ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber IV, Caput II 第IV巻 第II章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 838A · 17 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.1

1

Ex ipso psalmi exordio correctionem Davidis deprehendi: Deum justis semper bonum esse, eo quod si vexentur adversis, futurae remunerationis spe recreantur, et se semper peccatis minora pati existimant, nec ullis poenis sua spoliari possunt sapientia: bonum tamen etiam improbis esse Deum, sed eos nolle paratam omnibus illius bonitatem experiri.

PL 14, 838A

詩篇の冒頭そのものから、ダビデの矯正が見て取れること。神は義人にはつねに善であり、たとえ逆境に苦しめられても、将来の報いの希望によって元気づけられ、自分はつねに自分の罪より小さいものを受けていると考え、いかなる刑罰によっても自分の知恵を奪われえないこと。しかし神は不敬な者たちにも善であるが、彼らは、すべての人に備えられた神の善さを経験しようとしないこと。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.2

2

3. Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1) ! Elucet in principio emendationis profectus.

PL 14, 838B

3. 「神はイスラエルに、心の真っすぐな者たちに、何と善いことか」(詩篇72:1)。矯正の初めに、進歩が輝き出ている。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.3

3

Nemo enim potest Deum bonum vere fateri, nisi hic qui non ex successibus commodorum suorum, sed ex coelestium mysteriorum profundo, et divinae dispositionis altitudine bonitatem ejus agnoscit: quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est.

PL 14, 838B

実際、神を真に善と告白しうるのは、自分の益となる成功によってではなく、天上の奥義の深みと神の配剤の高みから神の善さを認める者だけである。その善さは、現在の見かけによってではなく、将来の益によって量られねばならない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.4

4

Justo itaque semper bonus est Deus: et cum torquetur doloribus corporis, et cum affligitur acerbitate poenarum, semper dicit: Si bona accipimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus (Job. II, 10) ?

PL 14, 838B

それゆえ義人にとって神はつねに善であり、体の苦痛に責められるときも、刑罰の辛さに苦しめられるときも、つねに言う。「我々が主の手から善いものを受けるなら、悪いものを耐えないでいられようか」(ヨブ記2:10)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.5

5

Gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem invenire possit; sciens quoniam qui bona receperit in hac vita, habet mercedem suam; futura praemia sperare non poterit, qui non luctatus, non exercitatus sit diversorum certamine praeliorum.

PL 14, 838C

彼はここで、自分が砕かれることを喜ぶ。将来に慰めを見いだしうるためである。この生で善いものを受けた者はすでに自分の報いを得ているのであり、戦わず、さまざまな戦闘の競い合いで鍛えられなかった者は、将来の報償を望むことができないと知っているのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.6

6

Qui vero sive juste sive injuste afficitur in hoc saeculo, gratulatur vel quod his solvat pretia delictorum suorum, vel quia novit eam esse apud Deum uberiorem gratiam, si injuste pro ejus nomine, aut pro bono aliquo opere acerba aliqua patiatur, secundum quod scriptum est: Quia nulla est gloria si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes, et patientes: haec est gratia apud Deum.

PL 14, 838C

これに対し、この世で義しくであれ不義にであれ苦しめられる者は、これによって自分の罪の代価を払っていることを喜ぶか、あるいは、もし神の名のために、または何か善い行いのために不当に辛酸をなめるなら、神のもとではそれがいっそう豊かな恩寵であると知っているがゆえに喜ぶ。書かれているとおりである。「罪を犯して罰せられ、耐え忍んだとしても、何の栄光もない。だが善を行って耐え忍ぶなら、これは神のもとでの恩寵である」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.7

7

In hoc enim vocati estis, quia et Christus pro vobis mortuus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit: cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 21 et seq.) .

PL 14, 838D

「汝らはこのために召されたのである。キリストも汝らのために死に、汝らに模範を残して、汝らがその足跡に従うようにした。キリストは罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかった。ののしられてもののしり返さず、苦しめられても脅さなかった」(一ペトロ2:21以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.8

8

Ergo justus etiam si in equuleo sit, semper justus est; quia justificat Deum, et minora se peccatis suis dicit sustinere: semper sapiens est; non enim aufertur equulei tormentis vera perfectaque sapientia: non amittit quod est; quia timorem excludit foras, studio et proposito charitatis: novit ut sapiens dicere, quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae; et omnes hujus temporis passiones superventuram mercedem aequare non possunt.

PL 14, 839A

それゆえ義人は、拷問台の上にあっても、つねに義人である。神を義とし、自分の罪よりも小さなものを耐えていると言うからである。つねに知恵ある者である。拷問台の責め苦によって、真の完全な知恵は取り去られないからである。自分であるところのものを失わない。愛への熱意と決意によって、恐れを外へ締め出すからである。知恵ある者として、こう言うことを知っている。この体において我々が耐えるものは、将来の栄光の報いに比べればとるに足りず、この時のすべての苦難も、やがて来る報いに等しくはなりえない、と。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.9

9

Bonus igitur huic semper est Deus, qui novit quo tempore metat. Et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris vomere: hic stirpat quadam falce virtutum amputatrice vitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens quia Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem.

PL 14, 839A

それゆえ、収穫する時を知っているこの人にとって、神はつねに善である。だから彼は、善い農夫のように、ここで、より厳しい禁欲という鋤で自分の畑を耕し、ここで、悪徳を切り払う徳の鎌で根こそぎにし、ここで、地面にまで身を低くして肥やしを施す。神が地から乏しい者を起こし、糞の中から貧しい者を引き上げることを知っているからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.10

10

Denique Apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset acquirere. Hic custodit fructus suos, ut illic securius recondat. Semper itaque ei bonus est Deus, quia semper quae bona sunt, de Deo sperat.

PL 14, 839B

実際、使徒パウロは、自分が糞土と見なされなかったなら〔aestimatus esset は受動に取った。万物を糞土と見なす、の意とも取れる〕、決してキリストを自分のものとすることはできなかったであろう。この人がここで自分の実りを守るのは、あちらでいっそう安全にそれをしまい込むためである。それゆえ神はつねにこの人にとって善い。つねに善いものを神に望むからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.11

11

4. Accipe aliud: Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde! Non ergo omnibus bonus est Deus?

PL 14, 839B

4. 次の点を理解せよ。「神はイスラエルに、心の真っすぐな者たちに、何と善いことか」と彼は言う。では、神はすべての人に善いのではないのか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.12

12

Ille quidem omnibus bonus est, quia Salvator est omnium, maxime fidelium; et ideo venit Dominus Jesus, ut salvum faceret quod perierat: venit enim ut peccatum mundi tolleret, vulnera nostra curaret.

PL 14, 839B

確かに神はすべての人に善い。すべての人の救い主であり、とりわけ信ずる者たちの救い主だからである。それゆえ主イエスは、失われたものを救うために来た。世の罪を取り除き、我々の傷を癒すために来たのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.13

13

Sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis compungatur vis ulceris, ideo volentes curat, non astringit invitos.

PL 14, 839B

だが、すべての人が薬を求めるわけではなく、多くの者は、薬によって潰瘍の勢いが刺激されるのを恐れて避ける。それゆえ神は、望む者を癒し、望まない者を無理に締めつけはしない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.14

14

Accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt: illi autem qui refutant medicum nec requirunt, bonitatem medici quam non experiuntur, sentire non possunt. Qui autem curatur, etiam sanatur; ideoque his bonus est medicus, quos sanavit.

PL 14, 839C

したがって、薬を求める者は健康を受ける。だが、医者を拒み、求めもしない者は、自分が経験しない医者の善さを感じることができない。癒される者は、実際に健やかにもされる。だから医者は、自分が癒した者たちにとって善い医者である。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.15

15

His igitur bonus est Deus, quibus peccata donavit: qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere, quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit?

PL 14, 839C

それゆえ神は、罪を赦した者たちにとって善い。だが、自分の精神の潰瘍のゆえに癒しえない罪を抱えている者は、自分が避けている医者をどうして善い者と思いえようか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.16

16

Pulchre itaque Apostolus, ut praemisimus, explanavit, quia et omnibus bonus est Deus, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4) ; et maxime fidelibus divinae bonitatis praerogativa servatur, quibus et voluntas Dei opitulatur et gratia.

PL 14, 839C

それゆえ使徒は、先に述べたように、見事に説き明かした。神はすべての人に善いのであり、その神は「すべての人が救われることを望む」(一テモテ2:4)。とりわけ信ずる者たちには、神の善さの特権が保たれており、彼らには神の意志と恩寵が助けとなる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 4.2.17

17

Sed et Psalmista dicendo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! ad ipsorum sententiam retulit, qui aliter de Deo sentire non norunt, nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.

PL 14, 839D

だが、詩篇作者も、「神はイスラエルに、心の真っすぐな者たちに、何と善いことか」と言うことによって、神について、神は万物に対して、また万物のうちにあって善であるとしか思うすべを知らない者たちの見解に言及したのである。