De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.1
Qui turbari se boni consulunt eos exire ex Aegypto, quae per Jordanem designatur: per eum fluvium adumbrari etiam Christum, quod nempe cordium cogitationes penetret, et sanctis terrenam ac coelestem dividat possessionem.
PL 14, 816C心を乱されることを善いこととして受け入れる者は、エジプトから出る者である。そのエジプトはヨルダンによって示される〔quae は文法上エジプトを受けるが、本文(2.4.5「この川はエジプトから出て」)からすると、エジプトから出ることがヨルダンによって示される、の意か〕。その川によってキリストもまた象られる。キリストは心の思いを見通し、聖なる者たちに地上と天上の所有地を分けるからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.2
Hoc tamen Christo convenire, Patre non excluso; et ibi quid per Sicimam significetur? Item Christum montem fuisse magnum per divinitatem, modicum per incarnationem, quam cum Lex vetus ad homines redimendos non sufficeret, Evangelium illaturus susceptam voluit.
PL 14, 816Cしかしこれは、父を除外することなく、キリストに適う。また、そこでシケムは何を意味するのか。さらに、キリストは、神性によっては大きな山であり、受肉によっては小さな山であった。旧い律法が人間を贖うのに足りなかったので、福音をもたらそうとして、彼はこの受肉を引き受けることを望んだ。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.3
14. Propterea, inquit, memor ero tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim (Ibid.) . Memor est de terra Jordanis, in quo gratia memoriam devotionis accumulat. In Jordanem Naaman Syrus ille descendit, et mundus a lepra factus est.
PL 14, 816C14. 「それゆえ」と彼は言う。「主よ、私は汝を思い出すだろう、ヨルダンの地とヘルモンから」(詩篇41:7)。彼が思い出すのはヨルダンの地からである。その地で、恩寵が献身の記憶を積み重ねる。ヨルダンへ、あのシリア人ナアマンは下り、重い皮膚病から清められた。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.4
In Jordane baptizatus est Christus, quando formam lavacri salutaris instituit. Jordanis nomen descensionem significat, qua descendit Dominus Jesus, quia contagio delictorum vicinos Jordanis fluminis emundavit.
PL 14, 816Dヨルダンでキリストは洗礼を受けた。救いの洗いの型を定めたときである。ヨルダンという名は下ることを意味し、主イエスはそのように下った。ヨルダン川の周辺に住む人々の、罪の汚染を清めたからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.5
Hic fluvius exit de Aegypto, et dividit terram repromissionis. Ergo qui turbatur, si boni consulit, de Aegypto exit, et sequitur viam lucis. Hermoniim etiam viam lucernae interpretati sunt. Exi ergo prius ex Aegypto, si vis lumen Christi videre.
PL 14, 816Dこの川はエジプトから出て、約束の地を分ける。ゆえに、心を乱されながらそれを善いこととして受け入れる者は、エジプトから出て、光の道に従う。ヘルモンもまた、灯の道と解された。それゆえ、キリストの光を見たいなら、まずエジプトから出よ。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.6
Exivit Chananaea a finibus gentium, et Christum invenit, cui dicebat: Miserere mei, fili David (Matth. XV, 22) ! Exivit et Moyses ex Aegypto, et propheta factus est, et remissus ad populum, ut de terra afflictionis animas eorum liberaret.
PL 14, 817Aカナンの女は異邦人の境から出て、キリストに会った。彼女は彼に言っていた。「ダビデの子よ、私を憐れめ」(マタイ15:22)。モーセもまたエジプトから出て、預言者となり、民のもとへ送り返された。苦難の地から彼らの魂を解放するためである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.7
Lucerna autem in Christi corpore. Haec tibi lucerna viam monstrat. Unde et sanctus David ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII, 105) . Lucerna, quod illuminaverit animas universarum, et in tenebris viam monstraverit.
PL 14, 817A灯はキリストの体のうちにある。この灯はあなたに道を示す。それゆえ聖なるダビデも言う。「汝の言葉は私の足の灯」(詩篇118:105)。灯である。万人の魂を照らし、闇のうちに道を示したからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.8
Evangelium via lucernae est; in umbra lucet, id est, in saeculo. Unde et alibi habes: Nive dealbabuntur in Selmon (Psal. LXVII, 15) , id est, in obumbratione. 15. Jordanis quoque Christus qui dividit terram.
PL 14, 817A福音は灯の道である。それは陰のうちで、すなわち世のうちで輝く。それゆえ別の箇所でもあなたは見いだす。「彼らは雪によって、ツァルモンで白くされる」(詩篇67:15)。すなわち、陰の覆いのうちで、ということである。15. ヨルダンとはまた、地を分けるキリストである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.9
Quomodo dividat, audi: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ad revelandas multorum cogitationes cordium (Luc. II, 35) : eo quod sit nostrarum divisor animarum, qui in intima cordis secreta descendat, et cogitationes mentium deprehendat.
PL 14, 817Bどのように分けるのか、聞け。「そして汝自身の魂をも、剣が貫くであろう。多くの人の心の思いが明らかにされるために」(ルカ2:35)。彼は我々の魂を分ける者であり、心の最も奥の秘密に降りて、精神の思いを捕らえるからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.10
Hic gladius verbum est Dei vivum. Denique ad Hebraeos sic legis: Vivum est Dei verbum et validum, et acutius omni gladio acutissimo, penetratque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum (Hebr. IV, 12) .
PL 14, 817Bこの剣は神の生ける言葉である。実に、ヘブライ人に宛てた書であなたはこう読む。「神の言葉は生きていて力があり、どんな鋭い剣よりも鋭く、魂と霊、関節と髄の分かれ目まで刺し通す」(ヘブライ4:12)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.11
Hic est fons Siloa, qui dicitur missus, quoniam Christus a Patre dixit se esse missum (Joan. IX, 7) .
PL 14, 817Bこれがシロアムの泉であり、それは「遣わされた」と言われる。キリストが自らは父から遣わされたと語ったからである(ヨハネ9:7)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.12
Est et illa divisio quae colligitur ex eo quod utramque ripam Jordanis Tribus incoluerint Judaeorum, quoniam Filius hominis qui posterioribus temporibus descendit e coelo, verus ille Jordanis, verus ille terrestrium atque coelestium divisor, possessionem dividuam patribus dedit: unam quae possideretur in terris, alteram quae futurae vitae meritis servaretur.
PL 14, 817Bまた、次のような分割もある。それは、ヨルダンの両岸にユダヤ人の部族が住んだことから導かれる。後の時代に天から降った人の子、すなわちあのまことのヨルダン、あの地上のものと天上のものをまことに分ける者が、父祖たちに二つに分かれた所有を与えたからである。一つは地上で所有されるもの、もう一つは来たるべき生の功績のために取っておかれるものである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.13
Quorum utrumque convenit soli Christo, vel coelestia dividere, vel occulta deprehendere. Interiora enim dividit, qui occulta deprehendit, quod est utique divinitatis insigne.
PL 14, 817Cその二つ、すなわち天上のものを分けることと隠れたものを見抜くこととは、ただキリストにのみ適う。隠れたものを見抜く者は内奥を分けるのであり、これは確かに神性の印だからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.14
Denique sic habes scriptum quia Dominus dixit: Laetabor et dividam Sicimam (Psal. LIX, 8) . Haec est illa magnifica portio, quam Jacob filio suo Joseph praestantiorem omnibus deputavit.
PL 14, 817C実にあなたは、主がこう言ったと書かれているのを見いだす。「私は喜び、シケムを分けよう」(詩篇59:8)。これは、ヤコブが自分の子ヨセフに、すべてにまさるものとして定めた、あの壮大な分け前である。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.15
Unde ait: Ego do tibi Sicimam magnificam super fratres tuos, quam accepi de manu Amorrhaeorum, in gladio meo et sagitta (Gen. XLVIII, 22) . Quod divisio soli Domino debetur, quae Verbo, hoc est, spiritali illo vero Salomonis gladio comprehenditur. Quid est soli?
PL 14, 817Cそれゆえ彼は言う。「私は汝に、汝の兄弟たちにまさって、壮大なシケムを与える。私がアモリ人の手から、私の剣と矢で受け取ったものである」(創世記48:22)。分割がただ主にのみ帰せられるのは、それが言葉によって、すなわちソロモンのあの霊的な真の剣によって捉えられるからである。「ただ」とはどういうことか。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.16
Patri sine Christo, an Christo sine Patre? Minime. Cum solum dico Patrem, Filium non separo; quia in sinu et secreto Patris Filius est.
PL 14, 817Dキリストを除いた父にだけか、それとも父を除いたキリストにだけか。決してそうではない。私が「ただ父」と言うとき、子を切り離しているのではない。子は父の懐と秘密のうちにいるからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.17
Cum solum Filium dico, et Patrem jungo, sicut junxit et Filius dicens: Ecce venit hora, ut me solum relinquatis: sed non solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .
PL 14, 817D私が「ただ子」と言うときも、父を結びつけている。子もそのように結びつけて言った。「見よ、汝らが私をただ一人残す時が来る。しかし私はただ一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.18
Sic ergo et Pater solus beatus, et solus potens dicitur; ut ab eo Filius non sequestretur, qui in Patre semper est (I Tim. VI, 13 et 16) . Denique praeclare Johannes: In principio erat Verbum (Joan. I, 1) , sed sine Patre non erat.
PL 14, 817Dこうして父は、ただ一人幸いなる者、ただ一人力ある者と言われるが、それは子が父から切り離されない仕方においてである。子は父のうちに常にいるからである(一テモテ6:13、16)。実に、ヨハネは見事に言う。「初めに言葉があった」(ヨハネ1:1)。しかし言葉は父なしにはなかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.19
Et Deus Pater erat, sed sine Verbo non erat: quia Verbum erat apud Deum. 16. Haec Sicima Ecclesia est. Ipsam enim elegit Salomon, cujus latentem distinxit affectum. Haec Sicima Maria est, cujus animam gladius Dei transit et dividit.
PL 14, 818Aまた、神である父がいたが、言葉なしにはいなかった。言葉は神とともにあったからである。16. このシケムは教会である。ソロモンは教会を選び、その隠れた心情を見分けた。このシケムはマリアであり、その魂を神の剣が貫いて分ける。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.20
Haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. Quae sit ascendens, audi de Ecclesia. Quae est quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum (Cant. VIII, 5) ?
PL 14, 818Aこのシケムは、解釈が示すとおり、上るものである。上るものとは何かを、教会について聞け。「白くされて、自分の兄弟に寄りかかって上ってくるのは誰か」(雅歌8:5)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.21
Haec est actinosa, quae Graece ἀκτινώδης dicitur, quod fide operibusque resplendeat: cujus filiis dicit: Opera vestra luceant coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. V, 16) . 17. Memor ergo est Dei David de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
PL 14, 818Aこれは「光を放つ者」(actinosa)であり、ギリシア語でアクティノーデース(光を放つもの)と言われる。信仰と行いによって輝くからである。彼〔キリスト〕はその子らに言う。「汝らの行いが、天にいる私の父の前で輝くようにせよ」(マタイ5:16)。17. ゆえにダビデは、ヨルダンの地と、ヘルモンの小さな山から、神を思い出している。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.22
Quis est iste mons modicus? Consideremus ne forte divinitas Christi mons magnus. Denique coelum et terram compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) . Si ergo divinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio ejus mons exiguus est.
PL 14, 818Aこの小さな山とは何か。キリストの神性こそ、大きな山ではないかと考えてみよう。実に「私は天と地を満たす、と主は言う」(エレミヤ23:24)。ゆえにキリストの神性が大きな山であるなら、その受肉は確かに小さな山である。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.23
Utrumque ergo Christus, et mons magnus et minor: magnus vere; quia magnus Dominus et magna virtus ejus: minor; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6) .
PL 14, 818Bゆえにキリストはその両方、大きな山でもあり小さな山でもある。大きいのは、まことに、主は大きく、その力は大きいからである。小さいのは、「汝は彼を、天使たちより少しだけ低くした」と書かれているからである(詩篇8:6)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.24
Unde et Esaias dicit: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Esai. LIII, 2) . Idem tamen et ex magno minor factus, et ex minore magnus.
PL 14, 818Bそれゆえイザヤも言う。「我々は彼を見たが、彼には姿も輝きもなかった」(イザヤ53:2)。それでも同じ者が、大きなものから小さなものとなり、小さなものから大きなものとなった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.25
Ex magno minor; quia cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, et formam servi accepit: ex minore magnus; quia dicit Daniel: Et lapis qui elisit imaginem, factus est mons magnus, et implevit omnem terram (Dan. II, 36) . Lapis hic si requiris quis sit, agnosce.
PL 14, 818B大きなものから小さなものとなったのは、神の形であったのに、自らを空しくして、僕の形を取ったからである。小さなものから大きなものとなったのは、ダニエルが言うからである。「像を砕いた石は、大きな山となり、全地を満たした」(ダニエル2:36)〔底本の引照は2:36。この句はダニエル2:35 にあたる〕。この石が誰かをあなたが尋ねるなら、悟れ。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.26
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22) . Idem tamen cum et exiguus videretur, magnus erat.
PL 14, 818C「建てる者たちが退けた石、これが隅の頭石となった」(詩篇117:22)。それでも同じ者は、小さく見えたときにも、大きかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.27
Cui rei astipulatur Esaias dicens: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus initium super humeros ejus, et vocabitur magni consilii Angelus (Esai. IX, 6) . Omnia propter te Christus.
PL 14, 818Cこのことをイザヤも保証して言う。「一人の子が我々のために生まれ、一人の息子が我々に与えられた。その始まりは彼の肩の上にあり、その名は大いなる計らいの使いと呼ばれる」(イザヤ9:6)。キリストはすべて、あなたのためのものである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.28
Lapis propter te, ut tu aedificeris: mons propter te, ut tu ascendas. Ascende ergo super montem, qui coelestia petis. Ideo inclinavit coelum, ut tu esses vicinior; ideo surrexit in verticem montis, ut te elevaret.
PL 14, 818C石はあなたのためである。あなたが築かれるためである。山はあなたのためである。あなたが登るためである。天のものを求める者よ、山に登れ。それゆえ彼は天を傾けた。あなたがより近くなるためである。それゆえ山の頂に立った。あなたを高く上げるためである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.29
18. Non immerito ergo abyssus abyssum invocabat; ut iste mons fieret exiguus, de quo Propheta ait: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8) .
PL 14, 818C18. 淵が淵を呼んでいたのは、理由のないことではない。この山が小さくなるためである。それについて預言者は言う。「淵は淵を、汝の水門の声のうちに呼ぶ」(詩篇41:8)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.30
Non praevalebat vetus Testamentum ad istius mundi redemptionem: invocabat, et quasi ad auxilium arcessebat novum Testamentum. Clamabat Lex annuntians Evangelium. Erat enim semiplena: et ideo erat necessarius, ut veniret qui Legem impleret.
PL 14, 818D旧約は、この世の贖いには力が及ばなかった。それは呼んでいた。そして新約を、いわば助けとして招いていた。律法は福音を告げて叫んでいた。律法は半ばのものだったからである。それゆえ、律法を成就する者が来ることが必要だったのである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.31
Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti, qui venit Legem implere, non solvere. Quomodo abyssus Lex, audi dicentem: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7) .
PL 14, 818D「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての者に正義をもたらす」。彼は律法を成就するために来たのであり、廃するためではない。律法がどのように淵であるかを、こう言う者から聞け。「汝の裁きは、多くの淵のようだ」(詩篇35:7)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.32
Simul hinc intellige utrumque unius esse sapientiae Testamentum, quod quasi suum venit implere. Cataractas autem intelligimus profunda verborum, et vim coelestis eloquii: quae fluxere nobis sicut imber e coelo.
PL 14, 818D同時にここから、旧約と新約が一つの知恵のものであると悟れ。彼はそれを、いわば自分のものとして成就しに来たのである。水門とは、言葉の深みと天の語りの力であると我々は解する。それは雨が天から降るように、我々に流れ出た。
De interpellatione Job et David libri quatuor 2.4.33
Ergo remedium taediorum omnium Christus, et Scriptura divina; atque in tentationibus unum perfugium.
PL 14, 819Aゆえにキリストと神の聖書は、あらゆる倦怠の薬であり、試みのうちにあるただ一つの避け所である。