexit et Petro; quia nemo fuit quem non saeculi hujus unda turbaverit.
PL 14, 810Aだが、これを見いだしたいなら、ペトロが踏みつけたように、この世界の波を踏みつけ、この世の水の上を歩め。そうすれば、知恵は、ペトロにも差し伸べたように、あなたに右手を差し伸べる。この世の波に乱されなかった者は、誰一人いなかったからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.15
Turbavit Abraham, turbavit et Moysen, turbavit et Petrum. Moyses per mare transivit, et per mare peditem duxit exercitum: sed ante et ipse turbatus est. Petrus super aquas calcavit: sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei vestigio claudicavit.
PL 14, 810A波は、アブラハムをも乱し、モーセをも乱し、ペトロをも乱した。モーセは海を渡り、海のなかを歩兵の軍勢を導いた。だが、その前に彼自身も乱された。ペトロは水の上を踏みつけたが、体は沈みかけていた。信仰の弱い足どりでよろめいたからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.16
Ergo noli Sapientiam in mari quaerere; quia non dixit cum mari se futurum Dominus Jesus, sed cum apostolis suis; ut aliqua ex parte eum cognoscerent, quibus ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 14, 810Aそれゆえ、知恵を海に求めるな。主イエスは、海とともにいるとは言わず、自分の使徒たちとともにいると言ったからである。使徒たちが、ある部分で彼を知るようにするためである。彼は彼らに言う。「見よ、私は世の終わりまで、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.17
Beati cum quibus est, utinam et nobiscum sit. Sed nobiscum mare est, Petrus cum Christo, quia et ipse calcavit mare. Nobis aurum cordi atque argentum est: sapientia autem supra aurum, non in auro est.
PL 14, 810B彼がともにいる者たちは幸いである。我々とともにもいてほしい。だが我々のもとには海がある。ペトロはキリストとともにいた。彼自身も海を踏みつけたからである。我々は金銀を心にかけているが、知恵は金の上にあり、金のうちにはない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.18
Ideo qui Sapientiam habere cupiebat, Argentum, ait, et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6) . Quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat piae operationis gratiam.
PL 14, 810Bそれゆえ、知恵を持つことを望んだ者は言った。「銀も金も私にはない。だが私が持っているものを汝に与える。ナザレ人イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。金は持っていなかったが、キリストの名において、敬虔な働きの恩寵を持っていた。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.19
Ideo et tibi dicitur: Et trahe Sapientiam in interiora (Job XXVIII, 18) ; et intra: Latuit, inquit, omnem hominem, et a volatilibus coeli abscondita est (Ibid. 21) .
PL 14, 810Bそれゆえあなたにも言われている。「知恵を内奥へ引き入れよ」(ヨブ記28:18)。そして入れ〔intra は命令「入れ」とも副詞「内に」とも読める。命令と取った〕。「それは、あらゆる人に隠れ、天の鳥たちからも隠されている」と彼は言う(ヨブ記28:21)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.20
Nec homines sciebant ubi erat, nec Angeli, quia ipsi sunt aves coeli, de quibus dictum est: Et vidi Angelum volantem per coelum (Apoc. XIV, 6) .
PL 14, 810B人々は、それがどこにあるか知らず、天使たちも知らなかった。天使たちこそ天の鳥であり、それについてこう言われている。「また私は、天を飛ぶ天使を見た」(黙示録14:6)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.21
31. Nemo potuit noscere Sapientiam; quia nemo novit Filium nisi pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
PL 14, 810C31. 誰も知恵を知ることができなかった。父のほかに子を知る者はなく、子のほかに父を知る者はなく、子が啓示しようと望む者のほかにはないからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.22
Ipse ergo revelavit Joanni cum quo esset sapientia; et ideo dixit ille, non quod suum erat, sed quod Sapientia infudit ei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) . Nescit Sapientiam interitus, nescit malitia.
PL 14, 810Cそれゆえ彼自身が、知恵が誰とともにあるかをヨハネに啓示した。そのためヨハネは、自分のものではなく、知恵が彼に注いだことを言ったのである。「初めに言葉があり、言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)。滅びは知恵を知らず、悪意も知らない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.23
Interitus enim tenere eam non potuit, qui dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ? Nescit eam malitia, quia dixit: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) . Possunt dicere: Audivimus gloriam ejus.
PL 14, 810C実際、滅びは知恵を捕らえておくことができなかった。彼はこう言ったのである。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の針はどこにあるか」(一コリント15:55)。悪意は知恵を知らない。彼がこう言ったからである。「悪しき者たちは私を探すが、見いださない」(箴言1:28)。彼らはこう言うことができる。「我々はその栄光を聞いた」。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.24
Solus est Deus qui novit eam: quia Deus, inquit, bene constituit viam ejus: ipse novit locum ejus (Job XXVIII, 23) . Quod sit receptaculum Sapientiae, audi discipulum ejus dicentem: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) .
PL 14, 810C知恵を知るのは神のみである。「神はその道を正しく定めた。神自らがその場所を知っている」と彼は言う(ヨブ記28:23)。知恵の宿る所について、その弟子が言うのを聞け。「父の懐にいる独り子が、自ら語り明かした」(ヨハネ1:18)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.25
Agnovit enim Patrem Filius, quia ipse ait: Sicut agnovit me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. X, 15) . Aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est.
PL 14, 810D実際、子は父を知った。彼自らが言うからである。「父が私を知るように、私も父を知る」(ヨハネ10:15)。権能が一つであるところには、知の尺度も等しい。
De interpellatione Job et David libri quatuor 1.9.26
Pater ergo qui omnia fecit, novit ventorum libram, aquarum mensuram (Job XXVIII, 25) : ipse vidit Sapientiam, et enarravit eam per prophetas suos, quia Pater enarravit Sapientiam, et investigavit eam; sicut et Filius Patrem enarravit, quem nihil praeterit, et dixit: O homo, quid vis profunda scire Sapientiae, quae supra te sunt? Timere Deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est (Ibid., 28) .
PL 14, 810Dそれゆえ、すべてを造った父は、風の目方、水の量を知っている(ヨブ記28:25)。父自らが知恵を見、それを預言者たちを通して語り明かした。父が知恵を語り明かし、探り究めたからである。同じく子も、何ものも逃れぬ父を語り明かし、こう言った。「人よ、汝はなぜ知恵の深みを知ろうとするのか。それは汝の上にある。神を恐れることは知恵であり、悪から遠ざかることは教えである」(ヨブ記28:28)。