De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.1
Fateri Prophetam se tantum non esse prolapsum, dum peccatorum pacem aemularetur; duplicem esse pacem, sed eam quae offendiculum habet, fugiendam; nullum in morte peccatorum levamen esse; non prodesse flagella post mortem exemplo Lazari et divitis demonstrari; quantum vero prosint in vita, Davidem ac Jobum patefacere; demum perpetuo esse flagellandos, qui hic flagellati non fuerint.
PL 14, 839D預言者は、罪人たちの平和を妬んでいるうちに、ほとんど転びかけたと告白すること。平和は二重であり、つまずきを伴う平和は避けねばならないこと。罪人たちの死には何の和らぎもないこと。死後には鞭が益にならないことは、ラザロと富者の例で示されること。生のうちには鞭がどれほど益になるかを、ダビデとヨブが明らかにすること。ついには、ここで鞭打たれなかった者が、永遠に鞭打たれることになること。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.2
5. Denique sequentibus exponit ipse quid senserit, dicendo: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2 et 3) .
PL 14, 840A5. さて、続く箇所で彼自身が、何を感じたかを述べている。「しかし私は、足がほとんど動かされ、歩みがもう少しで滑り出すところであった。罪人たちの平和を見て、彼らを妬んだからである」(詩篇72:2–3)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.3
Non utique pedes corporis appellat gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV, 12) .
PL 14, 840A彼が歩みと呼ぶのは、もちろん体の足のことではなく、精神の向かう方向と歩みである。別の箇所で、それについてこう言っている。「傲慢の足が私に来ることなく、罪人たちの手が私を動かすことのないように」(詩篇35:12)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.4
Ideo semper petendum est, ut dirigat Dominus nostrorum animorum vestigia, ne labantur, et lubrico quodam erroris effusa, stabilitatem sui tenere non possint. Prolapsionis autem causa ea est, quod pacem aemulatus est peccatorum.
PL 14, 840Bだから、我々は主が我々の心の歩みを導き、それが滑らず、誤りの滑りやすさに流されて自らの安定を保てなくならないよう、つねに願わねばならない。転落の原因は、罪人たちの平和を妬んだことである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.5
Aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris; sicut et Paulus apostolus expressit dicens: Bonum est autem aemulari in bono semper (Galat. IV, 18) . 6. Nec te moveat quod pacem in malo posuit.
PL 14, 840Bだが、我々が熱心に慕うべきは善いものであって、恥辱に満ちたものではない。使徒パウロもこう言って表した。「善においてつねに熱心に慕うのは善いことである」(ガラテヤ4:18)。 6. 彼が平和を悪の中に置いたことに、あなたは動かされてはならない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.6
Denique et in Evangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 14, 840B実際、福音書にも、キリストが退ける平和があることを、あなたは見いだす。彼自身がこう言うとおりである。「私は私の平和を汝らに残し、私の平和を汝らに与える。世が与えるようにではなく、私が汝らに与える」(ヨハネ14:27)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.7
Est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet: quae ex dilectione est, non habet offendiculum; quae ex simulatione, habet. Ideo et Propheta dicit: Pax, pax; et ubi est pax (Ezech. XII, 10) ?
PL 14, 840C実際、つまずきを伴わない平和があり、伴う平和がある。愛から出る平和はつまずきを伴わず、見せかけから出る平和は伴う。だから預言者も言う。「平和、平和と。だが平和はどこにあるのか」(エゼキエル12:10)〔引照の番号は底本のまま。この言葉はエゼキエル13:10 に当たるか〕。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.8
Refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim adversus innocentem, coeunt ut justum opprimant, viduam exterminent, vel expugnent ejus pudorem.
PL 14, 840Cそれゆえ、罪人たちの平和を避けよう。彼らは無垢な者に対して共謀し、義人を押さえつけるために集まり、寡婦を根絶やしにし、あるいはその慎みを攻め落とそうとするからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.9
7. Et ideo non est reclinatio morti eorum (Psal. LXXII) : non declinatio, ut plerique codices latini scripti sunt, sed reclinatio.
PL 14, 840C7. 「それゆえ彼らの死には、背を伸ばして休むこと(reclinatio)がない」(詩篇72)〔reclinatio は、身をかがめて働いた者が背を起こして休むこと〕。ラテン語の多くの写本に書かれているような「かたむくこと(declinatio)」ではなく、「背を伸ばして休むこと(reclinatio)」である。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.10
Quando enim laboramus, et incurvamur ad opus aliquod, atque inclinamur, nos reclinare consuevimus: peccatores autem gravium scilicet delictorum, et maxime impii se reclinare non possunt; de quibus dictum est: Et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 14) .
PL 14, 840C実際、我々は労苦して何か仕事のために身をかがめ、腰を折るとき、背を伸ばして休むのが常である。だが、罪人たち、すなわち重い罪を犯す者たち、とりわけ不敬虔な者たちは、背を伸ばして休むことができない。彼らについてはこう言われている。「彼らの背をつねにかがめたままにせよ」(詩篇68:14)〔底本の番号のまま。詩篇68:24 に当たるか〕。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.11
Non enim se erigunt ad coelestia, qui Christo non adhaeserunt. Et ideo nec resurgunt cum eo, quorum mors pessima, sicut scriptum est: Mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22) .
PL 14, 840Dキリストにつながらなかった者たちは、天上のものへ身を起こさないからである。それゆえ、その死が最悪である者たちは、キリストと共によみがえることもない。書かれているとおりである。「罪人たちの死は最悪である」(詩篇33:22)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.12
Qui autem Christo commoritur, et consepelitur cum illo, non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur.
PL 14, 840Dだが、キリストと共に死に、共に葬られる者は、背を伸ばして休まされるだけでなく、さらによみがえらされもする。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.13
De quo pulchre illud convenit dictum: Universum stratum versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4) ; maxime si martyr sit, cujus infirmitas passione solvitur, mors resurrectione.
PL 14, 841Aその者について、次の言葉が見事に当てはまる。「汝は彼の弱さの中で、その寝床をことごとく裏返した」(詩篇40:4)。とりわけ殉教者であればそうで、その弱さは受難によって解かれ、その死は復活によって解かれる。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.14
8. Vidimus illum divitem qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat, et epulabatur quotidie splendide, de cujus mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus, in inferno se reclinare non poterat; sed vix ad Abraham, non totum se, sed solos oculos erigebat, rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingeret, et linguam ejus refrigeraret (Luc. XVI, 19 et seq.) .
PL 14, 841A8. 我々は、紫の衣と亜麻布をまとってこの世で横たわり、毎日華やかに宴を張り、その食卓から落ちるものを貧しいラザロが拾い集めていた、あの富者を見た。その富者が、責め苦の中に置かれて、冥界でどのように背を伸ばして休むことができず、ようやくアブラハムのほうへ、全身ではなく目だけを上げ、ラザロを遣わして、指の先を水に浸して自分の舌を冷やしてくれるよう願ったかを、我々は見たのである(ルカ16:19以下)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.15
Ergo illius morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga ejus (Psal. LXXII, 4) . Nihil enim prosunt flagella post mortem. 9. Et ideo David dum esset in istius corporis vita, in flagella se praeparabat, ut eum Dominus reciperet castigatum.
PL 14, 841Aそれゆえ、その者の死には背を伸ばして休むことがなく、「その打撃の中に支えもなかった」(詩篇72:4)。実際、死後の鞭は何の益にもならない。 9. だからダビデは、この体の生の中にある間に、鞭に身を備えたのである。主が、懲らしめを受けた彼を迎え入れるためであった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.16
Considera iterum mihi sanctum Job, qui perfusus erat ulceribus, et concutiebatur omnibus membris, et plenus erat totius corporis sui doloribus, glebas terrae vulnerum suorum sanie et humore dissolvens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis invenerit; ideoque conscius sui dixit: Mors viro requies (Job. III, 23) .
PL 14, 841Bさあ、聖なるヨブをもう一度考えてみよ。彼は全身を潰瘍に覆われ、四肢のすべてを打ち震わせ、体じゅうの痛みに満たされ、傷の膿と汁で土の塊を溶かしていた。この体の中に置かれて背を伸ばして休むことができなかったとき、彼がどのようにして死の安息を見いだしたかを、考えてみよ。それゆえ、自分をよく知る者として彼は言った。「死は人にとって安息である」(ヨブ記3:23)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.17
Is igitur in plaga non motus est, nec nutavit sermonis sui lubrico, qui in illis omnibus nihil peccavit labiis suis, sicut Scriptura testatur (Job. II, 10) : sed magis plagae suae reperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est.
PL 14, 841Bそれゆえ、この人は打撃によって動かされず、言葉の滑りやすさによろめきもしなかった。聖書が証しするように、そのすべての中で、唇で何も罪を犯さなかったからである(ヨブ記2:10)。むしろ自分の打撃の中に支えを見いだし、その打撃によってキリストの内で強められたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.18
Ergo et Job et David, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua; quia flagellat pater filium quem suscipit: qui autem hic non flagellantur, ibi non suscipiuntur ut filii.
PL 14, 841Cゆえに、ヨブもダビデも、ここで鞭打たれたので、自分の打撃の中に支えを得た。父は、受け入れる子を鞭打つからである。ここで鞭打たれない者は、あちらで子として受け入れられない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.3.19
Ideoque in laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5 et 6) ; ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.
PL 14, 841Cそれゆえ、彼らは「人々の労苦の中におらず、人々と共に鞭打たれることもない」(詩篇72:5–6)。それは、とこしえに悪魔と共に鞭打たれるためである。