ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 801D · 34 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.1

1

Deum fecisse montes inveterascere, id est, litteram veteris Testamenti in spiritalem sensum convertisse: Judaeos, quod illud ignoraverint, excusabiles non esse ob prodigia quae Christi mortem sunt comitata; sed maxime ob solis defectionem quae describitur.

PL 14, 801D

神が山々を古びさせたとは、すなわち、旧約の文字を霊的な意味へと転じたということ。ユダヤ人はこれを知らなかったが、キリストの死に伴った不思議のゆえに、弁明の余地がないこと。とりわけ、描かれている太陽の欠けのゆえに。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.2

2

Tanguntur alia quaedam Christi opera, et praecipue ambulatio in mari; ubi de titubatione Petri, ac de conterendis navibus Tharsis, quibus corpora nostra designantur.

PL 14, 802A

キリストの他のいくつかの業が取り上げられ、とりわけ海の上を歩んだことが取り上げられる。そこではペトロのよろめきと、砕かれるべきタルシシュの船々が論じられ、その船々によって我々の体が示される。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.3

3

12. Qui sunt enim montes quos inveterascere facit, nisi Moyses, Aaron, et Elias, Jesus Nave, Gedeon, prophetae, omnes libri veteris Testamenti? Venit Dominus Jesus: novum detulit Testamentum, et illud quod erat vetus, factum est novum.

PL 14, 802A

12. 古びさせられる山々とは誰か。モーセ、アロン、エリヤ、ヌンの子ヨシュア、ギデオン、預言者たち、旧約のすべての書でなくて何であろうか。主イエスが来た。新約をもたらし、古かったものが新しくなった。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.4

4

Innovatus est Christianus, inveteravit Judaeus. Renovata est gratia, inveteravit littera. Evertit montes, et convertit. Evertit enim et subruit intellectum secundum litteram, et statuit intelligentiam spiritalem.

PL 14, 802A

キリスト教徒は新たにされ、ユダヤ人は古びた。恩寵は新しくされ、文字は古びた。主は山々を覆し、転じた。文字に従った理解を覆して崩し、霊的な理解を打ち立てたのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.5

5

Intellectus ergo ille Legis evanuit carnalis, et factus est spiritalis. Unde Apostolus ait: Scimus autem quia Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14) .

PL 14, 802B

こうして律法についてのあの肉的な理解は消え去り、霊的なものとなった。それゆえ使徒は言う。「我々は、律法が霊的であることを知っている。だが私は肉的である」(ローマ7:14)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.6

6

Sed et ipse qui carnalis erat, factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: Puto enim, et ego spiritum Dei habeo (l Cor., VII, 40) . Hos ergo montes inveteravit Jesus, et Judaei nesciunt.

PL 14, 802B

しかし、肉的であったその者自身も霊的な者となった。彼自ら、こう言って主張したとおりである。「私は思う。私も神の霊を持っていると」(一コリント7:40)。こうしてイエスはこれらの山々を古びさせたが、ユダヤ人たちは知らない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.7

7

Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent: numquam adhuc Judaica deliramenta sequerentur. Ipsi sunt ergo qui nesciunt. Unde et in Evangelio dicit Dominus Jesus: Dimitte illis, Pater, quia nesciunt quid faciunt (Luc, XXIII, 34) .

PL 14, 802B

もし知っていたなら、威光の主を十字架につけることは決してなかったであろうし、いまなおユダヤ的なたわごとに従うことも決してないであろう。知らないのは彼ら自身である。それゆえ福音書で主イエスは言う。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.8

8

13. Sed non excusantur quia nesciunt, cum nescire nolint, quod debuerint cognoscere. Certe non illis invidemus, si Domini sequantur sententiam. Sententia enim superiora solet absolvere, non futura.

PL 14, 802B

13. しかし、知らないからといって弁明が立つわけではない。彼らは、知るべきであったことを知ろうとしないのだから。確かに、主の宣告に従うなら、我々は彼らを妬みはしない。宣告は、過ぎたことを赦すのが常で、将来のことを赦すのではないからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.9

9

Sed nec ille immunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis, et postea veniam non poposcit.

PL 14, 802C

しかし、救いの創始者を十字架につけて、後に赦しを求めなかったあの者もまた、罪から免れてはいない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.10

10

Esto ut ante ignoraverit quem persequebatur; in cruce tamen positum debuit recognoscere universorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, coelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulcra patuerunt, mortui viventium receperunt consortia.

PL 14, 802C

かりにその者が、迫害していた相手をそれまで知らなかったとしても、十字架にかけられたときには、あらゆる元素の主であると認めるべきであった。その主のもとで、あらゆる元素が震え、天は暗くなり、太陽は退き、地は裂け、死者の墓は開き、死者たちは生きている者たちの交わりに戻ったのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.11

11

Unde et Centurio ait: Vere Dei Filius erat iste (Matth., XXVII, 54) . Centurio agnoscit alienum, levita non recognoscit suum: gentilis veneratur, Hebraeus abjurat. Non immerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum.

PL 14, 802C

それゆえ百人隊長も言う。「まことにこの人は神の子であった」(マタイ27:54)。百人隊長は他人であるのに認め、レビ人は自分のものであるのに認めない。異邦人は崇め、ヘブライ人は退ける。それゆえ、地の円環の柱が揺れたのも当然である。大祭司たちが信じなかったときに。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.12

12

Sed motae sunt veteres, ut novae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4) . Audi quas columnas confirmaverit.

PL 14, 802D

だが古い柱が揺れたのは、新しい柱が堅くされるためであった。主自ら、こう言った。「私はその柱を堅くした」(詩篇74:4)。どの柱を堅くしたかを聞け。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.13

13

Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis (Galat., II, 9) .

PL 14, 802D

「柱と見なされていたペトロとヤコブとヨハネは、私とバルナバに、交わりの右手を差し出した」(ガラテヤ2:9)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.14

14

14. Quomodo ergo excusant se nescisse, quorum alii viderunt, alii cognoverunt solem non expleto diei curriculo, se recepisse; et rursus ante peractum spatium noctis egressum, noctem in die fecisse, in nocte diem.

PL 14, 802D

14. それなのに、彼らは知らなかったと弁解できようか。彼らのうち、ある者は見、ある者は知ったのである。太陽が昼の行程が満ちる前に引き込み、また夜の隔たりが過ぎ去る前に出て、昼のうちに夜を、夜のうちに昼をなしたことを。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.15

15

Utique intelligere debuerunt quia sol jussus se recepit, et jussus exivit. Praedixerat enim Dominus (Matth. XII, 40) , quia tribus diebus futurus erat in corde terrae, et tribus noctibus: didicerat hoc sol, servabat praeceptum. Dubitabat ergo, dicens: Quid facio?

PL 14, 803A

太陽は命じられて退き、命じられて出たのだと、彼らは必ず悟るべきであった。主はあらかじめ、三日三晩、地の心のうちにいることになると言っておいたからである(マタイ12:40)。太陽はこれを学んでいて、その命令を守っていた。そこで太陽はためらい、こう言った。「私は何をしようか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.16

16

Orior, et dies est: occido, et nox est. Si cursum meum servavero, demorabor mundi salutem. Festinemus etiam ad redemptionem nostram: festinare etiam debeo ipse ad novam vitam; erit enim beneficio crucis qua renovantur universa, et sol novus, et coelum novum.

PL 14, 803A

「私が昇れば昼になり、沈めば夜になる。私が自分の運行を守れば、世界の救いを遅らせることになる。我々も、自らの贖いへと急ごう。私自身も新しい生へ急がねばならない。十字架の賜物によって万物が新しくされ、新しい太陽、新しい天が生じるからである。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.17

17

Festino ergo ut illum possim videre solem justitiae, illuminantem animas universorum. Sed quid faciam? Ipse vult post triduum fieri resurrectionem. Inveni quid faciam, ut et moras non faciam et numerum dierum custodiam. Non faciam integrum diem et integram noctem.

PL 14, 803A

「だから私は急ぐ、あの正義の太陽、万人の魂を照らす太陽を見ることができるように。だが、どうしようか。主自身は、三日ののちに復活が起こることを望んでいる。私は何をすべきか見つけた。遅れを生じさせず、しかも日数を守るために。私は丸一日と丸一夜を作らない。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.18

18

Abbreviabo horas, ut tribus quidem diebus ac noctibus sit inter mortuos Dominus Jesus: citius tamen quam trium dierum et noctium intervalla patiuntur, resurgat a mortuis. Abbreviabo igitur horas ubi ascenderit crucem.

PL 14, 803B

「私は時間を縮めよう。そうすれば、主イエスは確かに三日三夜、死者のうちにいることになり、しかも三日三夜の隔たりが許すよりも早く、死者の中から復活する。だから私は、十字架に上った時から、時間を縮めよう。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.19

19

A sexta hora statim fiat nox; ne videam Domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum.

PL 14, 803B

「六時からただちに夜となれ。私が主の受難を見ず、近親殺しの迫害という見世物から逃れるために。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.20

20

Occidam, et erit nox horarum trium: egrediar, et innovabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies: sequetur nox secunda spatio suo, sequetur similiter dies: incipiet nox tertia, resurget Dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis; ut compleatur illud: Et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12) .

PL 14, 803B

「私は沈もう、そうすれば三時間の夜になる。私は出て、昼を新たにしよう、三時間の昼となるように。こうして最初の一日が走り終えた。第二の夜がその長さのまま続き、同じように昼が続く。第三の夜が始まると、主は夜のうちに復活し、昼は復活する者の光のうちにある。『夜もまた昼のように照らされる』(詩篇138:12)と言われたことが満たされるためである。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.21

21

Hic est dies ille magnus quem vidit Abraham, et gavisus est: de quo et David ait: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) : cui non ministerio laboris, sed fructu exsultationis interero.

PL 14, 803C

「これこそ、アブラハムが見て喜んだ、あの大いなる日である。ダビデもこれについて言う。『これは主が造った日である。我々はその日に喜び楽しもう』(詩篇117:24)。私は労苦の務めとしてではなく、歓喜の実りとして、この日に臨むであろう。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.22

22

15. Ipse ergo Dominus diem ducit, et ante mundi consummationem videbitur lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

PL 14, 803C

15. こうして主自身が昼を導き、世界の終わりの前に、この世界に来るすべての人を照らす光が見られるであろう。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.23

23

Ipse est Dominus, qui signat et numerat multitudinem stellarum; ipse est Dominus, qui coelum solus extendit, qui ambulavit tamquam in pavimento super mare; quando Petrus vidit eum ambulantem, et dixit: Domine, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28) .

PL 14, 803C

星々の群れに印を付け、数える者は、主その人であり、天をただひとり広げ、海の上を舗道の上のように歩んだ者も、主その人である。ペトロが彼の歩むのを見て、こう言ったときのことである。「主よ、水の上を汝のもとへ行くよう、私に命じよ」(マタイ14:28)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.24

24

Et jussit Dominus: sed ille titubavit; et nisi porrexisset ei Dominus dexteram, demersus fluctibus occidisset. Titubavit caro, salvavit dextera. Et ait illi: Modicae fidei, quae dubitasti (Ibid., 31) ? Fides ergo ambulavit in Apostolo, non caro.

PL 14, 803C

主は命じた。だが彼はよろめいた。そして、主が彼に右手を差し伸べなかったなら、波に沈んで滅びていたであろう。肉がよろめき、右手が救った。そして主は彼に言った。「信仰の薄い者よ、なぜ疑ったのか」(マタイ14:31)。こうして使徒のうちで歩んだのは信仰であり、肉ではない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.25

25

Denique fides titubavit, et caro sentire coeperat naufragium. Quod non improprie dictum est; quia caro navis est animae, sicut scriptum est: Qui descendunt mare in navibus (Psal. CVI, 23) .

PL 14, 803D

実のところ、信仰がよろめき、肉が難破を感じはじめていたのである。これは不適切な言い方ではない。肉は魂の船だからである。こう書かれているとおりである。「船で海に下る者たち」(詩篇106:23)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.26

26

Et alibi: Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8) .

PL 14, 803D

また別の箇所にはこうある。「そこには産婦のような苦痛がある。汝は激しい霊によってタルシシュの船々を打ち砕く」(詩篇47:8)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.27

27

Animae enim nostrae cum Verbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est illi homo qui mundum redemit.

PL 14, 803D

実際、我々の魂が言葉を産むとき、苦痛を生む。だが産んだ女は、もはや喜びのゆえに悲しみを覚えていない。世界を贖った人が彼女に生まれたからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.28

28

Naves Tharsis, id est, intelligibiles quae Salomoni aurum ferebant atque argentum, id est, corpora nostra, quae habent thesaurum in vasis fictilibus, ut Apostolus dicit (II Cor., IV, 7) : vel quod etiam hic partus dubio conteruntur, juxta quod dictum est: Vae praegnantibus et nutrientibus (Luc. XXI, 23) !

PL 14, 803D

タルシシュの船々とは、すなわち霊的に解される船々で、ソロモンに金と銀を運んだものである。すなわち我々の体であり、使徒が言うように、土の器に宝を持つもの(二コリント4:7)である。あるいはまた、この出産の疑わしさのゆえにも砕かれるものである〔底本は hic partus dubio。語形が整わず、「この出産の疑わしさのゆえに」と解した〕。「ああ、身重の者たちと乳を飲ませる者たちは」(ルカ21:23)と言われたとおりである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.29

29

Nam cum anima quatitur, caro fluctuat: vel spiritu vehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: Veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent (Ezech. XXXVII, 9) .

PL 14, 804A

魂が揺さぶられるとき、肉は波立つからである。あるいはまた、時が満ちて復活すべきとき、注がれた激しい霊に揺り動かされるであろう。こう書かれているとおりである。「霊よ、来て、これらの死者に息を吹き込め。そうすれば彼らは生きる」(エゼキエル37:9)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.30

30

Unde et ipse Job in posterioribus dicit: Novi enim quia aeternus et potens est, qui soluturus est me in terra, resuscitare pellem meam quae portavit haec (Job. XIX, 25 et 26) . Conteruntur autem qui in judicium resuscitantur.

PL 14, 804A

それゆえヨブ自身も後の箇所でこう言う。「私は知っている。地上で私を解き放つであろう者は永遠であり、力があって、これらを担った私の皮を甦らせることができると」(ヨブ記19:25、26)。だが砕かれるのは、裁きのために甦らされる者たちである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.31

31

Est autem bona contritio: cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19) . Et alibi: Sana contritiones ejus (Psal. LIX, 4) . Sed et ad Josaphat dictum est: Contritae sunt naves ire in Tharsis (II Par. XX, 37) ; eo quod se sacrilego miscuisset.

PL 14, 804A

しかし、砕かれることには善いものもある。「砕かれ、へりくだった心を、神は退けない」(詩篇50:19)。また別の箇所では、「その砕かれた所を癒せ」(詩篇59:4)。またヨシャファトにも、「タルシシュへ行く船々は砕かれた」(歴代誌下20:37)と言われた。彼が冒瀆の者と交わったからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.32

32

Utrumque igitur contritio significat; quia utrumque est in die judicii: Quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29) .

PL 14, 804B

それゆえ、砕かれることは両方を意味する。両方が裁きの日にあるからである。「墓の中にいる者がみな神の子の声を聞き、善を行った者は命の復活へ、悪を行った者は裁きの復活へと出てくる」(ヨハネ5:28、29)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.33

33

Quod etiam David propheta significat dicens: Ibi dolores ut parturientis: sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Ps. XLVII, 8 et 9) .

PL 14, 804B

預言者ダビデもこれを示して言う。「そこには産婦のような苦痛がある。我々は聞いたとおり、見もした。諸力の主の都、我々の神の都で」(詩篇47:8、9)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.5.34

34

Namque et dolorem futurum, et laetitiam comprehendit: dolorem de judicio, et de absolutione laetitiam.

PL 14, 804B

実際、彼は将来の苦痛と喜びの両方を含んでいる。裁きについては苦痛を、赦免については喜びを。