De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.1
Non mirum si David hujus vitae malis, et si consolatione sua minime careant, turbatus sit; cum ipse Christus qui mortem subivit voluntariam, turbari voluerit, et quo sensu hoc intelligendum? Item quare alio loco non confiteor, sed confitebor Propheta dixerit?
PL 14, 815Cダビデがこの生の災いに心を乱されたのは不思議でない。慰めがまったく欠けているわけではないとしても、である。自ら進んで死を受けたキリスト自身が、心を乱されることを望んだのだから。これはどういう意味に解すべきか。また、なぜ別の箇所で預言者は「私は讃えない」ではなく「私は讃えるだろう」と言ったのか〔confiteor は「告白する」とも訳せるが、詩篇の「ほめたたえる」の意と取って「讃える」とした〕。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.2
10. Denique et in posterioribus dicit: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXVI, 5) ! Et ideo interpellabat Dominum, quia ad meliora properabat. In ipsis tamen afflictationibus saeculi magna esset consolatio praesentium, spes futurorum.
PL 14, 815C10. 実に、後の箇所でも彼は言う。「ああ、私は悲しい、私の寄留は長引いた」(詩篇116:5)〔底本は詩篇116篇。この句はウルガタの詩篇119:5 にあたる〕。それゆえ彼は主に嘆き訴えたのである。より善きものへ急いでいたからである。だがこの世の苦難のさなかにも、未来のものへの希望が、現在のものに対する大きな慰めとなったであろう〔praesentium は「現在のものの(慰め)」で、spes futurorum がその慰めの中身であると取った〕。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.3
Quis enim non erigeret animum, qui posset sperare in tabernaculo coelesti beata illa sibi consortia reservari.
PL 14, 815D天の幕屋にあって、あの幸いな交わりが自分のために取っておかれると望みうる者は、誰が心を奮い立たせないだろうか。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.4
Sed quia infirmae conditioni plerumque futura taedio sunt, praesentia vexationi; ideo et sancti Prophetae insurgentibus corporis fluctibus anima turbabatur.
PL 14, 815Dしかし、弱い境遇の者にとって、未来のものはしばしば倦怠となり、現在のものは苦しみとなる。それゆえ聖なる預言者の魂も、体の波が立ち上がると、乱されたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.5
11. Nolo enim mireris si Propheta animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse Dominus Jesus: Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27) .
PL 14, 815D11. 預言者が自らの魂が掻き乱されたと言うのを、あなたは驚くな。主イエス自身が言ったからである。「今、私の魂は乱されている」(ヨハネ12:27)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.6
Qui enim suscepit infirmitates nostras, nostrum quoque suscepit affectum, in quo et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors enim voluntaria moestitiam habere non poterat, in qua futura erat universorum laetitia, universorum refectio.
PL 14, 816A我々の弱さを引き受けた者は、我々の感情も引き受けたのであり、その感情において、死に至るまで悲しんでいた。死のゆえにではない。自ら進んで受ける死には悲しみはありえず、その死のうちにこそ、すべての者の喜び、すべての者の回復が成るはずだったからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.7
De qua et alibi dixit: Et surrexi, et vidi, et somnus dulcis factus est mihi (Jerem. XXXI, 26) . Bonus somnus qui fecit non esurire esurientes, non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparavit.
PL 14, 816Aその死についてはほかの箇所でも言った。「私は起き上がって見た。すると眠りは私にとって甘くなった」(エレミヤ31:26)。飢える者を飢えさせず、渇く者を渇かせないようにした眠りは、善い眠りである。彼はそれらの者のために、秘跡の甘さを備えたのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.8
Quomodo ergo anima ejus timore turbata est, qui fecit aliorum animas non timere? Tristis ergo usque ad mortem, donec consummaretur gratia: quod probatur ipsius testimonio dicentis de morte sua: Baptismate habeo baptizari, et quomodo angor, usque dum perficiatur (Luc. XII, 50) ?
PL 14, 816Aでは、他の者たちの魂を恐れないようにした者の魂が、どうして恐れによって乱されたのか。ゆえに彼は、恩寵が完成するまで、死に至るまで悲しんだのである。これは、自らの死について語る彼自身の証言によって証明される。「私には受けるべき洗礼がある。それが成し遂げられるまで、私はどれほど苦しむことか」(ルカ12:50)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.9
12. Turbatus igitur David lubricis saeculi hujus anfractibus dixit: Quare tristis es, anima mea: quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus (Psal. XLI, 6 et 7) .
PL 14, 816B12. こうして、この世の滑りやすい曲がり道に乱されたダビデは言った。「なぜ汝は悲しむのか、私の魂よ。なぜ私を乱すのか。神に望みをおけ。私は彼を讃えるからである。私の顔の救い、私の神」(詩篇41:6-7)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.10
Ergo quando anxii et solliciti sumus, spes nos futurorum exspectatione confirmet. Vide singula: Spera, quoniam confitebor, inquit.
PL 14, 816Bそれゆえ、我々が不安や心配のうちにあるとき、希望が未来のものへの期待によって我々を強めるように。一つ一つを見よ。「望みをおけ、私は讃えるだろうからである」と彼は言う。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.11
Non confiteor, sed confitebor; hoc est, tunc melius confitebor, quando revelata facie gloriam Domini speculatus in eamdem imaginem reformabor.
PL 14, 816B「私は讃える」ではなく「私は讃えるだろう」。すなわち、顔の覆いが除かれて主の栄光を仰ぎ見、同じ像へと造り変えられるとき、そのときこそ私はよりよく讃えるだろう、ということである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.3.12
13. Subito cum se consolaretur, in se reversus ait: Ad me ipsum anima mea turbata est (Psal. XLI, 7) ; id est, qui alios confirmare debeo, ipse conturbor. Et quia ex me non habeo firmamentum, de auctore sumamus.
PL 14, 816B13. 突然、自らを慰めていたとき、彼は我に返って言った。「私の魂は、私自身のもとで乱れた」(詩篇41:7)。すなわち、他の者を強めるべき私自身が乱されているのである。そして、私は自分からは支えをもたないから、我々は創り主から取ろう。