ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber III, Caput I 第III巻 第I章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 827C · 8 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.1

1

[0827] Moveri plerosque etiam prudentes, cum prosperis hic affluere injustos, justos autem affligi viderint, quae librorum sequentium materia est: ob eamdem rem amicos Job ignaros divini consilii, eum propter admissa crimina poenis affectum contendisse.

PL 14, 827C

多くの者は、賢い者たちでさえ、不義の者たちがここで繁栄にあふれ、義人たちが苦しめられるのを見ると、心を動かされる。これが後続の諸巻の主題である。同じことのゆえに、ヨブの友人たちは神の計らいを知らず、彼が犯した罪のゆえに刑罰を科されたのだと主張した。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.2

2

1. Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et imbecilla conditio sit humana, quae nusquam sui habeat firmitatem, nisi in protectione coelesti: hodie nobis ea sumenda est, qua vulgus hominum, plerique etiam prudentium valde moventur; cum vident injustos affluere rebus secundis, justos autem frequenter afflictari in hoc saeculo.

PL 14, 827C

1. 先の論述は、聖なる者たちの嘆きについてであった。すなわち、人間の境遇はもろく弱く、天の保護のうちにしか、どこにも自らの堅固さをもたない、ということである。今日、我々が取り上げねばならないのは、世の人々が、賢い者たちの多くでさえ、激しく心を動かされる論題である。すなわち、不義の者たちが順境の事柄にあふれ、義人たちがこの世でしばしば苦しめられるのを見るときのことである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.3

3

Et vere lubricus hic locus, in quo etiam sancti vix potuerunt verae opinionis tenere vestigium. Denique turbatus est et ipse David, qui in superioribus dixerat: Occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) .

PL 14, 827C

実際、この箇所は滑りやすく、聖なる者たちでさえ、真の見解の足跡を保つことがほとんどできなかった。そこで、前の箇所で「汝は汝の知恵の隠れたものを私に明らかにした」(詩篇50:8)と言っていたダビデ自身も、心乱れた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.4

4

Verumtamen confirmavit se ipse postea, et perfectae rationis viam investigavit. Job quoque sanctus cum tribus illis veteribus amicis qui ad consolandum venerant, de ea opinione in sermone luctatus est (Job IV et seq.) .

PL 14, 827D

とはいえ、彼はのちに自分を立て直し、完全な理の道を探り当てた。聖なるヨブもまた、慰めに来たあの三人の古い友人たちと、その見解をめぐって言葉で戦った(ヨブ記4章以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.5

5

Utriusque igitur disputationes in medium proferamus. Digni sunt enim qui nobis magisterium vivendi afferant; quando quidem in adversis positi, plus Deo placere meruerunt. Audiamus igitur utrumque suo ordine.

PL 14, 827D

そこで、両者の論じたことを皆の前に出そう。両者は、我々に生き方の教えをもたらすにふさわしいからである。逆境に置かれながら、かえって神により喜ばれるに至ったのだから。では、両者の言うところを、それぞれ順に聞こう。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.6

6

2. Increpuerant vehementer sanctum Job Eliphaz Themanorum rex, et Baldad Sauchaeorum tyrannus, et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret.

PL 14, 828C

2. 聖なるヨブを、テマン人の王エリファズ、サウカイ人の僭主ビルダド、ミナイ人の王ツォファルが激しく責めていた。自分の罪のゆえにこれほどの刑罰を受けているのだ、というのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.7

7

Infirmo etenim ingenio non advertebant quod Dominus eum tentandum dedisset; ut athleta Christi tentationibus eruditus, majore ad coronam gloria perveniret.

PL 14, 828C

弱い知性のゆえに、彼らは、主が彼を試みに委ねたのだということに気づかなかった。キリストの競技者として試みによって鍛えられ、より大いなる栄光をもって冠に至るためである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 3.1.8

8

Non videntes itaque tantum sapientiae sacramentum; angusti cordis timore, ne viderentur injustitiae Deum arguere qui poenis affici innoxium perpeteretur, in sanctum Job poenarum merita retorquebant; dicentes quia omnis vita impii in sollicitudine (Job XV, 20), et divitiae injuste congregatae evomentur (Job XX, 15); omnia quae patiatur homo gravia in terra, propter peccata sua eum perpeti: qui etiam si in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse, et tamquam somnium cito evanescere, et non inveniatur locus ejus; laetitiam autem impiorum esse graviorem ruinam (Ibid. 5) ; ideoque etiam sanctum Job a prosperis in adversa mutatum, delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se assereret innocentem; cum portio impii hujusmodi sit, ut superveniens in eum a Domino indignatio jungat ei dolores, et interitus domum ejus involvat (Ibid. 28 et 29) .

PL 14, 828C

こうして、これほどの知恵の秘義を見ず、狭い心の恐れから、罪なき者が刑罰を受けるのを黙認する神を、自分たちが不義のかどで責めているように見えてはならないとして、聖なるヨブに、刑罰に値する報いを転嫁した。彼らは言う。「不敬虔な者の一生はすべて心労のうちにある」(ヨブ記15:20)、「不正に集めた富は吐き出される」(ヨブ記20:15)。人が地上で被る重いことはすべて、自分の罪のゆえに被るのだ。たとえ繁栄のうちにあっても、順境は彼のもとで続きえず、夢のようにたちまち消え去り、その居場所も見いだされなくなる。不敬虔な者の喜びは、いっそう重い破滅である(ヨブ記20:5)。それゆえ聖なるヨブも、繁栄から逆境へと変えられ、自分の罪の代価として、頂点から最低へと転落したのだ。自分は罪がないと主張する彼は、つまずいているのだ。不敬虔な者の分け前とは、彼に臨む主の憤りが彼に苦痛を結びつけ、破滅が彼の家を包む、というものなのだから(ヨブ記20:28, 29)、と。