De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.1
Job infirmum sanis amicis et se ipso etiam fortiorem exstitisse. Quomodo conviciatores suos redarguerit? ubi praesertim silentium ejus, nec non Davidis quoque, atque Apostoli nobis proponitur ad imitandum.
PL 14, 829Aヨブは、弱い身でありながら、健やかな友人たちよりも、また自分自身よりも強い者であった。どのようにして自分を罵る者たちを論駁したか。とくにここで、彼の沈黙、またダビデの、そして使徒の沈黙が、我々に倣うべきものとして示される。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.2
3. Audiebat haec sanctus Job, et quasi athleta fortis in stercore sedens, in tantis vibicibus et saevi doloribus vulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus, mysteria loquebatur, nec acquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris vacabat sermonibus.
PL 14, 829A3. 聖なるヨブはこれを聞いていた。強い競技者のように、糞の上に座り、おびただしい鞭痕と、残酷な傷の痛みのうちに、全身を恐ろしい腫れ物にまみれさせながら、奥義を語っていた。自分の病の治療を手に入れることではなく、聖なる言葉に専念していたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.3
Fortiores itaque sermones aegri hominis, quam illorum qui non aegrotabant. Illi enim loquebantur injustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant divina judicia, poenas reorum, praemia sanctorum; sed reum a justo discernere nesciebant: denique quem Dominus Deus justum pronuntiavit, eum condemnabant injustitiae, arcessebant iniquitatis.
PL 14, 829Bこうして、病む人の言葉は、病んでいない者たちの言葉より強かった。彼らは不義なことを語ったが〔底本は injustitias。「知識に従ってではなかった」と続き、神の裁きを宣べたとも言うので不審であり、justitias(正しいこと)の誤りかとも思われるが、底本のまま訳した〕、知識に従ってではなかった。神の裁き、罪ある者への刑罰、聖なる者たちへの報いを宣べながら、罪ある者を義人から見分けることを知らなかった。実に、主なる神が義と宣言した者を、不義のゆえに断罪し、不法のゆえに訴えたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.4
Ignorabant ergo quid unicuique conveniret. At vero sanctus Job discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam ii qui sani et incolumes videbantur. Et quid dico fortiorem inventum caeteris? Fortior se ipso inventus est.
PL 14, 829Bこうして、彼らは、それぞれにふさわしいことが何かを知らなかった。だが聖なるヨブは、それぞれに対してどう語るべきかを、霊によって見分けていた。それゆえ、健やかで無事と見える者たちより強かった。他の者たちより強いと見いだされた、と私は言うべきであろうか。自分自身より強い者と見いだされたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.5
Fortior enim erat aeger Job, quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est, quia virtus in infirmitatibus consummatur (II Cor. XII, 9) . Ergo et Job cum infimaretur, tunc validior erat.
PL 14, 829B実際、病んだヨブは、健やかであったときより強かった。「力は弱さの中で完全にされる」と書かれているとおりである(二コリント12:9)。それゆえヨブも、弱らされたとき〔底本は infimaretur。infirmaretur と読む〕、そのときいっそう強かった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.6
Non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore: quia non erat in carne anima ejus, cujus passionibus non adhaerebat; sed in spiritu, cujus virtute se texerat.
PL 14, 829C実際、体は痛んでも、心は病んではいなかった。その魂は肉の中にはなかった。肉の情念に結びついていなかったからである。そうではなく霊の中にあり、その霊の力で自らを覆っていた。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.7
4. Ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed voces spiritus loquebatur quibus urgeret, non quibus cederet.
PL 14, 829C4. それゆえ彼が語ったのは、肉の呻きや体の弱さではなく、霊の声であり、それによって相手を追い詰めるのであって、屈するのではなかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.8
Et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret; quia urgebant justum injuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores falsis accusare innocentem.
PL 14, 829C初めはまず穏やかに、彼らに恥を抱かせようとした。彼らは義人を不当に責め立て、自分の罪にくらべて軽い刑罰しか受けていない、と言い、自らが罪人でありながら、罪なき者を偽りで訴えて恥じなかったからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.9
Esto, inquit (Job XIX, 4 et seq.) , ego erraverim, et apud me devius ille inhabitet qui mentibus hominum offundit errores; ut loquar sermones quos non oportet, sicut vos dicitis, et errent verba mea, nec opportune sermo meus promatur: cur vos in me insilitis et conviciamini, non considerantes quia a Domino mihi venit ista tentatio, qui me vallo quodam perturbationum arbitratus est sepiendum.
PL 14, 829C彼は言う(ヨブ記19:4以下)。「よかろう、私が誤ったとしよう。人々の精神に誤りを注ぎ込む、道を逸れたあの者が、私のもとに宿るとしよう。汝らの言うとおり、私が語るべきでない言葉を語り、私の言葉が誤り、私の語りが折悪しく持ち出されるとしよう。それでも、なぜ汝らは私に飛びかかり、罵るのか。この試みが主から私に来たことを考えもせずに。主は私を、いわば混乱の垣で囲むべきだとみなしたのだ。」
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.10
Exerceor adversis, circumvallatus undique laboribus et periculis; et insultatis adhuc, volentes opprimere quem deberetis juvare. Ecce rideo in opprobriis, et non loquar, nec respondebo conviciis vestris.
PL 14, 829D「私は逆境に鍛えられ、四方を労苦と危険に取り囲まれている。それなのに汝らはなおも嘲る。助けるべき者を押しつぶそうとして。見よ、私は侮辱の中で笑う。語りもせず、汝らの罵りに答えもしない。」
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.11
Non enim vos estis qui judicatis: sed qui judicat me, Dominus est; et ipsius tamen judicii tempus nondum advenit. Quid opus clamare ante judicium? Bonum est tacere dum exspectatur qui judicat.
PL 14, 830A「実際、裁くのは汝らではない。私を裁くのは主である。しかも、その裁きの時はまだ来ていない。裁きの前に叫ぶ必要がどこにあろう。」裁く者が待たれているあいだは、黙っているのがよい。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.12
Bonum est convicium convicio non referre, ne et nos inter detrahentes annumeremur. 5. Imitemur ergo hunc virum, qui silentio suo redarguebat conviciantes.
PL 14, 830A罵りに罵りを返さないのがよい。我々までもが誹る者たちの数に入れられないためである。5. 我々はこの人に倣おう。彼は自らの沈黙によって、罵る者たちを論駁した。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.13
Ostendebat enim virtutem animi sui, quem contumeliae non moverent: et conscientiae innocentiam manifestabat, qui objecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret.
PL 14, 830A実際、彼は自らの心の強さを示していた。侮辱に動じなかったからである。また、良心の無垢を明らかにしていた。投げつけられたことを自分のものと認めず、自分に無縁のものとして笑ったのだから。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.14
At vero nos quasi aliquid nobis objiciatur, dum purgare volumus, acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur; cum dicat Scriptura ut avertas dedecoris sermonem (Prov. XXVII, 11) , et auferas vestimentum tuum (Ibid. 13) ; praeterit enim injuriosus.
PL 14, 830Aだが我々は、何かを自分に非難されているかのように、身を清めようとして苛立ち、復讐を望んで〔自らの非を〕認めてしまう。聖書は言っているのに。「恥辱の言葉を退けよ」(箴言27:11)、「汝の衣を取り去れ」(箴言27:13)。侮辱する者は通り過ぎるからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.15
Taceamus ergo, ut praetereat, ne vestimentum nostrum provocatus exurat. Scriptum est enim: Noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae ejus (Eccli. VIII, 13) .
PL 14, 830Bだから黙っていよう。彼が通り過ぎるように。怒らされた者が我々の衣を焼き尽くすことのないように。実際、こう書かれている。「罪人の炭火をかき立てるな、その炎の火で焼かれることのないように」(集会の書8:13)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.16
Propterea ergo sanctus tacet; et si servus protervit, et si pauper conviciatur, tacet justus: et si peccator opprobria jacit, justus ridet: et si infirmus maledicit, justus benedicit.
PL 14, 830Bだから聖なる者は黙っている。僕が横柄にふるまっても、貧しい者が罵っても、義人は黙っている。罪人が侮辱を投げつけても、義人は笑う。弱い者が呪っても、義人は祝福する。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.17
6. Tacebat David cum Semei filius Gera malediceret, Job ridebat, Paulus benedicebat, sicut ipse ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 2) .
PL 14, 830B6. ダビデは、ゲラの子シムイが呪ったとき、黙っていた。ヨブは笑っていた。パウロは祝福していた。自ら言うとおりである。「我々は呪われて、祝福する」(一コリント4:2〔底本の番号のまま。4:12 の誤りか〕)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.18
Magisterio quippe divino processus humanae virtutis excrevit; quia jam venerat qui ex infirmioribus faceret fortiores, et audierat dicentem: Benedicite maledicentes vobis, et orate pro calumniantibus vos (Luc. VI, 28) . Quod verbo dixit, exemplo probavit.
PL 14, 830B実際、神の教えによって、人間の徳の進歩は育った。弱い者をいっそう強い者にする者がすでに来ており、パウロは彼が「汝らを呪う者たちを祝福せよ、汝らを中傷する者たちのために祈れ」と言うのを聞いていたからである(ルカ6:28)。言葉で語ったことを、彼は範例によって証明した。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.19
Denique et in cruce positus de persecutoribus suis conviciantibus sibi dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) ; ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere.
PL 14, 830C実に、十字架に置かれたときにも、自分を罵る迫害者たちについて、こう言った。「父よ、彼らを赦せ、彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。中傷する者たちのために祈ったのである。彼自身が、彼らを赦すことのできる者であったのに。
De interpellatione Job et David libri quatuor 3.2.20
Job ergo ridebat, quia nondum venerat Christus, cui soli servabatur magnarum praerogativa virtutum; quia ipse est virtutum principium, sicut dixit: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .
PL 14, 830Cヨブが笑っていたのは、まだキリストが来ていなかったからである。大いなる徳の特権は、キリストだけのために取っておかれていた。キリスト自身が徳の始まりだからである。自ら言ったとおりである。「主は、自らの道の初めとして私を造った」(箴言8:22)。